<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2:12-15</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2:12-15</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="speech"><div type="textpart" subtype="section" n="12"><milestone unit="chapter" n="6" resp="editor"/><p rend="indent"><reg>mihi</reg> vero ipsi coram genero meo, propinquo tuo quae dicere ausus es? <reg>egere</reg> sordidissime Gabinium, sine provincia stare non posse, spem habere a tribuno pl., si sua consilia cum illo coniunxisset, a senatu quidem desperasse; huius te cupiditati obsequi, sicuti ego fecissem in conlega meo; nihil esse quod praesidium consulum implorarem; sibi quemque consulere oportere. <reg>atque</reg> haec dicere vix audeo; vereor ne qui sit qui istius insignem nequitiam frontis involutam integumentis nondum cernat; dicam tamen. <reg>ipse</reg> certe agnoscet et cum aliquo dolore flagitiorum suorum recordabitur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p><reg>meministine</reg>, caenum, cum ad te quinta fere hora cum C. Pisone venissem, nescio quo e gurgustio te prodire involuto capite soleatum, et, cum isto ore foetido taeterrimam nobis popinam inhalasses, excusatione te uti valetudinis, quod diceres vinulentis te quibusdam medicaminibus solere curari? <reg>quam</reg> nos causam cum accepissemus—quid enim facere poteramus?—paulisper stetimus in illo ganearum tuarum nidore atque fumo; unde tu nos cum improbissime respondendo, tum turpissime ructando eiecisti. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p><reg>idem</reg> illo fere biduo productus in contionem ab eo cui sicam quandam praebebas consulatum tuum, cum esses interrogatus quid sentires de consulatu meo, gravis auctor, Calatinus credo aliquis aut Africanus aut <reg>maximus</reg> et non Caesoninus Semiplacentinus <reg>calventius</reg>, respondes altero ad frontem sublato, altero ad mentum depresso supercilio crudelitatem tibi non placere. <milestone unit="chapter" n="7" resp="editor"/> <reg>hic</reg> te ille homo dignissimus tuis laudibus conlaudavit. <reg>crudelitatis</reg> tu, furcifer, senatum consul in contione condemnas? non enim me qui senatui parui; nam relatio illa salutaris et diligens fuerat consulis, animadversio quidem et iudicium senatus. <reg>quae</reg> cum reprehendis, ostendis qualis tu, si ita forte accidisset, fueris illo tempore consul futurus. <reg>stipendio</reg> me hercule et frumento Catilinam esse putasses iuvandum. <reg>quid</reg> enim interfuit inter Catilinam et eum cui tu senatus auctoritatem, salutem civitatis, totam rem publicam provinciae praemio vendidisti? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p><reg>quae</reg> enim L. Catilinam conantem consul prohibui, ea P. Clodium facientem consules adiuverunt. <reg>voluit</reg> ille senatum interficere, vos sustulistis; leges incendere, vos abrogastis; interimere patriam, vos adflixistis. <reg>quid</reg> est vobis consulibus gestum sine armis? <reg>incendere</reg> illa coniuratorum manus voluit urbem, vos eius domum quem propter urbs incensa non est. <reg>ac</reg> ne illi quidem, si habuissent vestri similem consulem, de urbis incendio cogitassent; non enim se tectis privare voluerunt, sed his stantibus nullum domicilium sceleri suo fore putaverunt. <reg>caedem</reg> illi civium, vos servitutem expetistis. <reg>hic</reg> vos etiam crudeliores; huic enim populo ita fuerat ante vos consules libertas insita ut ei mori potius quam servire praestaret. </p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>