<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi026.perseus-lat2:46-50</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi026.perseus-lat2:46-50</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi026.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="46" type="textpart" subtype="section"><p><reg>possumusne</reg> igitur tibi probare auctorem exempli atque facti illius quod a te reprenditur<note>reprend. <hi rend="italic">PBw</hi>: reprehend. <hi rend="italic">H<foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign> ed. R.</hi></note>, C. Marium? <reg>quaeris</reg> aliquem graviorem, constantiorem, praestantiorem virtute, prudentia, religione? <reg>is</reg> igitur Iguvinatem M. Annium<note>religione? Is igitur Iguvinatem M. Ann. <hi rend="italic">Halm</hi>: religionis igitur aequitate M. Ann. <hi rend="italic">codd.</hi>: religione, aequitate. Is igitur M. Ann. <hi rend="italic">Angelius</hi></note> Appium, fortissimum virum <add>summa</add><note>summa <hi rend="italic">suppl. ed. Gryph.</hi></note> virtute praeditum, civitate donavit<note> idem ... donavit <hi rend="italic">add. Madv.</hi>: idem ... Camertium <hi rend="italic">Reid</hi></note>: <add>idem cohortis duas universas Camertium civitate donavit,</add> cum Camertinum <add>foedus omnium</add><note>foedus omnium <hi rend="italic">add. Mueller</hi></note> foederum sanctissimum atque aequissimum sciret esse. <reg>potest</reg> igitur, iudices, L. Cornelius condemnari, ut non C. Mari factum condemnetur? </p></div><div n="47" type="textpart" subtype="section"><p><reg>exsistat</reg> ergo ille vir parumper cogitatione vestra, quoniam re non potest, ut conspiciatis eum mentibus, quoniam<note><w type="lemma">quoniam</w>&gt; quem iam <hi rend="italic">Halm auct. Reid</hi></note> oculis non potestis; dicat se non imperitum foederis<note>foederum <hi rend="italic">Paul</hi></note>, non rudem exemplorum, non ignarum belli<note>belli <hi rend="italic">B rell.</hi> (belli** <hi rend="italic">P</hi>): bellici iuris <hi rend="italic">Halmio auct. Baiter</hi> (§ 45 <hi rend="italic">ad fin.</hi>)</note> fuisse; se P. Africani discipulum ac militem, se stipendiis, se<note>se (<hi rend="italic">ante</hi> si) <hi rend="italic">secl. Mueller</hi></note> legationibus bellicis eruditum, se, si tanta bella attigisset<note>attigisset <hi rend="italic">Muell.</hi>: egisset <hi rend="italic">codd.</hi> (adisset <hi rend="italic">c</hi>): legisset <hi rend="italic">Ald.</hi>: legatus obisset <hi rend="italic">Kays.</hi> (obisset, <hi rend="italic">aut</hi> miles obisset <hi rend="italic">coni. Muell.</hi>): collegisset <hi rend="italic">Paul</hi></note> quanta gessit <add>et</add><note>et <hi rend="italic">om. codd. praeter b<foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign> Par.</hi> 7774: et gessit et confecit <hi rend="italic">ed R.</hi>: <hi rend="italic">melius fort. del.</hi> confecit <hi rend="italic">Muell.</hi></note> confecit, si tot<note>sub tot <hi rend="italic">bk Par.</hi> 7774</note> consulibus meruisset quotiens ipse consul fuit<note>fuit <hi rend="italic">Abram.</hi>: fuisset <hi rend="italic">codd.</hi></note>, omnia iura belli perdiscere ac nosse potuisse; sibi non fuisse dubium quin nullo<note>nullo <foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign> <hi rend="italic">Naugerius</hi> (1): non nullo <hi rend="italic">rell.</hi></note> foedere a re publica<note>a re pub. <hi rend="italic">Hb<foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign>w</hi>: re pub, (<hi rend="italic">om.</hi> a) <hi rend="italic">rell.</hi></note> bene gerenda impediretur; a se ex coniunctissima<note>coniunctissima quaque <hi rend="italic">Paul</hi></note> atque amicissima civitate fortissimum quemque esse delectum; neque Iguvinatium neque Camertium foedere esse exceptum, quo minus eorum civibus a populo Romano praemia virtutis tribuerentur. </p></div><div n="48" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="21" unit="chapter"/><reg>itaque</reg> cum paucis annis post hanc civitatis donationem acerrima de civitate quaestio Licinia et Mucia lege venisset<note>venisset <hi rend="italic">codd.