<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2:21-40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2:21-40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2"><div n="21" type="textpart" subtype="section"><p><reg>atque</reg> ut vetera, quae sunt innumerabilia, mittam, tuus pater, Philippe, nonne uno tempore cum suis inimicissimis in gratiam rediit? quibus eum omnibus<note>omnibus <hi rend="italic">ante</hi> suis inimicissimis <hi rend="italic">transp. Gneisse</hi></note> eadem res publica reconciliavit quae alienarat<note>alienaverat <hi rend="italic">Zielinski</hi></note>. </p></div><div n="22" type="textpart" subtype="section"><p><reg>multa</reg> praetereo, quod intueor coram haec lumina atque ornamenta rei publicae, P. Servilium et M. Lucullum. Vtinam etiam L. Lucullus illic adsideret<note>illic adsideret <hi rend="italic">Madv.</hi>: ille desiderat (-et <hi rend="italic">G<hi rend="superscript">2</hi></hi>) <hi rend="italic">codd. pler.</hi>: ille viveret <hi rend="italic">c Angelius</hi>: ille desineret <hi rend="italic">Hbk</hi></note>! <reg>quae</reg> fuerunt inimicitiae in civitate graviores quam Lucullorum atque Servili? quas in viris fortissimis non solum exstinxit rei publicae <add>utilitas</add><note>rei pub. utilitas <hi rend="italic">coni. Baiter</hi>: res publica <hi rend="italic">E</hi>: rei pub. <hi rend="italic">P rell.</hi></note> dignitasque ipsorum, sed etiam ad amicitiam consuetudinemque traduxit. <reg>quid</reg>? Q. Metellus Nepos nonne consul in templo Iovis <reg>optimi</reg> <reg>maximi</reg>, permotus cum auctoritate vestra tum illius<note>illa <hi rend="italic">Pluygers</hi></note> P. Servili incredibili gravitate dicendi, absens mecum summo suo beneficio rediit in gratiam? <reg>an</reg> ego possum huic esse inimicus cuius litteris fama nuntiis celebrantur aures cotidie meae novis nominibus gentium nationum locorum? </p></div><div n="23" type="textpart" subtype="section"><p><reg>ardeo</reg>, mihi credite, patres conscripti,—id quod vosmet de me existimatis et facitis ipsi,—incredibili quodam amore patriae, qui me amor et subvenire olim impendentibus periculis maximis cum dimicatione capitis et rursum, cum omnia tela undique esse intenta in patriam viderem, subire coegit atque excipere unum pro universis. <reg>hic</reg> me meus in rem publicam animus pristinus ac perennis cum C. Caesare reducit, reconciliat, restituit in gratiam. </p></div><div n="24" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="10" unit="chapter"/><reg>quod</reg> volent denique homines existiment: nemini ego possum esse bene merenti de re publica non amicus. <reg>etenim</reg> si iis qui haec omnia flamma ac ferro delere voluerunt non inimicitias solum sed etiam bellum indixi atque intuli, cum partim mihi illorum familiares<note>familiares essent <hi rend="italic">coni. Halm</hi></note>, partim etiam me defendente capitis iudiciis essent liberati, cur eadem res publica quae me in amicos inflammare potuit inimicis placare non possit? <reg>quod</reg> mihi odium cum P. Clodio fuit, nisi quod perniciosum patriae civem fore putabam<note>reputabam <hi rend="italic">Kraffert</hi></note> qui turpissima libidine incensus duas res sanctissimas, religionem et pudicitiam, uno scelere violasset? <reg>num</reg> est igitur dubium ex iis rebus quas is egit agitque cotidie quin ego in illo oppugnando rei publicae plus quam otio meo, non nulli in eodem defendendo suo plus otio quam communi prospexerint? </p></div><div n="25" type="textpart" subtype="section"><p><reg>ego</reg> me a C. Caesare in re publica dissensisse fateor et sensisse vobiscum; sed nunc isdem vobis adsentior cum quibus antea sentiebam. <reg>vos</reg> enim, ad quos litteras L. Piso de suis rebus non audet mittere, qui Gabini litteras insigni quadam nota atque ignominia nova condemnastis, C. Caesari supplicationes decrevistis numero ut nemini uno ex bello, honore ut omnino nemini. <reg>cur</reg> igitur exspectem hominem aliquem qui me cum illo in gratiam reducat? <reg>reduxit</reg> ordo amplissimus, et ordo is qui est et<note>est et <hi rend="italic">HGEbc</hi>: est <hi rend="italic">P rell.