<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2:9</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2:9</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2"><div n="9" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>an</reg> vero in Syria diutius est Semiramis illa retinenda? cuius iter in provinciam fuit eius modi ut rex Ariobarzanes consulem vestrum ad caedem faciendam tamquam aliquem Thraecem conduceret; deinde adventus in Syriam primus equitatus habuit interitum, post concisae sunt optimae cohortes. <reg>igitur</reg> in Syria imperatore illo nihil aliud <add>umquam</add><note>umquam <hi rend="italic">scripsi</hi>: neque <hi rend="italic">codd.</hi>: gestum neque <hi rend="italic">Orell. auct. suppl. Klotz</hi> (<hi rend="italic">Pis.</hi> § 40): cogitatum neque <hi rend="italic">Madv.</hi></note> actum est nisi pactiones pecuniarum cum tyrannis, decisiones, direptiones, latrocinia, caedes, cum palam populi Romani imperator, instructo exercitu, dexteram tendens, non ad laudem milites hortaretur<note>hortaretur <hi rend="italic">ed. V.</hi>: hortetur <hi rend="italic">codd.</hi></note>, sed omnia sibi et empta et emenda esse clamaret<note>clamet <hi rend="italic">codd. praeter G</hi> (conclamaret, <hi rend="italic">om.</hi> esse)</note>. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>