<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2:36-39</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2:36-39</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="speech"><div type="textpart" subtype="section" n="36"><p><reg>quae</reg> lex quem ad modum accepta sit quid me attinet dicere? <reg>ex</reg> vobis audio nemini civi ullam quo minus adesset satis iustam excusationem esse visam; nullis comitiis umquam neque multitudinem hominum tantam neque splendidiorem fuisse; hoc certe video, quod indicant tabulae publicae, vos rogatores, vos diribitores, vos custodes fuisse tabellarum, et, quod in honoribus vestrorum propinquorum non facitis vel aetatis excusatione vel honoris, id in salute mea nullo rogante vos vestra sponte fecistis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="37"><milestone unit="chapter" n="16" resp="editor"/><p rend="indent"><reg>confer</reg> nunc, Epicure noster ex hara producte non ex schola, confer, si audes, absentiam tuam cum mea. <reg>obtinuisti</reg> provinciam consularem finibus eis quos lex cupiditatis tuae, non quos lex generi tui pepigerat. <reg>nam</reg> lege Caesaris iustissima atque optima populi liberi plane et vere erant liberi, lege autem ea quam nemo legem praeter te et conlegam tuum putavit omnis erat tibi Achaia, Thessalia, Athenae, cuncta Graecia addicta; habebas exercitum tantum quantum tibi non senatus aut populus Romanus dederat, sed quantum tua libido conscripserat; aerarium exhauseras. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="38"><p><reg>quas</reg> res gessisti imperio, exercitu, provincia consulari? <reg>quas</reg> res gesserit, quaero! <reg>qui</reg> ut venit, statim—nondum commemoro rapinas, non exactas pecunias, non captas, non imperatas, non neces sociorum, non caedis hospitum, non perfidiam, non immanitatem, non scelera praedico; mox, si videbitur, ut cum fure, ut cum sacrilego, ut cum sicario disputabo; nunc meam spoliatam fortunam conferam cum florente fortuna imperatoris. <reg>quis</reg> umquam provinciam cum exercitu obtinuit qui nullas ad senatum litteras miserit? tantam vero provinciam cum tanto exercitu, Macedoniam praesertim, quam tantae barbarorum gentes attingunt ut semper Macedonicis imperatoribus idem fines provinciae fuerint qui gladiorum atque pilorum; ex qua aliquot praetorio imperio, consulari quidem nemo rediit, qui incolumis fuerit, quin triumpharit! <reg>est</reg> hoc novum; multo illud magis. <reg>appellatus</reg> est hic volturius illius provinciae, si dis placet, imperator. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="39"><milestone unit="chapter" n="17" resp="editor"/><p><reg>ne</reg> tum quidem, Paule noster, tabellas Romam cum laurea mittere audebas? <q><reg>misi</reg>,</q> inquit. <reg>quis</reg> umquam recitavit, quis ut recitarentur postulavit? <reg>nihil</reg> enim mea iam refert, utrum tu conscientia oppressus scelerum tuorum nihil umquam ausus sis scribere ad eum ordinem quem despexeras, quem adflixeras, quem deleveras, an amici tui tabellas abdiderint idemque silentio suo temeritatem atque audaciam tuam condemnarint; atque haud scio an malim te videri nullo pudore fuisse in litteris mittendis, at amicos tuos plus habuisse et pudoris et consili, quam aut te videri pudentiorem fuisse quam soles, aut tuum factum non esse condemnatum iudicio amicorum. </p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>