<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2:36-37</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2:36-37</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2"><div n="36" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="15" unit="chapter"/><reg>nam</reg> illae sententiae virorum clarissimorum minime probandae sunt, quorum alter ulteriorem Galliam decernit cum Syria, alter citeriorem. <reg>qui</reg> ulteriorem, omnia illa de quibus disserui paulo ante perturbat; simul ostendit eam se tenere<note>se tenere <hi rend="italic">Madv.</hi>: sentire <hi rend="italic">P rell. praeter HGEb<foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign></hi> (se scire): se tueri <hi rend="italic">Kays.</hi>: se sancire <hi rend="italic">Halm</hi>: se sciscere <hi rend="italic">Harl.</hi> 2681: se servare <hi rend="italic">Weber</hi></note> legem quam<note>quam <hi rend="italic">om. P<hi rend="superscript">1</hi></hi></note> esse legem neget, et, quae pars provinciae sit cui non possit intercedi, hanc<note>hanc <hi rend="italic">HGEb<foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign></hi>: an <hi rend="italic">P rell</hi>: eam <hi rend="italic">Baiter</hi></note> se avellere, quae defensorem habeat, non tangere; simul et illud facit, ut, quod illi a populo datum sit, id non violet, quod senatus dederit, id senator properet auferre. <reg>alter</reg> belli Gallici rationem habet<note>habet et <hi rend="italic">Pluygers</hi></note>, fungitur officio boni senatoris, legem quam non putat, eam quoque servat; praefinit enim successori diem. <add><reg>quamquam</reg></add><note>Quamquam <hi rend="italic">scripsi</hi>: quae <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi> (<hi rend="italic">om. P<hi rend="superscript">1</hi> nulla indic. lacunae</hi>): Quo <hi rend="italic">ut Manut. ita bk</hi>: Atqui <hi rend="italic">Lamb.</hi></note> mihi nihil videtur alienius<note>alienius <hi rend="italic">Madv.</hi>: minus <hi rend="italic">codd.</hi> (§ 19) (minus... dissidere quam <hi rend="italic">Hbk</hi>)</note> a dignitate disciplinaque maiorum quam ut, qui consul Kalendis Ianuariis habere provinciam debet, is ut eam desponsam non decretam habere videatur. </p></div><div n="37" type="textpart" subtype="section"><p><reg>fuerit</reg> toto in consulatu sine provincia cui fuerit, ante quam designatus est, decreta provincia. <reg>sortietur</reg> an non? <reg>nam</reg> et non sortiri absurdum est, et quod sortitus sis non habere. <reg>proficiscetur</reg> paludatus? <reg>quo</reg>? quo pervenire ante certam diem non licebit. Ianuario, Februario provinciam non habebit: Kalendis ei denique Martiis nascetur repente provincia. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>