<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2:94-95</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2:94-95</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="speech"><div type="textpart" subtype="section" n="94"><p><reg>quae</reg> cum ita sint—non enim dubito quin, cum haec quae excellunt me nosse videas, non existimes mediam illam partem et turbam flagitiorum tuorum mihi esse inauditam— nihil est quod me hortere, nihil est quod invites; admoneri me satis est. <reg>admonebit</reg> autem nemo alius nisi rei publicae tempus, quod mihi quidem magis videtur quam tu umquam arbitratus es appropinquare. <milestone unit="chapter" n="39" resp="editor"/> <reg>ecquid</reg> vides, ecquid sentis, lege iudiciaria lata, quos posthac iudices simus habituri? <reg>neque</reg> legetur quisquis voluerit, nec quisquis noluerit non legetur; nulli conicientur in illum ordinem, nulli eximentur; non ambitio ad gratiam, non iniquitas ad aemulationem conitetur; iudices iudicabunt ei quos lex ipsa, non quos hominum libido delegerit. <reg>quod</reg> cum ita sit, mihi crede, neminem invitum invitabis; res ipsa et rei publicae tempus aut me ipsum, quod nolim, aut alium quempiam aut invitabit aut dehortabitur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="95"><p rend="indent"><reg>equidem</reg>, ut paulo ante dixi, non eadem supplicia esse in hominibus existimo quae fortasse plerique, damnationes, expulsiones, neces; denique nullam mihi poenam videtur habere id quod accidere innocenti, quod forti, quod sapienti, quod bono viro et civi potest. <reg>damnatio</reg> ista quae in te flagitatur obtigit P. Rutilio, quod specimen habuit haec civitas innocentiae. <reg>maior</reg> mihi iudicum et rei publicae poena illa visa est quam Rutili. L. Opimius eiectus est e patria, is qui praetor et consul maximis rem publicam periculis liberarat. <reg>non</reg> in eo cui facta est iniuria sed in eis qui fecerunt sceleris et conscientiae poena permansit. <reg>at</reg> contra bis Catilina absolutus <add>est</add>, emissus etiam ille auctor tuus provinciae, cum stuprum <reg>bonae</reg> deae pulvinaribus intulisset. <reg>quis</reg> fuit in tanta civitate qui illum incesto liberatum, non eos qui ita iudicarant pari scelere obstrictos arbitraretur? </p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>