</hi></note> publici consili et meorum omnium consiliorum auctor et princeps. <reg>vos</reg> sequor, patres conscripti, vobis obtempero, vobis adsentior, qui, quam diu C. Caesaris consilia in re publica non maxime diligebatis, me quoque cum illo minus coniunctum videbatis: postea quam rebus gestis<note>rebus eius gestis <hi rend="italic">coni. Halm. Num</hi> rebus bene gestis?</note> mentis vestras voluntatesque mutastis, me non solum comitem esse sententiae vestrae sed etiam laudatorem vidistis. </p></div><div n="26" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="11" unit="chapter"/><reg>sed</reg> quid est quod in hac causa maxime homines admirentur et reprehendant meum consilium, cum ego idem antea multa decrerim<note>decrerim <hi rend="italic">B<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>t</hi>: decre**rim <hi rend="italic">P</hi>: decreverim <hi rend="italic">HGE<foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign></hi></note> quae magis ad hominis dignitatem quam ad rei publicae necessitatem pertinerent? <reg>supplicationem</reg> quindecim dierum decrevi sententia mea. <reg>rei</reg> publicae satis erat tot dierum quot C. Mario; dis immortalibus non erat exigua eadem gratulatio quae ex maximis bellis; ergo ille cumulus dierum hominis est dignitati tributus. </p></div><div n="27" type="textpart" subtype="section"><p><reg>in</reg> quo ego, quo consule referente primum decem dierum est supplicatio decreta Cn. Pompeio Mithridate interfecto et confecto Mithridatico bello, et cuius sententia primum duplicata est supplicatio consularis,—mihi enim estis adsensi cum, eiusdem Pompei litteris recitatis, confectis omnibus maritimis terrestribusque bellis, supplicationem dierum<note>deorum <hi rend="italic">PB<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>t</hi></note> decem<note>decem <hi rend="italic">Manutius</hi>: duodecim <hi rend="italic">P et codd. pler.</hi></note> decrevistis,— sum Cn. Pompei virtutem et animi magnitudinem admiratus, quod, cum ipse ceteris omnibus esset omni honore antelatus, ampliorem honorem alteri tribuebat quam ipse erat consecutus. <reg>ergo</reg> in illa supplicatione quam ego decrevi, res ipsa tributa est dis immortalibus et maiorum institutis et utilitati rei publicae, sed dignitas verborum, honos et novitas et numerus dierum Caesaris ipsius laudi gloriaeque concessus est. </p></div><div n="28" type="textpart" subtype="section"><p><reg>relatum</reg> est ad nos nuper de stipendio exercitus: non decrevi solum sed etiam ut vos decerneretis laboravi, multa dissentientibus respondi, scribendo adfui. <reg>tum</reg> quoque homini plus tribui quam nescio cui necessitati. <reg>illum</reg> enim arbitrabar etiam sine hoc subsidio pecuniae retinere exercitum praeda ante parta et bellum conficere posse; sed decus illud et ornamentum triumphi minuendum nostra parsimonia non putavi. <reg>actum</reg> est de decem legatis, quos alii omnino non dabant, alii exempla quaerebant, alii tempus differebant, alii sine ullis verborum ornamentis dabant: in ea quoque re sic sum locutus ut omnes intellegerent me id quod rei publicae causa sentirem facere uberius propter ipsius Caesaris dignitatem. </p></div><div n="29" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="12" unit="chapter"/><reg>at</reg> ego idem nunc in provinciis decernendis, qui illas omnis res egi silentio, interpellor, cum in<note>(<hi rend="italic">non</hi> 21) in <hi rend="italic">k, suppl. Lamb.</hi></note> superioribus causis hominis ornamenta <add>adiumento</add> fuerint<note>adiumento fuerint <hi rend="italic">scripsi</hi> (<hi rend="italic">cf. Balb.</hi> § 19): fuerint <hi rend="italic">codd.</hi>: iuverim <hi rend="italic">K. Busche</hi>: apud me valuerint <hi rend="italic">coni. Mueller</hi></note>, in hac me nihil aliud nisi ratio belli, nisi summa utilitas rei publicae moveat. <reg>nam</reg> ipse Caesar quid est cur in provincia<note>in ea provincia <hi rend="italic">Gell. et Non.