<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2:74-75</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2:74-75</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="speech"><div type="textpart" subtype="section" n="74"><p><reg>quaere</reg> ex familiari tuo Graeco illo poeta; probabit genus ipsum et agnoscet neque te nihil sapere mirabitur. <q><reg>at</reg> in altero illo,</q> inquit, <q>haeres: <q>concedat laurea laudi.</q></q> <reg>immo</reg> me hercule habeo tibi gratiam; haererem enim nisi tu me expedisses. <reg>nam</reg>, cum tu timidus ac tremens tuis ipse furacissimis manibus detractam e cruentis fascibus lauream ad portam Esquilinam abiecisti, iudicasti non modo amplissimae sed etiam minimae laudi lauream concessisse. <reg>atque</reg> ista oratione hoc tamen intellegi, scelerate, vis, Pompeium inimicum mihi isto versu esse factum, ut, si versus mihi nocuerit, ab eo quem is versus offenderit videatur mihi pernicies esse quaesita. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="75"><p><reg>omitto</reg> nihil istum versum pertinuisse ad illum; non fuisse meum, quem quantum potuissem multis saepe orationibus scriptisque decorassem, hunc uno violare versu. <reg>sed</reg> sit offensus primo; nonne compensavit cum uno versiculo tot mea volumina laudum suarum? <reg>quod</reg> si esset commotus, ad perniciemne non dicam amicissimi, non ita de sua laude meriti, non ita de re publica, non consularis, non senatoris, non civis, non liberi, in hominis caput ille tam crudelis propter versum fuisset? <milestone unit="chapter" n="31" resp="editor"/> <reg>tu</reg> quid, tu apud quos, tu de quo dicas, intellegis? <reg>complecti</reg> vis amplissimos viros ad tuum et Gabini scelus, neque id occulte; nam paulo ante dixisti me cum eis confligere quos despicerem, non attingere eos qui plus possent, quibus iratus esse deberem. <reg>quorum</reg> quidem— quis enim non intellegit quos dicas?—quamquam non est causa una omnium, tamen est omnium mihi probata. </p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>