<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi026.perseus-lat2:26-30</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi026.perseus-lat2:26-30</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi026.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="26" type="textpart" subtype="section"><p><reg>atqui</reg> nihil interest, iudices, utrum haec foederati iura constituant, ut ne cui liceat ex iis civitatibus ad nostrorum bellorum pericula accedere, an, quae nos eorum civibus virtutis causa tribuerimus, ea rata esse non possint; nihil<note>nihilo <hi rend="italic">Lamb.</hi></note> enim magis uteremur iis adiutoribus, sublatis virtutis praemiis, quam si omnino iis versari in nostris bellis non liceret. <reg>etenim</reg> cum pro sua patria pauci post genus hominum natum reperti sint qui nullis praemiis propositis vitam suam hostium telis obiecerint, pro aliena re publica quemquam fore putatis<note>putatis <hi rend="italic">Hb<foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign></hi>: putasti <hi rend="italic">rell.</hi></note> qui se opponat periculis non modo nullo proposito praemio, sed etiam interdicto? </p></div><div n="27" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="11" unit="chapter"/><reg>sed</reg> cum est illud imperitissime dictum de populis<note>populis <hi rend="italic">b Angelius</hi>: populi <hi rend="italic">rell.</hi></note> fundis<note><w type="lemma">fundis</w>&gt; foederatis <hi rend="italic">coni. Schuetz</hi></note>, quod commune<note>commune <hi rend="italic">B in mg. <foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi>: cum omne <hi rend="italic">P</hi></note> liberorum est<note>est <foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>: et <hi rend="italic">rell.</hi></note> populorum, non proprium foederatorum,—ex quo intellegi necesse est aut neminem ex sociis civem fieri posse aut etiam posse ex foederatis,— tum vero ius omne noster iste<note>noster iste <hi rend="italic">P rell. praeter G<hi rend="superscript">1</hi>E</hi> (nostris te): nostrum iste <hi rend="italic">Kok, Lehmann</hi></note> magister mutandae civitatis ignorat, quod est, iudices, non solum in legibus publicis positum, sed etiam in privatorum voluntate. <reg>iure</reg> enim nostro neque mutare civitatem<note>mutari civitate <hi rend="italic">et l.</hi></note> quisquam invitus potest, neque si velit mutare<note>mutari <hi rend="italic">Reid</hi> (§ 31)</note> non potest, modo adsciscatur ab ea civitate cuius esse se civitatis velit<note>se civem velit <hi rend="italic">Lamb.</hi>: civis velit <hi rend="italic">Paul</hi></note>: ut, si Gaditani sciverint nominatim de aliquo cive Romano ut sit is civis Gaditanus, magna potestas sit nostro civi mutandae civitatis, nec foedere impediatur quo minus ex civi Romano civis Gaditanus possit esse. </p></div><div n="28" type="textpart" subtype="section"><p><reg>duarum</reg> civitatum civis noster esse<note>Duarum enim civitatum esse (<hi rend="italic">del.</hi> civis noster) <hi rend="italic">Pluygers</hi></note> iure civili nemo potest: non esse huius civitatis<note>civitatis civis <hi rend="italic">Hb<foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign></hi>: civis <hi rend="italic">add. <foreign xml:lang="grc">Σ</foreign> in mg.</hi></note> qui se alii civitati dicarit potest. <reg>neque</reg> solum dicatione, quod in calamitate clarissimis viris Q. Maximo, C. Laenati, Q. Philippo Nuceriae, C. Catoni Tarracone, Q. Caepioni, P. Rutilio Zmyrnae vidimus<note>videmus <hi rend="italic">Madv.</hi></note> accidisse, ut earum civitatum fierent cives, <add>cum</add><note>cum <hi rend="italic">suppl. Madv.