<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2:76-79</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2:76-79</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="speech"><div type="textpart" subtype="section" n="76"><p><reg>me</reg> Cn. Pompeius multis obsistentibus eius erga me studio atque amori semper dilexit, semper sua coniunctione dignissimum iudicavit, semper non modo incolumem sed etiam amplissimum atque ornatissimum voluit esse. <reg>vestrae</reg> fraudes, vestrum scelus, vestrae criminationes insidiarum mearum, illius periculorum nefarie fictae, simul eorum qui familiaritatis licentia suorum improbissimorum sermonum domicilium in auribus eius impulsu vestro conlocarant, vestrae cupiditates provinciarum effecerunt ut ego excluderer omnesque qui me, qui illius gloriam, qui rem publicam salvam esse cupiebant, sermone atque aditu prohiberentur; </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="77"><p>quibus rebus est perfectum ut illi plane suo stare iudicio non liceret, cum certi homines non studium eius a me alienassent, sed auxilium retardassent. <reg>nonne</reg> ad te L. Lentulus, qui tum erat praetor, non Q. Sanga, non L. Torquatus pater, non M. Lucullus venit? qui omnes ad eum multique mortales oratum in Albanum obsecratumque venerant ut ne meas fortunas desereret cum rei publicae salute coniunctas. <reg>quos</reg> ille ad te et ad tuum conlegam remisit, ut causam publicam susciperetis, ut ad senatum referretis; se contra armatum tribunum pl. sine publico consilio decertare nolle; consulibus ex senatus consulto rem publicam defendentibus se arma sumpturum. <reg>ecquid</reg>, infelix, recordaris quid responderis?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="78"><p>in quo illi omnes quidem, sed Torquatus praeter ceteros furebat contumacia responsi tui: te non esse tam fortem quam ipse Torquatus in consulatu fuisset aut ego; nihil opus esse armis, nihil contentione; me posse rem publicam iterum servare, si cessissem; infinitam caedem fore, si restitissem. <reg>deinde</reg> ad extremum neque se neque generum neque conlegam suum tribuno pl. defuturum. <reg>hic</reg> tu hostis ac proditor aliis me inimiciorem quam tibi debere esse dicis? <reg>ego</reg> C. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="79"><milestone unit="chapter" n="32" resp="editor"/><p>Caesarem non eadem de re publica sensisse quae me scio; sed tamen, quod iam de eo his audientibus saepe dixi, me ille sui totius consulatus eorumque honorum quos cum proximis communicavit socium esse voluit, detulit, invitavit, rogavit. <reg>non</reg> sum propter nimiam fortasse constantiae cupiditatem adductus ad causam; non postulabam ut ei carissimus essem cuius ego ne beneficiis quidem sententiam meam tradidissem. <reg>adducta</reg> res in certamen te consule putabatur, utrum quae superiore anno ille gessisset manerent, an rescinderentur. <reg>quid</reg> loquar plura? <reg>si</reg> tantum ille in me esse uno roboris et virtutis putavit ut quae ipse gesserat conciderent, si ego restitissem, cur ego non ignoscam, si anteposuit suam salutem meae? </p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>