<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2:60-65</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2:60-65</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="speech"><div type="textpart" subtype="section" n="60"><p><reg>vertes</reg> te ad alteram scholam; disseres de triumpho: <q>quid tandem habet iste currus, quid vincti ante currum duces, quid simulacra oppidorum, quid aurum, quid argentum, quid legati in equis et tribuni, quid clamor militum, quid tota illa pompa? <reg>inania</reg> sunt ista, mihi crede, delectamenta paene puerorum, captare plausus, vehi per urbem, conspici velle. <reg>quibus</reg> ex rebus nihil est quod solidum tenere, nihil quod referre ad voluptatem corporis possis. </q></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="61"><p><q rend="merge"><reg>quin</reg> tu me vides qui, ex qua provincia T. Flamininus, L. Paulus, Q. Metellus, T. Didius, innumerabiles alii levitate et cupiditate commoti triumpharunt, ex ea sic redii ut ad portam Esquilinam Macedonicam lauream conculcarim, ipse cum hominibus quindecim male vestitis ad portam Caelimontanam sitiens pervenerim; quo in loco mihi libertus praeclaro imperatori domum ex hac die biduo ante conduxerat; quae vacua si non fuisset, in campo Martio mihi tabernaculum conlocassem. <reg>nummus</reg> interea mihi, Caesar, neglectis ferculis triumphalibus domi manet et manebit. <reg>rationes</reg> ad aerarium continuo, sicut tua lex iubebat, detuli, neque alia ulla in re legi tuae parui. <reg>quas</reg> rationes si cognoris, intelleges nemini plus quam mihi litteras profuisse. <reg>ita</reg> enim sunt perscriptae scite et litterate ut scriba ad aerarium qui eas rettulit perscriptis rationibus secum ipse caput sinistra manu perfricans commurmuratus sit: <quote rend="blockquote">ratio quidem hercle apparet, argentum <foreign xml:lang="grc">οἴχεται</foreign>.</quote></q><reg>hac</reg> tu oratione non dubito quin illum iam escendentem in currum revocare possis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="62"><milestone unit="chapter" n="26" resp="editor"/><p rend="inddent"><reg>o</reg> tenebrae, o lutum, o sordes, o paterni generis oblite, materni vix memor! ita nescio quid istuc fractum, humile, demissum, sordidum, inferius etiam est quam ut Mediolanensi praecone, avo tuo, dignum esse videatur. L. Crassus, homo sapientissimus nostrae civitatis, specillis prope scrutatus est Alpis ut, ubi hostis non erat, ibi triumphi causam aliquam quaereret; eadem cupiditate vir summo ingenio praeditus, C. Cotta, nullo certo hoste flagravit. Eorum neuter triumphavit, quod alteri illum honorem conlega, alteri mors peremit. <reg>inrisa</reg> est abs te paulo ante M. Pisonis cupiditas triumphandi, a qua te longe dixisti abhorrere. <reg>qui</reg> etiam si minus magnum bellum gesserat, ut abs te dictum est, tamen istum honorem contemnendum non putavit. <reg>tu</reg> eruditior quam Piso, prudentior quam Cotta, abundantior consilio, ingenio, sapientia quam Crassus, ea contemnis quae illi <q>idiotae,</q> ut tu appellas, praeclara duxerunt. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="63"><p><reg>quos</reg> si reprehendis quod cupidi coronae laureae fuerint, cum bella aut parva aut nulla gessissent, tu tantis nationibus subactis, tantis rebus gestis minime fructum laborum tuorum, praemia periculorum, virtutis insignia contemnere debuisti. <reg>neque</reg> vero contempsisti, sis licet Themista sapientior, sed os tuum ferreum senatus convicio verberari noluisti. </p><p rend="indent"><reg>iam</reg> vides—quoniam quidem ita mihimet fui inimicus ut me tecum compararem—et digressum meum et absentiam et reditum ita longe tuo praestitisse ut mihi illa omnia immortalem gloriam dederint, tibi sempiternam turpitudinem inflixerint. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="64"><p><reg>num</reg> etiam in hac cotidiana adsidua urbanaque vita splendorem tuum, gratiam, celebritatem domesticam, operam forensem, consilium, auxilium, auctoritatem, sententiam senatoriam nobis aut, ut verius dicam, cuiquam es infimo ac despicatissimo antelaturus? <milestone unit="chapter" n="27" resp="editor"/> <reg>age</reg>, senatus odit te—quod eum tu facere iure concedis—adflictorem ac perditorem non modo dignitatis et auctoritatis sed omnino ordinis ac nominis sui; videre equites Romani non possunt, quo ex ordine vir praestantissimus et ornatissimus, L. Aelius, est te consule relegatus; plebs Romana perditum cupit, in cuius tu infamiam ea quae per latrones et per servos de me egeras contulisti; Italia cuncta exsecratur, cuius idem tu superbissime decreta et preces repudiasti. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="65"><p><reg>fac</reg> huius odi tanti ac tam universi periculum, si audes. <reg>instant</reg> post hominum memoriam apparatissimi magnificentissimique ludi, quales non modo numquam fuerunt, sed ne quo modo fieri quidem posthac possint possum ullo pacto suspicari. <reg>da</reg> te populo, committe ludis. <reg>sibilum</reg> metuis? Vbi sunt vestrae scholae? <reg>ne</reg> acclametur times? <reg>ne</reg> id quidem est curare philosophi. <reg>manus</reg> tibi ne adferantur? <reg>dolor</reg> enim est malum, ut tu disputas; existimatio, dedecus, infamia, turpitudo verba atque ineptiae. <reg>sed</reg> de hoc non dubito; non audebit accedere ad ludos. <reg>convivium</reg> publicum non dignitatis causa inibit, nisi forte ut cum P. Clodio, hoc est cum amoribus suis, cenet, sed plane animi sui causa; ludos nobis <q>idiotis</q> relinquet. </p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>