<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2:66-71</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2:66-71</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="speech"><div type="textpart" subtype="section" n="66"><p><reg>solet</reg> enim in disputationibus suis oculorum et aurium delectationi abdominis voluptates anteferre. <reg>nam</reg> quod vobis iste tantum modo improbus, crudelis, olim furunculus, nunc vero etiam rapax, quod sordidus, quod contumax, quod superbus, quod fallax, quod perfidiosus, quod impudens, quod audax esse videatur, nihil scitote esse luxuriosius, nihil libidinosius, nihil protervius, nihil nequius. <reg>luxuriem</reg> autem nolite in isto hanc cogitare. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="67"><p><reg>est</reg> enim quaedam quae, quamquam omnis est vitiosa atque turpis, <add>est</add> tamen ingenuo ac libero dignior. <reg>nihil</reg> apud hunc lautum, nihil elegans, nihil exquisitum—laudabo inimicum—quin ne magno opere quidem quicquam praeter libidines sumptuosum. <reg>toreuma</reg> nullum, maximi calices, et ei, ne contemnere suos videatur, Placentini; exstructa mensa non conchyliis aut piscibus, sed multa carne subrancida. Servi sordidati ministrant, non nulli etiam senes; idem coquus, idem atriensis; pistor domi nullus, nulla cella; panis et vinum a propola atque de cupa; Graeci stipati quini in lectis, saepe plures; ipse solus; bibitur usque eo dum de dolio ministretur. Vbi galli cantum audivit, avum suum revixisse putat; mensam tolli iubet. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="68"><milestone unit="chapter" n="28" resp="editor"/><p rend="indent"><reg>dicet</reg> aliquis: <q>unde haec tibi nota sunt?</q> <reg>non</reg> me hercules contumeliae causa describam quemquam, praesertim ingeniosum hominem atque eruditum, cui generi esse ego iratus ne si cupiam quidem possum. <reg>est</reg> quidam Graecus qui cum isto vivit, homo, vere ut dicam—sic enim cognovi—humanus, sed tam diu quam diu aut cum aliis est aut ipse secum. <reg>is</reg> cum istum adulescentem iam tum hac dis irata fronte vidisset, non fastidivit eius amicitiam, cum esset praesertim appetitus; dedit se in consuetudinem sic ut prorsus una viveret nec fere umquam ab eo discederet. <reg>non</reg> apud indoctos sed, ut ego arbitror, in hominum eruditissimorum et humanissimorum coetu loquor. Audistis profecto dici philosophos Epicureos omnis res quae sint homini expetendae voluptate metiri; rectene an secus, nihil ad nos aut, si ad nos, nihil ad hoc tempus; sed tamen lubricum genus orationis adulescenti non acriter intellegenti et saepe praeceps. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="69"><p><reg>itaque</reg> admissarius iste, simul atque audivit voluptatem a philosopho tanto opere laudari, nihil expiscatus est, sic suos sensus voluptarios omnis incitavit, sic ad illius hanc orationem adhinnivit, ut non magistrum virtutis sed auctorem libidinis a se illum inventum arbitraretur. Graecus primo distinguere et dividere illa quem ad modum dicerentur; iste <q>claudus,</q> quem ad modum aiunt, <q>pilam</q>; retinere quod acceperat, testificari, tabellas obsignare velle, Epicurum diserte dicere existimare. <reg>dicit</reg> autem, opinor, se nullum bonum intellegere posse demptis corporis voluptatibus. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="70"><p><reg>quid</reg> multa? Graecus facilis et valde venustus nimis pugnax contra imperatorem populi Romani esse noluit. <milestone unit="chapter" n="29" resp="editor"/> <reg>est</reg> autem hic de quo loquor non philosophia solum sed etiam ceteris studiis quae fere Epicureos neglegere dicunt perpolitus; poema porro facit ita festivum, ita concinnum, ita elegans, ut nihil fieri possit argutius. <reg>in</reg> quo reprehendat eum licet, si qui volet, modo leviter, non ut improbum, non ut audacem, non ut impurum, sed ut Graeculum, ut adsentatorem, ut poetam. <reg>devenit</reg> autem seu potius incidit in istum eodem deceptus supercilio Graecus atque advena quo tot sapientes et tanta civitas. <reg>revocare</reg> se non poterat familiaritate implicatus et simul inconstantiae famam verebatur. <reg>rogatus</reg>, invitatus, coactus ita multa ad istum de ipso quoque scripsit ut omnis libidines, omnia stupra, omnia cenarum conviviorumque genera, adulteria denique eius delicatissimis versibus expresserit, </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="71"><p>in quibus, si qui velit, possit istius tamquam in speculo vitam intueri; ex quibus multa a multis et lecta et audita recitarem, ni vererer ne hoc ipsum genus orationis quo nunc utor ab huius loci more abhorreret; et simul de ipso qui scripsit detrahi nihil volo. <reg>qui</reg> si fuisset in discipulo comparando meliore fortuna, fortasse austerior et gravior esse potuisset; sed eum casus in hanc consuetudinem scribendi induxit philosopho valde indignam, si quidem philosophia, ut fertur, virtutis continet et offici et bene vivendi disciplinam; quam qui profitetur gravissimam sustinere mihi personam videtur.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>