<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2:4-5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2:4-5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2"><div n="4" type="textpart" subtype="section"><p><reg>omnia</reg><note>omnia illa <hi rend="italic">HGEb<foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign></hi></note> domestica atque urbana mitto, quae tanta sunt ut numquam Hannibal huic urbi tantum mali optarit quantum illi effecerint<note>effecerunt <hi rend="italic">ut Tischero auct. Kayser ita k</hi></note>. <reg>ad</reg> ipsas venio provincias; quarum Macedonia, quae erat antea munita plurimorum imperatorum non turribus sed tropaeis, quae multis victoriis erat iam diu triumphisque pacata, sic a barbaris, quibus est propter avaritiam pax erepta, vexatur ut Thessalonicenses positi in gremio imperi nostri relinquere oppidum et arcem munire cogantur, ut via illa nostra quae per Macedoniam est usque ad Hellespontum militaris non solum excursionibus barbarorum sit infesta, sed etiam castris Thraeciis distincta ac notata. <reg>ita</reg> gentes eae quae, ut pace uterentur, vim<note>magnam (<hi rend="italic">ante</hi> vim) <hi rend="italic">suppl. van der Vliet</hi></note> argenti dederant praeclaro nostro imperatori<note>imp. nostr. <hi rend="italic">Hbk</hi></note>, ut exhaustas domos replere possent, pro empta pace bellum nobis prope iustum intulerunt. </p></div><div n="5" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="3" unit="chapter"/><reg>iam</reg> vero exercitus noster ille superbissimo dilectu et durissima conquisitione conlectus omnis interiit<note>interit <hi rend="italic">PGE</hi></note>. Magno hoc dico cum dolore: miserandum in modum milites populi Romani capti necati deserti dissipati sunt, incuria fame morbo vastitate consumpti, ut, quod est indignissimum, scelus imperatoris<note>is imperator <hi rend="italic">bk</hi></note> in p<add>atri</add>am exercitum<add>que</add> exp<add>ia</add>tum<note>in patriam exercitumque expiatum <hi rend="italic">scripsi</hi> (<hi rend="italic">Cl. Qu.</hi> iv. 175): in poenam exercitus expetitum <hi rend="italic">codd. praeter HGEc</hi> (expetitus), <hi rend="italic">w</hi> (-am): expetisse <hi rend="italic">Gulielm.</hi>: expiatum (<hi rend="italic">sed</hi> in exercitum) <hi rend="italic">Kappeyne van de Coppelle</hi> (<hi rend="italic">Pis.</hi> § 85): poena exercitus expiatum <hi rend="italic">Reid</hi></note> esse videatur. <reg>atque</reg> hanc Macedoniam, domitis iam gentibus finitimis barbariaque compressa, pacatam ipsam per se et quietam, tenui praesidio atque exigua manu etiam sine imperio per legatos nomine ipso populi Romani tuebamur; quae nunc consulari imperio<note>cons. imperio <hi rend="italic">ed. R.</hi>: consulario <hi rend="italic">PB<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi></note> atque exercitu ita vexata est vix ut se possit diuturna pace recreare; cum interea quis vestrum hoc non audivit, quis ignorat, Achaeos ingentem pecuniam pendere L. Pisoni quotannis, vectigal ac portorium Dyrrachinorum totum in huius unius quaestum esse conversum, urbem Byzantiorum vobis atque huic imperio fidelissimam hostilem in modum esse vexatam? quo ille, postea quam nihil exprimere ab egentibus, nihil ulla vi a miseris extorquere potuit, cohortis in hiberna misit; iis praeposuit quos putavit fore diligentissimos satellites scelerum, ministros cupiditatum suarum. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>