<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2:72-73</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2:72-73</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="speech"><div type="textpart" subtype="section" n="72"><p><reg>sed</reg> idem casus illum ignarum quid profiteretur, cum se philosophum esse diceret, istius impurissimae atque intemperantissimae pecudis caeno et sordibus inquinavit. </p><p rend="indent"><reg>qui</reg> modo cum res gestas consulatus mei conlaudasset, quae quidem conlaudatio hominis turpissimi mihi ipsi erat paene turpis, <q>non illa tibi,</q> inquit, <q>invidia nocuit sed versus tui.</q> <reg>nimis</reg> magna poena te consule constituta est sive malo poetae sive libero. <q><reg>scripsisti</reg> enim: <q>cedant arma togae.</q></q> <reg>quid</reg> tum? <q><reg>haec</reg> res tibi fluctus illos excitavit.</q> <reg>at</reg> hoc nusquam opinor scriptum fuisse in illo elogio quod te consule in sepulcro rei publicae incisum est: <quote rend="uppercase"><reg>velitis</reg> ivbeatis vt, qvod M. Cicero versvm fecerit</quote>, sed <quote rend="uppercase">qvod vindicarit.</quote> <reg>verum</reg> tamen, </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="73"><milestone unit="chapter" n="30" resp="editor"/><p>quoniam te non Aristarchum, sed Phalarin grammaticum habemus, qui non notam apponas ad malum versum, sed poetam armis persequare, scire cupio quid tandem in isto versu reprehendas: <q><reg>cedant</reg> arma togae.</q> <q><reg>tuae</reg> dicis,</q> inquit, <q>togae summum imperatorem esse cessurum.</q> <reg>quid</reg> nunc te, asine, litteras doceam? <reg>non</reg> opus est verbis sed fustibus. <reg>non</reg> dixi hanc togam qua sum amictus, nec arma scutum aut gladium unius imperatoris, sed, quia pacis est insigne et oti toga, contra autem arma tumultus atque belli, poetarum more tum locutus hoc intellegi volui, bellum ac tumultum paci atque otio concessurum. </p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>