<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2:25</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2:25</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2"><div n="25" type="textpart" subtype="section"><p><reg>ego</reg> me a C. Caesare in re publica dissensisse fateor et sensisse vobiscum; sed nunc isdem vobis adsentior cum quibus antea sentiebam. <reg>vos</reg> enim, ad quos litteras L. Piso de suis rebus non audet mittere, qui Gabini litteras insigni quadam nota atque ignominia nova condemnastis, C. Caesari supplicationes decrevistis numero ut nemini uno ex bello, honore ut omnino nemini. <reg>cur</reg> igitur exspectem hominem aliquem qui me cum illo in gratiam reducat? <reg>reduxit</reg> ordo amplissimus, et ordo is qui est et<note>est et <hi rend="italic">HGEbc</hi>: est <hi rend="italic">P rell.</hi></note> publici consili et meorum omnium consiliorum auctor et princeps. <reg>vos</reg> sequor, patres conscripti, vobis obtempero, vobis adsentior, qui, quam diu C. Caesaris consilia in re publica non maxime diligebatis, me quoque cum illo minus coniunctum videbatis: postea quam rebus gestis<note>rebus eius gestis <hi rend="italic">coni. Halm. Num</hi> rebus bene gestis?</note> mentis vestras voluntatesque mutastis, me non solum comitem esse sententiae vestrae sed etiam laudatorem vidistis. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>