<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2:92-93</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2:92-93</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="speech"><div type="textpart" subtype="section" n="92"><milestone unit="chapter" n="38" resp="editor"/><p rend="indent"><reg>atque</reg> ut duorum Epicureorum similitudinem in re militari imperioque videatis, Albucius, cum in Sardinia triumphasset, Romae damnatus est; hic cum similem exitum exspectaret, in Macedonia tropaea posuit; eaque <add>quae</add> bellicae laudis victoriaeque omnes gentes insignia et monumenta esse voluerunt noster hic praeposterus imperator amissorum oppidorum, caesarum legionum, provinciae praesidio et reliquis militibus orbatae ad sempiternum dedecus sui generis et nominis funesta indicia constituit; idemque, ut esset quod in basi tropaeorum inscribi incidique posset, Dyrrachium ut venit decedens, obsessus est ab eis ipsis militibus quos paulo ante Torquato respondit benefici causa a se esse dimissos. <reg>quibus</reg> cum iuratus adfirmasset se quae deberentur postero die persoluturum, domum se abdidit; inde nocte intempesta crepidatus veste servili navem conscendit Brundisiumque vitavit et ultimas Hadriani maris oras petivit, </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="93"><p>cum interim Dyrrachii milites domum in qua istum esse arbitrabantur obsidere coeperunt et, cum latere hominem putarent, ignis circumdederunt. <reg>quo</reg> metu commoti Dyrrachini profugisse noctu crepidatum imperatorem indicaverunt. <reg>illi</reg> autem statuam istius persimilem, quam stare celeberrimo in loco voluerat ne suavissimi hominis memoria moreretur, deturbant, adfligunt, comminuunt, dissipant. <reg>sic</reg> odium quod in ipsum attulerant, id in eius imaginem ac simulacrum profuderunt. </p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>