<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi026.perseus-lat2:31-35</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi026.perseus-lat2:31-35</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi026.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="31" type="textpart" subtype="section"><p>O iura praeclara atque divinitus iam inde a principio Romani nominis a maioribus nostris comparata, ne quis nostrum plus quam unius civitatis esse possit,—dissimilitudo enim civitatum varietatem iuris habeat necesse est,—ne quis invitus civitate mutetur neve in civitate<note>iuris ... civitate <hi rend="italic">s. l. P<hi rend="superscript">2</hi></hi></note> maneat invitus! <reg>haec</reg> sunt enim fundamenta firmissima nostrae libertatis, sui quemque iuris et retinendi et dimittendi esse dominum. <reg>illud</reg> vero sine ulla dubitatione maxime nostrum fundavit imperium et populi Romani nomen auxit, quod princeps ille creator huius urbis, Romulus, foedere Sabino docuit etiam hostibus recipiendis augeri hanc civitatem oportere; cuius auctoritate et exemplo numquam est intermissa a maioribus nostris largitio et communicatio civitatis. <reg>itaque</reg> et ex Latio multi, ut Tusculani, ut<note>ut ... ut <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: et ... et <hi rend="italic">rell.</hi>: ut ... et <hi rend="italic">ut Madv. ita H</hi></note> Lanuvini, et ex ceteris generibus<note>generibus <hi rend="italic">codd.</hi>: regionibus <hi rend="italic">Rumpf</hi></note> gentes universae in civitatem sunt<note>sunt <hi rend="italic">HG<hi rend="superscript">2</hi><foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign></hi>: sui <hi rend="italic">rell. praeter E</hi> (suam)</note> receptae, ut Sabinorum, Volscorum, Hernicorum; quibus ex civitatibus nec coacti essent civitate mutari, si qui noluissent, nec, si qui essent civitatem nostram beneficio populi Romani consecuti<note>consecuti <hi rend="italic">Naugerius</hi> (1): secuti <hi rend="italic">codd.</hi> (assecuti <hi rend="italic">b et ed. V.</hi>)</note>, violatum foedus eorum videretur. </p></div><div n="32" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="14" unit="chapter"/><reg>etenim</reg><note><w type="lemma">Etenim</w>&gt; At enim <hi rend="italic">Naugerius</hi> (2)</note> quaedam foedera exstant, ut Cenomanorum<note>Cenomanorum <hi rend="italic">Madv.</hi>: genumanhorum <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi>GE</hi>: germanorum <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>BH rell.</hi></note>, Insubrium, Helvetiorum, Iapydum, non nullorum item ex Gallia barbarorum, quorum in foederibus exceptum est ne quis eorum a nobis civis recipiatur. <reg>quod</reg> si exceptio facit ne liceat, ubi <add>non sit exceptum, ibi</add><note>non sit (est <hi rend="italic">Bait.</hi>) exceptum ibi <hi rend="italic">suppl. Madv.</hi>: ibi necesse est licere ubi non est exceptum <hi rend="italic">Naugerius</hi></note> necesse est licere. Vbi est igitur <add>in</add><note>in <hi rend="italic">suppl. Halm</hi>: exceptum <hi rend="italic">Hb<foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign> ed. R.</hi>: in foed. Gad. exceptum <hi rend="italic">Reid</hi></note> foedere Gaditano, ne quem populus Romanus Gaditanum recipiat civitate? <reg>nusquam</reg>. <reg>ac</reg> sicubi esset, lex id Gellia et Cornelia, quae definite potestatem Pompeio civitatem<note>civitate <hi rend="italic">coni. Mueller, fort. recte</hi></note> donandi dederat, sustulisset. <q><reg>exceptum</reg>,</q> inquit, <q>est foedus, <quote rend="smallcaps">Si qvid<note>si quid <hi rend="italic">b ed. V.</hi> (§ 33): si quidem <hi rend="italic">codd.</hi></note> sacrosanctvm est.</quote></q> <reg>ignosco</reg> tibi, si neque Poenorum iura calles (reliqueras enim civitatem tuam) neque nostras potuisti leges inspicere; ipsae enim te a cognitione sua iudicio publico reppulerunt. </p></div><div n="33" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quid</reg> fuit in rogatione ea quae de Pompeio a Gellio et a Lentulo consulibus lata est, in quo aliquid<note>in quo aliquid <hi rend="italic">Pantagathus</hi>: in qua aliquid <hi rend="italic">HG<hi rend="superscript">2</hi>b</hi>: in qua aliqua aliquid <hi rend="italic">rell.</hi></note> sacrosanctum<note>sacrosanctum <hi rend="italic">secl. Madv, tuetur Reid</hi></note> exceptum videretur? <reg>primum</reg> enim sacrosanctum esse nihil potest nisi quod populus plebesve sanxit<note>sanxit <hi rend="italic">Madv.</hi>: sanxisset <hi rend="italic">codd.</hi>: <hi rend="italic">fort.</hi> sanxerit (<hi rend="italic">ut l.</hi> 14 fecit <hi rend="italic">codd. pro</hi> fecerit)</note>; deinde sanctiones sacrandae sunt aut genere ipso<note>† aut genere ipso <hi rend="italic">Baiter</hi>: <hi rend="italic">sed cf. de Or.</hi> ii, §§ 103,306</note> aut obtestatione et consecratione legis aut poenae<note>atque obt, <del>et consecr.