</hi></note> commorari velit, nisi ut ea quae per eum adfecta sunt perfecta rei publicae tradat? <reg>amoenitas</reg> eum, credo, locorum, urbium pulchritudo, hominum nationumque illarum humanitas et lepos, victoriae cupiditas, finium imperi propagatio retinet. <reg>quid</reg> illis terris asperius, quid incultius oppidis, quid nationibus immanius, quid porro tot victoriis praestabilius, quid Oceano longius<note><w type="lemma">longius</w>&gt; longinquius <hi rend="italic">Tischer</hi></note> inveniri potest? <reg>an</reg> reditus in patriam habet aliquam offensionem? utrum apud populum a quo missus<note>missus est <hi rend="italic">Hb Harl.</hi> 2681</note>, an apud senatum a quo ornatus est? <reg>an</reg> dies auget eius desiderium, an magis<note><w type="lemma">an magis</w>&gt; ac non magis <hi rend="italic">Sorof</hi></note> oblivionem, ac laurea illa magnis periculis parta amittit longo intervallo viriditatem? <reg>qua</reg> re, si qui hominem non diligunt, nihil est quod eum de provincia devocent: ad gloriam devocant, ad triumphum, ad gratulationem, ad summum honorem senatus, equestris ordinis gratiam, populi caritatem. </p></div><div n="30" type="textpart" subtype="section"><p><reg>sed</reg> si ille hac tam eximia fortuna propter utilitatem rei publicae frui non properat, ut omnia illa conficiat, quid ego senator facere debeo, quem, etiam si ille aliud vellet, rei publicae consulere oporteret? </p><p rend="indent"><reg>ego</reg> vero sic intellego, patres conscripti, nos hoc tempore in provinciis decernendis perpetuae pacis habere oportere rationem. <reg>nam</reg> quis hoc non sentit, omnia alia esse nobis vacua ab omni periculo atque etiam suspicione belli? </p></div><div n="31" type="textpart" subtype="section"><p><reg>iam</reg> diu mare videmus illud immensum, cuius fervore non solum maritimi cursus sed urbes etiam et viae militares iam tenebantur<note>terrebantur <hi rend="italic">Weidner</hi></note>, virtute Cn. Pompei sic a populo Romano ab Oceano usque ad ultimum Pontum tamquam unum aliquem portum tutum et clausum teneri; nationes eas, quae numero hominum ac multitudine ipsa poterant in provincias nostras redundare, ita ab eodem esse partim recisas, partim repressas, ut Asia, quae imperium antea nostrum terminabat, nunc tribus novis provinciis ipsa cingatur. <reg>possum</reg> de omni regione, de omni<note>regione de omni <hi rend="italic">s. l. suppl. P<hi rend="superscript">2</hi></hi></note> genere hostium dicere: nulla gens est quae non aut ita sublata sit ut vix exstet, aut ita domita ut quiescat, aut ita pacata ut victoria nostra imperioque laetetur. </p></div><div n="32" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="13" unit="chapter"/><reg>bellum</reg> Gallicum, patres conscripti, C. Caesare imperatore gestum est, antea tantum modo repulsum. <reg>semper</reg> illas nationes nostri imperatores refutandas potius bello quam<note>quam lasputaverunt <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi></note> lacessendas putaverunt. <reg>ipse</reg> ille C. Marius, cuius divina atque eximia virtus magnis populi Romani luctibus funeribusque subvenit, influentis in Italiam Gallorum maximas copias repressit, non ipse ad eorum urbis sedisque penetravit. <reg>modo</reg> ille meorum laborum periculorum consiliorum socius, C. Pomptinus, fortissimus vir, ortum repente bellum Allobrogum atque hac scelerata coniuratione excitatum proeliis fregit eosque domuit qui lacessierant, et ea victoria contentus re publica metu liberata quievit. C. Caesaris<note>C. <hi rend="italic">ante Caesaris om. PB<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi></note> longe aliam video fuisse rationem; non enim sibi solum cum iis quos iam armatos contra populum Romanum videbat bellandum esse duxit, sed totam Galliam in nostram dicionem esse redigendam. </p></div><div n="33" type="textpart" subtype="section"><p><reg>itaque</reg> cum acerrimis nationibus et maximis Germanorum et Helvetiorum proeliis<note>cum nationibus G. et H. acerrimis et maximis proeliis <hi rend="italic">van der Vliet</hi> (<hi rend="italic">Balb.</hi> § 5): cum acerrimis nat. G. et H. et maximis proeliis <hi rend="italic">Landgraf</hi> (<hi rend="italic">Pomp.