<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2:22</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2:22</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2"><div n="22" type="textpart" subtype="section"><p><reg>multa</reg> praetereo, quod intueor coram haec lumina atque ornamenta rei publicae, P. Servilium et M. Lucullum. Vtinam etiam L. Lucullus illic adsideret<note>illic adsideret <hi rend="italic">Madv.</hi>: ille desiderat (-et <hi rend="italic">G<hi rend="superscript">2</hi></hi>) <hi rend="italic">codd. pler.</hi>: ille viveret <hi rend="italic">c Angelius</hi>: ille desineret <hi rend="italic">Hbk</hi></note>! <reg>quae</reg> fuerunt inimicitiae in civitate graviores quam Lucullorum atque Servili? quas in viris fortissimis non solum exstinxit rei publicae <add>utilitas</add><note>rei pub. utilitas <hi rend="italic">coni. Baiter</hi>: res publica <hi rend="italic">E</hi>: rei pub. <hi rend="italic">P rell.</hi></note> dignitasque ipsorum, sed etiam ad amicitiam consuetudinemque traduxit. <reg>quid</reg>? Q. Metellus Nepos nonne consul in templo Iovis <reg>optimi</reg> <reg>maximi</reg>, permotus cum auctoritate vestra tum illius<note>illa <hi rend="italic">Pluygers</hi></note> P. Servili incredibili gravitate dicendi, absens mecum summo suo beneficio rediit in gratiam? <reg>an</reg> ego possum huic esse inimicus cuius litteris fama nuntiis celebrantur aures cotidie meae novis nominibus gentium nationum locorum? </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>