<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2:86-87</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2:86-87</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="speech"><div type="textpart" subtype="section" n="86"><p rend="indent"><reg>quid</reg> avaritiae, quae criminibus infinitis implicata est, summam nunc explicem? <reg>generatim</reg> ea quae maxime nota sunt dicam. <reg>nonne</reg> sestertium centiens et octogiens, quod quasi vasari nomine in venditione mei capitis ascripseras, ex aerario tibi attributum Romae in quaestu reliquisti? <reg>nonne</reg>, cum <num>cc</num> talenta tibi Apolloniatae Romae dedissent ne pecunias creditas solverent, ultro Fufidium, equitem Romanum, hominem ornatissimum, creditorem debitoribus suis addixisti? <reg>nonne</reg>, hiberna cum legato praefectoque tuo tradidisses, evertisti miseras funditus civitates, quae non solum bonis sunt exhaustae sed etiam nefarias libidinum contumelias turpitudinesque subierunt? <reg>qui</reg> modus tibi fuit frumenti aestimandi, qui honorarii? si quidem potest vi et metu extortum honorarium nominari. <reg>quod</reg> cum peraeque omnes, tum acerbissime Bottiaei, Byzantii, Cherronensus, Thessalonica sensit. Vnus tu dominus, unus aestimator, unus venditor tota in provincia per triennium frumenti omnis fuisti. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="87"><milestone unit="chapter" n="36" resp="editor"/><p><reg>quid</reg> ego rerum capitalium quaestiones, reorum pactiones, redemptiones, acerbissimas damnationes, libidinosissimas liberationes proferam? <reg>tantum</reg> locum aliquem cum mihi notum esse senseris, tecum ipse licebit quot in eo genere et quanta sint crimina recordere. <reg>quid</reg>? illam armorum officinam ecquid recordaris, cum omni totius provinciae pecore compulso pellium nomine omnem quaestum illum domesticum paternumque renovasti? <reg>videras</reg> enim grandis iam puer bello Italico repleri quaestu vestram domum, cum pater armis faciendis tuus praefuisset. <reg>quid</reg>? vectigalem <add>populi Romani</add> provinciam, singulis rebus quaecumque venirent certo portorio imposito, servam tuis publicanis a te factam esse meministi? <reg>quid</reg>? </p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>