</hi>: nam <hi rend="italic">Halm auct. Baiter</hi></note> hanc ante amittere non potuissent quam hoc solum civitatis mutatione vertissent, sed etiam postliminio potest civitatis fieri mutatio. <reg>neque</reg> enim sine causa de Cn. Publicio Menandro, libertino homine, quem apud maiores legati nostri in Graeciam proficiscentes interpretem secum habere voluerunt, ad populum latum <add>est</add><note>est <hi rend="italic">G<hi rend="superscript">2</hi></hi>: <hi rend="italic">om. rell.</hi></note> ut is Publicius, si domum revenisset et inde Romam redisset, ne minus civis esset. <reg>multi</reg> etiam superiore memoria cives Romani sua voluntate, indemnati et incolumes, his<note>his <hi rend="italic">B<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>Eb</hi>: iis <hi rend="italic">PHG</hi>: hiis <hi rend="italic">wc</hi>: suis <hi rend="italic">Halm</hi></note> rebus relictis alias se in civitates contulerunt. </p></div><div n="29" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="12" unit="chapter"/><reg>quod</reg> si civi Romano licet esse Gaditanum sive exsilio sive postliminio sive reiectione huius civitatis,—ut iam ad foedus veniam, quod ad causam nihil pertinet: de civitatis enim iure, non de foederibus disceptamus,—quid est quam ob rem civi Gaditano in hanc civitatem venire non liceat? <reg>equidem</reg> longe secus sentio. <reg>nam</reg> cum ex omnibus civitatibus via sit in nostram, cumque nostris civibus pateat ad ceteras iter civitates, tum vero, ut quaeque nobiscum maxime societate amicitia sponsione pactione foedere est coniuncta, ita mihi maxime communione beneficiorum praemiorum civitatis contineri<note>communione ... contineri <hi rend="italic">Weiske</hi>: communionem ... continere <hi rend="italic">codd.</hi></note> videtur. <reg>atqui</reg> ceterae civitates omnes non dubitarent nostros homines<note>homines <hi rend="italic">Gulielm.</hi>: omnes <hi rend="italic">PHB<foreign xml:lang="grc">SϚ</foreign></hi>: <hi rend="italic">om. GE</hi></note> recipere in suas civitates, si idem nos iuris haberemus quod ceteri; sed nos non possumus et huius esse civitatis et cuiusvis<note>cuiusvis <hi rend="italic">ed. R.</hi>: cuius <hi rend="italic">codd.</hi> (cui <hi rend="italic">E,</hi> eius <hi rend="italic">k</hi>): alius <hi rend="italic">Halm</hi></note> praeterea, ceteris concessum est. </p></div><div n="30" type="textpart" subtype="section"><p><reg>itaque</reg> in Graecis civitatibus videmus Atheniensis<note>Athenienses <hi rend="italic">Pluygers</hi>: Athenis <hi rend="italic">codd.</hi> (<hi rend="italic">Sest.</hi> § 50)</note>, Rhodios, Lacedaemonios, ceteros undique adscribi multarumque esse eosdem homines civitatum. <reg>quo</reg> errore ductos vidi egomet non nullos imperitos homines, nostros civis, Athenis in numero iudicum atque Areopagitarum, certa tribu, certo numero, cum ignorarent, si illam civitatem essent adepti, hanc se perdidisse nisi postliminio reciperassent<note>nisi post. recip. <hi rend="italic">del. Pluygers, improb. Zielinsk.</hi> reciper. <hi rend="italic">PH</hi>: recuper. <hi rend="italic">B rell.</hi></note>. <reg>peritus</reg> vero nostri moris ac iuris nemo umquam, qui hanc civitatem retinere vellet, in aliam se civitatem dicavit. <milestone resp="editor" n="13" unit="chapter"/></p><p rend="indent"><reg>sed</reg> hic totus locus disputationis atque orationis meae, iudices, pertinet ad commune ius mutandarum civitatum: nihil habet quod sit proprium religionis ac foederum. <reg>defendo</reg> enim rem universam, nullam esse gentem ex omni regione terrarum, neque tam dissidentem a populo Romano odio quodam atque discidio, neque tam fide benivolentiaque coniunctam, ex qua nobis interdictum sit ne<note>ut ne <hi rend="italic">Ec</hi></note> quem adsciscere civem aut civitate donare possimus. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>