</hi> § 28)</note><note>plurimis proeliis <hi rend="italic">Weidner</hi></note> felicissime decertavit, ceteras conterruit, compulit, domuit, imperio populi Romani parere adsuefecit, et quas regiones quasque gentis nullae nobis antea litterae, nulla vox, nulla fama notas fecerat, has<note>eas <hi rend="italic">coni. Baiter</hi></note> noster imperator nosterque exercitus et populi Romani arma peragrarunt. <reg>semitam</reg> tantum Galliae tenebamus antea, patres conscripti; ceterae partes a gentibus aut inimicis huic imperio aut infidis aut incognitis aut certe<note>at certe <hi rend="italic">Pluygers</hi>: ac certe <hi rend="italic">Madv.</hi></note> immanibus et barbaris et bellicosis tenebantur; quas nationes nemo umquam fuit quin frangi domarique cuperet. <reg>nemo</reg> sapienter de re publica nostra cogitavit, iam inde a principio huius imperi, quin Galliam maxime timendam huic imperio putaret<note>putaret <hi rend="italic">PHbk</hi>: deputaret <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi>: esse putaret <hi rend="italic">Klotz, improb. Zielinsk. Num</hi> reputaret? (§ 24)</note>; sed propter vim ac multitudinem gentium illarum numquam est antea cum omnibus dimicatum. <reg>restitimus</reg> semper lacessiti: nunc denique est perfectum ut imperi nostri terrarumque illarum idem esset extremum. </p></div><div n="34" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="14" unit="chapter"/>Alpibus Italiam munierat antea natura non sine aliquo divino numine; nam si ille aditus Gallorum immanitati multitudinique patuisset, numquam haec urbs summo imperio domicilium ac sedem praebuisset. <reg>quae</reg> iam licet considant! nihil est enim ultra illam<note>ullam <hi rend="italic">P, corr. BH</hi></note> altitudinem montium usque ad Oceanum quod sit Italiae pertimescendum. <reg>sed</reg> tamen una atque altera aestas vel metu vel spe vel poena vel praemiis vel armis vel legibus potest totam Galliam sempiternis vinculis adstringere: impolitae vero res et acerbae<note>acerbae <hi rend="italic">codd.</hi>: asperae <hi rend="italic">coni. Nipperd.,</hi> crudae <hi rend="italic">Halm</hi></note> si erunt relictae, quamquam sunt accisae, tamen efferent se aliquando et ad renovandum bellum revirescent. </p></div><div n="35" type="textpart" subtype="section"><p><reg>qua</reg> re sit in eius tutela Gallia cuius fidei virtuti felicitati commendata est. <reg>qui</reg><note>Qui <hi rend="italic">P rell. praeter GE</hi> (quia), <hi rend="italic">Hb<foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign></hi> (et)</note> si Fortunae muneribus amplissimis ornatus saepius eius deae periculum facere nollet, si in patriam, si ad deos penatis, si ad eam dignitatem quam in civitate sibi propositam videt, si ad iucundissimos liberos, si ad clarissimum generum redire properaret, si in Capitolium invehi victor cum illa insigni laurea<note>laurea <hi rend="italic">Naugerius</hi> (1): laude <hi rend="italic">codd.</hi> (laude lauream gestaret <hi rend="italic">b</hi>)</note> gestiret, si denique timeret casum aliquem, qui illi tantum addere iam non potest quantum auferre, nos tamen oporteret ab eodem illa omnia a quo profligata sunt confici velle: cum vero ille suae gloriae iam pridem rei publicae nondum satis fecerit, et malit tamen tardius ad suorum laborum fructus pervenire quam non explere susceptum<note>rei pub... susceptum <hi rend="italic">suppl. P<hi rend="superscript">2</hi></hi></note> rei publicae munus, nec imperatorem incensum ad rem publicam bene gerendam revocare nec totam Gallici belli rationem prope iam explicatam perturbare atque impedire debemus. </p></div><div n="36" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="15" unit="chapter"/><reg>nam</reg> illae sententiae virorum clarissimorum minime probandae sunt, quorum alter ulteriorem Galliam decernit cum Syria, alter citeriorem. <reg>qui</reg> ulteriorem, omnia illa de quibus disserui paulo ante perturbat; simul ostendit eam se tenere<note>se tenere <hi rend="italic">Madv.</hi>: sentire <hi rend="italic">P rell. praeter HGEb<foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign></hi> (se scire): se tueri <hi rend="italic">Kays.</hi>: se sancire <hi rend="italic">Halm</hi>: se sciscere <hi rend="italic">Harl.