<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2:68-71</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2:68-71</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="speech"><div type="textpart" subtype="section" n="68"><milestone unit="chapter" n="28" resp="editor"/><p rend="indent"><reg>dicet</reg> aliquis: <q>unde haec tibi nota sunt?</q> <reg>non</reg> me hercules contumeliae causa describam quemquam, praesertim ingeniosum hominem atque eruditum, cui generi esse ego iratus ne si cupiam quidem possum. <reg>est</reg> quidam Graecus qui cum isto vivit, homo, vere ut dicam—sic enim cognovi—humanus, sed tam diu quam diu aut cum aliis est aut ipse secum. <reg>is</reg> cum istum adulescentem iam tum hac dis irata fronte vidisset, non fastidivit eius amicitiam, cum esset praesertim appetitus; dedit se in consuetudinem sic ut prorsus una viveret nec fere umquam ab eo discederet. <reg>non</reg> apud indoctos sed, ut ego arbitror, in hominum eruditissimorum et humanissimorum coetu loquor. Audistis profecto dici philosophos Epicureos omnis res quae sint homini expetendae voluptate metiri; rectene an secus, nihil ad nos aut, si ad nos, nihil ad hoc tempus; sed tamen lubricum genus orationis adulescenti non acriter intellegenti et saepe praeceps. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="69"><p><reg>itaque</reg> admissarius iste, simul atque audivit voluptatem a philosopho tanto opere laudari, nihil expiscatus est, sic suos sensus voluptarios omnis incitavit, sic ad illius hanc orationem adhinnivit, ut non magistrum virtutis sed auctorem libidinis a se illum inventum arbitraretur. Graecus primo distinguere et dividere illa quem ad modum dicerentur; iste <q>claudus,</q> quem ad modum aiunt, <q>pilam</q>; retinere quod acceperat, testificari, tabellas obsignare velle, Epicurum diserte dicere existimare. <reg>dicit</reg> autem, opinor, se nullum bonum intellegere posse demptis corporis voluptatibus. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="70"><p><reg>quid</reg> multa? Graecus facilis et valde venustus nimis pugnax contra imperatorem populi Romani esse noluit. <milestone unit="chapter" n="29" resp="editor"/> <reg>est</reg> autem hic de quo loquor non philosophia solum sed etiam ceteris studiis quae fere Epicureos neglegere dicunt perpolitus; poema porro facit ita festivum, ita concinnum, ita elegans, ut nihil fieri possit argutius. <reg>in</reg> quo reprehendat eum licet, si qui volet, modo leviter, non ut improbum, non ut audacem, non ut impurum, sed ut Graeculum, ut adsentatorem, ut poetam. <reg>devenit</reg> autem seu potius incidit in istum eodem deceptus supercilio Graecus atque advena quo tot sapientes et tanta civitas. <reg>revocare</reg> se non poterat familiaritate implicatus et simul inconstantiae famam verebatur. <reg>rogatus</reg>, invitatus, coactus ita multa ad istum de ipso quoque scripsit ut omnis libidines, omnia stupra, omnia cenarum conviviorumque genera, adulteria denique eius delicatissimis versibus expresserit, </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="71"><p>in quibus, si qui velit, possit istius tamquam in speculo vitam intueri; ex quibus multa a multis et lecta et audita recitarem, ni vererer ne hoc ipsum genus orationis quo nunc utor ab huius loci more abhorreret; et simul de ipso qui scripsit detrahi nihil volo. <reg>qui</reg> si fuisset in discipulo comparando meliore fortuna, fortasse austerior et gravior esse potuisset; sed eum casus in hanc consuetudinem scribendi induxit philosopho valde indignam, si quidem philosophia, ut fertur, virtutis continet et offici et bene vivendi disciplinam; quam qui profitetur gravissimam sustinere mihi personam videtur.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>