<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2:16-17</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2:16-17</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="speech"><div type="textpart" subtype="section" n="16"><p><reg>illud</reg> vero geminum consiliis Catilinae et Lentuli, quod me domo mea expulistis, Cn. Pompeium domum suam compulistis. <reg>neque</reg> enim me stante et manente in urbis vigilia neque resistente Cn. Pompeio, omnium gentium victore, umquam se illi rem publicam delere posse duxerunt. A me quidem etiam poenas expetistis quibus coniuratorum manis mortuorum expiaretis; omne odium inclusum nefariis sensibus impiorum in me profudistis. <reg>quorum</reg> ego furori nisi cessissem, in Catilinae busto vobis ducibus mactatus essem. <reg>quod</reg> autem maius indicium exspectatis nihil inter vos et Catilinam interfuisse quam quod eandem illam manum ex intermortuis Catilinae reliquiis concitastis, quod omnis undique perditos conlegistis, quod in me carcerem effudistis, quod coniuratos armastis, quod eorum ferro ac furori meum corpus atque omnium bonorum vitam obicere voluistis? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="17"><milestone unit="chapter" n="8" resp="editor"/><p><reg>sed</reg> iam redeo ad praeclaram illam contionem tuam. <reg>tu</reg> es ille, cui crudelitas displicet? qui, cum senatus luctum ac dolorem suum vestis mutatione declarandum censuisset, cum videres maerere rem publicam amplissimi ordinis luctu, o noster misericors! quid facis? <reg>quod</reg> nulla in barbaria quisquam tyrannus. <reg>omitto</reg> enim illud, consulem edicere ut senatus consulto ne obtemperetur, quo foedius nec fieri nec cogitari quicquam potest; ad misericordiam redeo eius cui nimis videtur senatus in conservanda patria fuisse crudelis. </p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>