<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2:34</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2:34</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2"><div n="34" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="14" unit="chapter"/>Alpibus Italiam munierat antea natura non sine aliquo divino numine; nam si ille aditus Gallorum immanitati multitudinique patuisset, numquam haec urbs summo imperio domicilium ac sedem praebuisset. <reg>quae</reg> iam licet considant! nihil est enim ultra illam<note>ullam <hi rend="italic">P, corr. BH</hi></note> altitudinem montium usque ad Oceanum quod sit Italiae pertimescendum. <reg>sed</reg> tamen una atque altera aestas vel metu vel spe vel poena vel praemiis vel armis vel legibus potest totam Galliam sempiternis vinculis adstringere: impolitae vero res et acerbae<note>acerbae <hi rend="italic">codd.</hi>: asperae <hi rend="italic">coni. Nipperd.,</hi> crudae <hi rend="italic">Halm</hi></note> si erunt relictae, quamquam sunt accisae, tamen efferent se aliquando et ad renovandum bellum revirescent. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>