<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2:44-45</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2:44-45</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2"><div n="44" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>ego</reg> vero, si mihi non licet per aliquos ita gloriari, me dolorem atque inimicitias meas rei publicae concessisse, si hoc magni cuiusdam hominis et persapientis videtur, utar hoc, quod non tam ad laudem adipiscendam quam ad vitandam vituperationem valet, hominem me esse gratum, et non modo tantis beneficiis, sed etiam mediocri hominum benivolentia commoveri. <milestone resp="editor" n="19" unit="chapter"/><reg>a</reg> viris fortissimis et de me optime meritis quibusdam peto ut, si ego illos meorum laborum atque incommodorum participes esse nolui, ne illi me suarum inimicitiarum socium velint esse, praesertim cum mihi idem illi concesserint ut etiam acta illa Caesaris, quae neque oppugnavi antea neque defendi, meo iam iure possim defendere. </p></div><div n="45" type="textpart" subtype="section"><p><reg>nam</reg> summi civitatis viri, quorum ego consilio rem publicam conservavi, et quorum auctoritate illam coniunctionem Caesaris defugi, Iulias leges et ceteras illo consule rogatas iure latas negant: idem illam proscriptionem capitis mei contra salutem rei publicae, sed salvis auspiciis rogatam esse dicebant. <reg>itaque</reg> vir summa auctoritate, summa eloquentia, dixit graviter casum illum meum funus esse rei publicae, sed funus iustum et indictum. <reg>mihi</reg> ipsi omnino<note>omnino <hi rend="italic">k all.</hi>: homini <hi rend="italic">PB<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi>: <hi rend="italic">om. c</hi></note> perhonorificum <add>est</add><note>est <hi rend="italic">om. codd.</hi></note> discessum meum funus dici rei publicae: reliqua non reprendo, sed mihi ad id quod sentio adsumo. <reg>nam</reg> si illud iure rogatum dicere ausi sunt quod nullo exemplo fieri potuit, nulla lege licuit, quia nemo de caelo servarat, oblitine erant tum cum ille qui id egerat plebeius est lege curiata factus dici de caelo esse servatum? <reg>qui</reg> si plebeius omnino<note>omnino <hi rend="italic">Hb<foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign>t</hi>: omnium <hi rend="italic">rell.</hi></note> esse non potuit, qui tribunus plebis potuit esse? et cuius tribunatus si ratus est, nihil est quod inritum ex actis Caesaris possit esse, eius non solum tribunatus <add>ratus</add><note>ratus <hi rend="italic">suppl. Ernesti</hi></note> sed etiam perniciosissimae res<note><w type="lemma">res</w>&gt; leges <hi rend="italic">Lamb.</hi></note>, auspiciorum religione conservata<note>conservatae <hi rend="italic">Hk</hi></note>, iure latae videbuntur? </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>