</hi>: exstitisset <hi rend="italic">coni. Muell.</hi></note>, num<note><hi rend="italic">Num</hi> obvenisset? (<hi rend="italic">Phil.</hi> ii, § 83)</note> quis eorum, qui de foederatis civitatibus esset civitate donatus, in iudicium est vocatus? <reg>nam</reg> Spoletinus T. Matrinius, unus ex iis quos C. Marius civitate donasset, dixit causam ex colonia Latina in primis firma et inlustri. <reg>quem</reg> cum disertus homo L. Antistius accusaret, non dixit fundum Spoletinum populum non esse factum,—videbat enim populos de suo iure, non de nostro fundos fieri solere,—sed cum lege Apuleia coloniae non essent deductae, qua lege Saturninus C. Mario<note>de C. Mario <hi rend="italic">coni. Muell.</hi> (§ 55)</note> tulerat ut in singulas colonias ternos civis Romanos facere posset, negabat hoc beneficium re ipsa sublata valere debere. </p></div><div n="49" type="textpart" subtype="section"><p><reg>nihil</reg> habet similitudinis ista accusatio; sed tamen tanta auctoritas in C. Mario fuit ut non per L. Crassum, adfinem suum, hominem incredibili eloquentia, sed paucis ipse verbis causam illam gravitate sua defenderit et probarit. <reg>quis</reg> enim esset, iudices, qui imperatoribus nostris in bello, in acie, in exercitu dilectum<note>dilectum <hi rend="italic">Muell.</hi> (<hi rend="italic">Sest.</hi> § 34): delictum <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi>H</hi>: delectum <hi rend="italic">rell.</hi></note> virtutis, qui sociis, qui foederatis in defendenda re publica nostra spem praemiorum eripi vellet? <reg>quod</reg> si vultus C. Mari, si vox, si ille imperatorius ardor oculorum, si recentes triumphi, si praesens valuit aspectus, valeat auctoritas, valeant res gestae, valeat memoria, valeat fortissimi et clarissimi<note>et clarissimi <hi rend="italic">om. GE</hi> (<hi rend="italic">Vat.</hi> § 19)</note> viri nomen aeternum. <reg>sit</reg> hoc discrimen inter gratiosos<note><w type="lemma">gratiosos</w>&gt; otiosos <hi rend="italic">Lehmann</hi></note> civis atque fortis, ut illi vivi fruantur opibus suis, horum etiam mortuorum, si quisquam huius imperi defensor mori potest, vivat auctoritas immortalis. </p></div><div n="50" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="22" unit="chapter"/><reg>quid</reg>? Cn. Pompeius pater rebus Italico bello maximis gestis P. Caesium, equitem Romanum, virum bonum, qui vivit, Ravennatem foederato ex populo nonne civitate donavit? <reg>quid</reg>? cohortis duas universas Camertium <add>C. Marius</add><note>C. Marius <hi rend="italic">suppl. Lange</hi></note>? <reg>quid</reg>? Heracliensem<note>Heracliensem <hi rend="italic">Lamb.</hi>: heraclesim <hi rend="italic">PB</hi></note> Alexam P. Crassus, vir amplissimus, ex ea civitate quacum prope singulare foedus Pyrrhi temporibus C. Fabricio consule ictum putatur? <reg>quid</reg>? Massiliensem Aristonem <add>L.</add><note>L. <hi rend="italic">add. Baiter</hi></note> Sulla? <reg>quid</reg>? quoniam de Gaditanis agimus, idem <add>serv</add>os novem<note>servos novem <hi rend="italic">Reid</hi>: erosnovem <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: heros novem <hi rend="italic">rell.</hi>: Hannonem Gaditanum <hi rend="italic">Garat.</hi>: Erosium Gaditanum <hi rend="italic">Halm</hi>: homines novem Gad. <hi rend="italic">Wrampelmeyer</hi></note> Gaditanos? <reg>quid</reg>? vir sanctissimus et summa religione ac modestia, Q. Metellus Pius, Q. Fabium Saguntinum? <reg>quid</reg>? hic qui adest, a quo haec quae ego nunc percurro subtilissime sunt omnia perpolita<note>perorata <hi rend="italic">Lehmann</hi></note>, M. Crassus, non Aveniensem<note>Aveniensem <hi rend="italic">Reid</hi>: auenniensem <hi rend="italic">Hk</hi>: auennensem <hi rend="italic">rell. praeter w</hi> (anniensem, <hi rend="italic">c</hi> anemonsem)</note> foederatum civitate donavit, homo cum gravitate et prudentia praestans, tum vel nimium parcus in largienda civitate? </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>