<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2:38-39</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2:38-39</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2"><div n="38" type="textpart" subtype="section"><p><reg>ac</reg> tamen his sententiis Piso in provincia permanebit. <reg>quae</reg> cum gravia sunt <add>tum</add><note>tum <hi rend="italic">suppl. Angelius</hi> (quae cum gravia sint nihil <hi rend="italic">ed. V.</hi>)</note> nihil gravius illo, quod multari imperatorem deminutione provinciae contumeliosum est, neque solum summo in viro sed etiam mediocri in homine ne<note>ne <hi rend="italic">Hk</hi> (<hi rend="italic">post homine</hi>) <hi rend="italic">om. P</hi>: id ne <hi rend="italic">Muell.</hi></note> accidat providendum. </p><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="16" unit="chapter"/><reg>ego</reg> vos intellego, patres conscripti, multos decrevisse eximios honores<note>honor. exim. <hi rend="italic">Hbk</hi></note> C. Caesari et prope singularis. <add><reg>si</reg></add><note>Si <hi rend="italic">suppl. Gruter</hi></note> quod ita meritus erat grati, sin etiam ut quam coniunctissimus huic ordini esset, sapientes ac divini fuistis. <reg>neminem</reg> umquam est hic ordo complexus honoribus et beneficiis suis qui ullam dignitatem praestabiliorem ea quam per vos esset adeptus putarit. <reg>nemo</reg> umquam hic potuit esse princeps qui maluerit esse popularis. <reg>sed</reg> homines aut propter indignitatem<note>indignitatem <hi rend="italic">ut Schuetz ita b<hi rend="superscript">2</hi><foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign></hi>: dignitatem <hi rend="italic">P rell.</hi></note> suam diffisi ipsi sibi, aut propter reliquorum obtrectationem ab huius ordinis coniunctione depulsi, saepe ex hoc portu se in illos fluctus prope necessario contulerunt; qui si ex illa iactatione cursuque populari bene gesta re publica referunt aspectum in curiam atque huic amplissimae dignitati esse commendati volunt, non modo non repellendi sunt verum etiam expetendi. </p></div><div n="39" type="textpart" subtype="section"><p><reg>monemur</reg> a fortissimo viro atque optimo post hominum memoriam consule ut provideamus ne citerior Gallia nobis invitis alicui decernatur<note>decernatur <hi rend="italic">H<foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign>, om. rell.</hi>: detur <hi rend="italic">Madv.</hi>: alii detur nescio cui <hi rend="italic">coni. Momms.</hi></note> post eos consules qui nunc erunt designati, perpetuoque posthac ab iis qui hunc ordinem oppugnent populari ac turbulenta ratione teneatur. <reg>quam</reg> ego plagam etsi non contemno, patres conscripti, praesertim monitus a sapientissimo consule et diligentissimo custode pacis atque oti, tamen vehementius arbitror pertimescendum si hominum clarissimorum ac potentissimorum aut honorem minuero aut studium erga hunc ordinem repudiaro. <reg>nam</reg> ut C. Iulius omnibus a senatu eximiis aut<note>aut <hi rend="italic">P rell. praeter w</hi> (atque): ac <hi rend="italic">Hb<foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign> ed. R.</hi></note> novis rebus ornatus per manus hanc provinciam tradat ei cui minime vos velitis, per<note>et per <hi rend="italic">Pluygers</hi></note> quem ordinem ipse amplissimam sit gloriam consecutus, ei ne libertatem quidem relinquat, adduci ad suspicandum nullo modo possum. <reg>postremo</reg> quo quisque animo futurus sit, nescio: quid sperem, video. <reg>praestare</reg> hoc senator debeo, quantum possum, ne quis vir clarus aut potens huic ordini iure irasci posse videatur. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>