</del> legis aut poena <hi rend="italic">Madv.</hi>: poenae denuntiatione <hi rend="italic">Lübbert</hi>: poen. irrogatione <hi rend="italic">Lange</hi></note><note><hi rend="italic">Num</hi> atque poenae?</note>, cum caput eius qui contra fecerit consecratur. <reg>quid</reg> habes igitur dicere de Gaditano foedere eius modi? utrum capitis<note>capitis <hi rend="italic">Ant. Aug.</hi>: a capitis <hi rend="italic">codd.</hi></note> consecratione an obtestatione legis sacrosanctum esse confirmas? <reg>nihil</reg> omnino umquam de isto foedere ad populum, nihil ad plebem latum esse neque legem neque poenam consecratam<note>consecratam <hi rend="italic">Mueller</hi>: sacratam <hi rend="italic">Paul</hi>: gratam <hi rend="italic">codd.</hi> (ratam <hi rend="italic">b<foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign></hi>, gratam vel ratam <hi rend="italic">Par.</hi> 7774): latam <hi rend="italic">Angelius</hi>: rogatam <hi rend="italic">Madv.</hi></note> esse<note>neque legem ... consecr. esse <hi rend="italic">codd. habent post</hi> latum esset <hi rend="italic">l.</hi> 20: <hi rend="italic">post</hi> dico <hi rend="italic">conloc. Ernest.</hi>: <hi rend="italic">om. Reid</hi></note> dico. <reg>de</reg> quibus igitur etiam si<note>etiam igitur si <hi rend="italic">PB</hi></note> latum esset ne quem civem reciperemus, tamen id esset quod postea populus iussisset ratum, nec quicquam illis verbis <quote rend="smallcaps">Si qvid sacrosanctvm est</quote><note>est <hi rend="italic">scripsi</hi>: esset esse <hi rend="italic">codd.</hi>: est esse <hi rend="italic">edd.</hi></note> exceptum videretur, de iis, cum populus Romanus nihil umquam iusserit, quicquam audes dicere sacrosanctum fuisse? </p></div><div n="34" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="15" unit="chapter"/><reg>nec</reg> vero oratio<note>haec oratio <hi rend="italic">codd. praeter PB<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi></note> mea ad infirmandum foedus Gaditanorum, iudices, pertinet; neque enim est meum contra ius optime meritae civitatis, contra opinionem vetustatis, contra auctoritatem senatus dicere. Duris enim quondam temporibus rei publicae nostrae, cum praepotens terra marique Carthago nixa duabus Hispaniis huic imperio immineret, et cum duo fulmina<note>lumina <hi rend="italic">Ernesti</hi></note> nostri imperi subito in Hispania, Cn. et P. Scipiones, exstincti occidissent, L. Marcius, primi pili centurio, cum Gaditanis foedus fecisse<note>fecisse <hi rend="italic">PBH<foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign></hi>: iecisse <hi rend="italic">GEb</hi>: ocosse <hi rend="italic">Angelius</hi></note> dicitur. <reg>quod</reg> cum magis fide illius populi, iustitia nostra, vetustate denique ipsa quam aliquo publico vinculo religionis teneretur, sapientes homines et publici iuris periti, Gaditani, M. Lepido Q. Catulo consulibus a senatu de foedere postulaverunt. <reg>tum</reg> est cum Gaditanis foedus vel renovatum vel ictum; de quo foedere populus Romanus sententiam non tulit, qui iniussu suo nullo pacto potest religione obligari. </p></div><div n="35" type="textpart" subtype="section"><p><reg>ita</reg> Gaditana civitas, quod beneficiis suis erga rem publicam<note>publicam (=.p. <hi rend="italic">Hb</hi>) <hi rend="italic">om. P rell.</hi> (§ 5)</note> nostram consequi potuit, quod imperatorum testimoniis, quod vetustate, quod Q. Catuli, summi viri, auctoritate, quod iudicio senatus, quod foedere, consecuta est; quod publica religione sanciri potuit, id abest; populus enim se nusquam obligavit. <reg>neque</reg> ideo est Gaditanorum causa deterior; gravissimis enim et plurimis rebus est fulta. <reg>sed</reg> isti disputationi <add>hic</add><note>hic <hi rend="italic">suppl. Cobet</hi></note> certe nihil est loci; sacrosanctum enim nihil potest esse nisi quod per populum plebemve sanctum est. <milestone resp="editor" n="16" unit="chapter"/><reg>quod</reg> si hoc foedus, quod populus Romanus auctore senatu, commendatione et iudicio vetustatis, voluntate et sententiis suis comprobat, idem suffragiis comprobasset, quid erat cur ex ipso foedere Gaditanum in civitatem nostram recipi non liceret? <reg>nihil</reg> est enim aliud in foedere nisi ut <quote rend="smallcaps">pia et aeterna pax</quote> sit. <reg>quid</reg> id<note>Quid id <hi rend="italic">Eb</hi>: quod id <hi rend="italic">PBGc</hi>: quid <hi rend="italic">H.</hi></note><note><hi rend="italic">Num</hi> qui id?</note> ad civitatem? <reg>adiunctum</reg> illud etiam est, quod non est in omnibus foederibus: <quote rend="smallcaps">Maiestatem popvli Romani comiter conservanto<note><hi rend="italic">et</hi> 4 conservanto <hi rend="italic">Lamb.</hi></note><note>conservant <hi rend="italic">PB</hi> (-ent <hi rend="italic">Hb ed. R.</hi>)</note>.</quote> <reg>id</reg> habet hanc vim, ut sit ille in foedere inferior. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>