<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2:8-9</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2:8-9</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2"><div n="8" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quorum</reg> ego nihil dico, patres conscripti, nunc in hominem ipsum: de provincia disputo. <reg>itaque</reg> omnia illa quae et saepe audistis et tenetis animis, etiam si non audiatis, praetermitto. <reg>nihil</reg> de hac eius urbana, quam ille praesens in mentibus vestris oculisque defixit, audacia loquor; nihil de superbia, nihil de contumacia, nihil de crudelitate disputo; lateant<note>lateant <hi rend="italic">Naugerius</hi> (1): latent <hi rend="italic">codd.</hi></note> libidines eius illae tenebricosae, quas fronte et supercilio, non pudore et temperantia contegebat: de provincia quod agitur, id disputo. <reg>huic</reg> vos non submittetis? hunc diutius manere patiemini? cuius, ut provinciam tetigit, sic fortuna cum improbitate certavit ut nemo posset utrum protervior<note>protervior <hi rend="italic">Lamb.</hi>: posterior <hi rend="italic">codd.</hi> (<hi rend="italic">Pis.</hi> § 66): deterior <foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign> <hi rend="italic">Angelius</hi>: pestilentior <hi rend="italic">b<hi rend="superscript">2</hi>. Num</hi> probrosior?</note> an infelicior esset iudicare. </p></div><div n="9" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>an</reg> vero in Syria diutius est Semiramis illa retinenda? cuius iter in provinciam fuit eius modi ut rex Ariobarzanes consulem vestrum ad caedem faciendam tamquam aliquem Thraecem conduceret; deinde adventus in Syriam primus equitatus habuit interitum, post concisae sunt optimae cohortes. <reg>igitur</reg> in Syria imperatore illo nihil aliud <add>umquam</add><note>umquam <hi rend="italic">scripsi</hi>: neque <hi rend="italic">codd.</hi>: gestum neque <hi rend="italic">Orell. auct. suppl. Klotz</hi> (<hi rend="italic">Pis.</hi> § 40): cogitatum neque <hi rend="italic">Madv.</hi></note> actum est nisi pactiones pecuniarum cum tyrannis, decisiones, direptiones, latrocinia, caedes, cum palam populi Romani imperator, instructo exercitu, dexteram tendens, non ad laudem milites hortaretur<note>hortaretur <hi rend="italic">ed. V.</hi>: hortetur <hi rend="italic">codd.</hi></note>, sed omnia sibi et empta et emenda esse clamaret<note>clamet <hi rend="italic">codd. praeter G</hi> (conclamaret, <hi rend="italic">om.</hi> esse)</note>. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>