<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2:42</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2:42</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2"><div n="42" type="textpart" subtype="section"><p><reg>traduxit</reg> ad plebem inimicum meum sive iratus mihi, quod me secum ne in<note>in <hi rend="italic">secl. Orelli, del. Pluygers</hi></note> beneficiis quidem videbat posse coniungi, sive exoratus. <reg>ne</reg> haec quidem fuit iniuria. <reg>nam</reg> postea me ut sibi essem legatus non solum suasit, verum etiam rogavit. <reg>ne</reg> id quidem accepi; non quo alienum mea dignitate arbitrarer, sed quod tantum rei publicae sceleris impendere a consulibus proximis non suspicabar. <milestone resp="editor" n="18" unit="chapter"/><reg>ergo</reg> adhuc magis est mihi verendum ne mea superbia in illius liberalitate quam ne illius iniuria in nostra amicitia reprendatur. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>