<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2:60-61</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2:60-61</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="speech"><div type="textpart" subtype="section" n="60"><p><reg>vertes</reg> te ad alteram scholam; disseres de triumpho: <q>quid tandem habet iste currus, quid vincti ante currum duces, quid simulacra oppidorum, quid aurum, quid argentum, quid legati in equis et tribuni, quid clamor militum, quid tota illa pompa? <reg>inania</reg> sunt ista, mihi crede, delectamenta paene puerorum, captare plausus, vehi per urbem, conspici velle. <reg>quibus</reg> ex rebus nihil est quod solidum tenere, nihil quod referre ad voluptatem corporis possis. </q></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="61"><p><q rend="merge"><reg>quin</reg> tu me vides qui, ex qua provincia T. Flamininus, L. Paulus, Q. Metellus, T. Didius, innumerabiles alii levitate et cupiditate commoti triumpharunt, ex ea sic redii ut ad portam Esquilinam Macedonicam lauream conculcarim, ipse cum hominibus quindecim male vestitis ad portam Caelimontanam sitiens pervenerim; quo in loco mihi libertus praeclaro imperatori domum ex hac die biduo ante conduxerat; quae vacua si non fuisset, in campo Martio mihi tabernaculum conlocassem. <reg>nummus</reg> interea mihi, Caesar, neglectis ferculis triumphalibus domi manet et manebit. <reg>rationes</reg> ad aerarium continuo, sicut tua lex iubebat, detuli, neque alia ulla in re legi tuae parui. <reg>quas</reg> rationes si cognoris, intelleges nemini plus quam mihi litteras profuisse. <reg>ita</reg> enim sunt perscriptae scite et litterate ut scriba ad aerarium qui eas rettulit perscriptis rationibus secum ipse caput sinistra manu perfricans commurmuratus sit: <quote rend="blockquote">ratio quidem hercle apparet, argentum <foreign xml:lang="grc">οἴχεται</foreign>.</quote></q><reg>hac</reg> tu oratione non dubito quin illum iam escendentem in currum revocare possis. </p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>