<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2:72-77</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2:72-77</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="speech"><div type="textpart" subtype="section" n="72"><p><reg>sed</reg> idem casus illum ignarum quid profiteretur, cum se philosophum esse diceret, istius impurissimae atque intemperantissimae pecudis caeno et sordibus inquinavit. </p><p rend="indent"><reg>qui</reg> modo cum res gestas consulatus mei conlaudasset, quae quidem conlaudatio hominis turpissimi mihi ipsi erat paene turpis, <q>non illa tibi,</q> inquit, <q>invidia nocuit sed versus tui.</q> <reg>nimis</reg> magna poena te consule constituta est sive malo poetae sive libero. <q><reg>scripsisti</reg> enim: <q>cedant arma togae.</q></q> <reg>quid</reg> tum? <q><reg>haec</reg> res tibi fluctus illos excitavit.</q> <reg>at</reg> hoc nusquam opinor scriptum fuisse in illo elogio quod te consule in sepulcro rei publicae incisum est: <quote rend="uppercase"><reg>velitis</reg> ivbeatis vt, qvod M. Cicero versvm fecerit</quote>, sed <quote rend="uppercase">qvod vindicarit.</quote> <reg>verum</reg> tamen, </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="73"><milestone unit="chapter" n="30" resp="editor"/><p>quoniam te non Aristarchum, sed Phalarin grammaticum habemus, qui non notam apponas ad malum versum, sed poetam armis persequare, scire cupio quid tandem in isto versu reprehendas: <q><reg>cedant</reg> arma togae.</q> <q><reg>tuae</reg> dicis,</q> inquit, <q>togae summum imperatorem esse cessurum.</q> <reg>quid</reg> nunc te, asine, litteras doceam? <reg>non</reg> opus est verbis sed fustibus. <reg>non</reg> dixi hanc togam qua sum amictus, nec arma scutum aut gladium unius imperatoris, sed, quia pacis est insigne et oti toga, contra autem arma tumultus atque belli, poetarum more tum locutus hoc intellegi volui, bellum ac tumultum paci atque otio concessurum. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="74"><p><reg>quaere</reg> ex familiari tuo Graeco illo poeta; probabit genus ipsum et agnoscet neque te nihil sapere mirabitur. <q><reg>at</reg> in altero illo,</q> inquit, <q>haeres: <q>concedat laurea laudi.</q></q> <reg>immo</reg> me hercule habeo tibi gratiam; haererem enim nisi tu me expedisses. <reg>nam</reg>, cum tu timidus ac tremens tuis ipse furacissimis manibus detractam e cruentis fascibus lauream ad portam Esquilinam abiecisti, iudicasti non modo amplissimae sed etiam minimae laudi lauream concessisse. <reg>atque</reg> ista oratione hoc tamen intellegi, scelerate, vis, Pompeium inimicum mihi isto versu esse factum, ut, si versus mihi nocuerit, ab eo quem is versus offenderit videatur mihi pernicies esse quaesita. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="75"><p><reg>omitto</reg> nihil istum versum pertinuisse ad illum; non fuisse meum, quem quantum potuissem multis saepe orationibus scriptisque decorassem, hunc uno violare versu. <reg>sed</reg> sit offensus primo; nonne compensavit cum uno versiculo tot mea volumina laudum suarum? <reg>quod</reg> si esset commotus, ad perniciemne non dicam amicissimi, non ita de sua laude meriti, non ita de re publica, non consularis, non senatoris, non civis, non liberi, in hominis caput ille tam crudelis propter versum fuisset? <milestone unit="chapter" n="31" resp="editor"/> <reg>tu</reg> quid, tu apud quos, tu de quo dicas, intellegis? <reg>complecti</reg> vis amplissimos viros ad tuum et Gabini scelus, neque id occulte; nam paulo ante dixisti me cum eis confligere quos despicerem, non attingere eos qui plus possent, quibus iratus esse deberem. <reg>quorum</reg> quidem— quis enim non intellegit quos dicas?—quamquam non est causa una omnium, tamen est omnium mihi probata. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="76"><p><reg>me</reg> Cn. Pompeius multis obsistentibus eius erga me studio atque amori semper dilexit, semper sua coniunctione dignissimum iudicavit, semper non modo incolumem sed etiam amplissimum atque ornatissimum voluit esse. <reg>vestrae</reg> fraudes, vestrum scelus, vestrae criminationes insidiarum mearum, illius periculorum nefarie fictae, simul eorum qui familiaritatis licentia suorum improbissimorum sermonum domicilium in auribus eius impulsu vestro conlocarant, vestrae cupiditates provinciarum effecerunt ut ego excluderer omnesque qui me, qui illius gloriam, qui rem publicam salvam esse cupiebant, sermone atque aditu prohiberentur; </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="77"><p>quibus rebus est perfectum ut illi plane suo stare iudicio non liceret, cum certi homines non studium eius a me alienassent, sed auxilium retardassent. <reg>nonne</reg> ad te L. Lentulus, qui tum erat praetor, non Q. Sanga, non L. Torquatus pater, non M. Lucullus venit? qui omnes ad eum multique mortales oratum in Albanum obsecratumque venerant ut ne meas fortunas desereret cum rei publicae salute coniunctas. <reg>quos</reg> ille ad te et ad tuum conlegam remisit, ut causam publicam susciperetis, ut ad senatum referretis; se contra armatum tribunum pl. sine publico consilio decertare nolle; consulibus ex senatus consulto rem publicam defendentibus se arma sumpturum. <reg>ecquid</reg>, infelix, recordaris quid responderis?</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>