</hi> 2681: se servare <hi rend="italic">Weber</hi></note> legem quam<note>quam <hi rend="italic">om. P<hi rend="superscript">1</hi></hi></note> esse legem neget, et, quae pars provinciae sit cui non possit intercedi, hanc<note>hanc <hi rend="italic">HGEb<foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign></hi>: an <hi rend="italic">P rell</hi>: eam <hi rend="italic">Baiter</hi></note> se avellere, quae defensorem habeat, non tangere; simul et illud facit, ut, quod illi a populo datum sit, id non violet, quod senatus dederit, id senator properet auferre. <reg>alter</reg> belli Gallici rationem habet<note>habet et <hi rend="italic">Pluygers</hi></note>, fungitur officio boni senatoris, legem quam non putat, eam quoque servat; praefinit enim successori diem. <add><reg>quamquam</reg></add><note>Quamquam <hi rend="italic">scripsi</hi>: quae <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi> (<hi rend="italic">om. P<hi rend="superscript">1</hi> nulla indic. lacunae</hi>): Quo <hi rend="italic">ut Manut. ita bk</hi>: Atqui <hi rend="italic">Lamb.</hi></note> mihi nihil videtur alienius<note>alienius <hi rend="italic">Madv.</hi>: minus <hi rend="italic">codd.</hi> (§ 19) (minus... dissidere quam <hi rend="italic">Hbk</hi>)</note> a dignitate disciplinaque maiorum quam ut, qui consul Kalendis Ianuariis habere provinciam debet, is ut eam desponsam non decretam habere videatur. </p></div><div n="37" type="textpart" subtype="section"><p><reg>fuerit</reg> toto in consulatu sine provincia cui fuerit, ante quam designatus est, decreta provincia. <reg>sortietur</reg> an non? <reg>nam</reg> et non sortiri absurdum est, et quod sortitus sis non habere. <reg>proficiscetur</reg> paludatus? <reg>quo</reg>? quo pervenire ante certam diem non licebit. Ianuario, Februario provinciam non habebit: Kalendis ei denique Martiis nascetur repente provincia. </p></div><div n="38" type="textpart" subtype="section"><p><reg>ac</reg> tamen his sententiis Piso in provincia permanebit. <reg>quae</reg> cum gravia sunt <add>tum</add><note>tum <hi rend="italic">suppl. Angelius</hi> (quae cum gravia sint nihil <hi rend="italic">ed. V.</hi>)</note> nihil gravius illo, quod multari imperatorem deminutione provinciae contumeliosum est, neque solum summo in viro sed etiam mediocri in homine ne<note>ne <hi rend="italic">Hk</hi> (<hi rend="italic">post homine</hi>) <hi rend="italic">om. P</hi>: id ne <hi rend="italic">Muell.</hi></note> accidat providendum. </p><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="16" unit="chapter"/><reg>ego</reg> vos intellego, patres conscripti, multos decrevisse eximios honores<note>honor. exim. <hi rend="italic">Hbk</hi></note> C. Caesari et prope singularis. <add><reg>si</reg></add><note>Si <hi rend="italic">suppl. Gruter</hi></note> quod ita meritus erat grati, sin etiam ut quam coniunctissimus huic ordini esset, sapientes ac divini fuistis. <reg>neminem</reg> umquam est hic ordo complexus honoribus et beneficiis suis qui ullam dignitatem praestabiliorem ea quam per vos esset adeptus putarit. <reg>nemo</reg> umquam hic potuit esse princeps qui maluerit esse popularis. <reg>sed</reg> homines aut propter indignitatem<note>indignitatem <hi rend="italic">ut Schuetz ita b<hi rend="superscript">2</hi><foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign></hi>: dignitatem <hi rend="italic">P rell.</hi></note> suam diffisi ipsi sibi, aut propter reliquorum obtrectationem ab huius ordinis coniunctione depulsi, saepe ex hoc portu se in illos fluctus prope necessario contulerunt; qui si ex illa iactatione cursuque populari bene gesta re publica referunt aspectum in curiam atque huic amplissimae dignitati esse commendati volunt, non modo non repellendi sunt verum etiam expetendi. </p></div><div n="39" type="textpart" subtype="section"><p><reg>monemur</reg> a fortissimo viro atque optimo post hominum memoriam consule ut provideamus ne citerior Gallia nobis invitis alicui decernatur<note>decernatur <hi rend="italic">H<foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign>, om. rell.</hi>: detur <hi rend="italic">Madv.</hi>: alii detur nescio cui <hi rend="italic">coni. Momms.</hi></note> post eos consules qui nunc erunt designati, perpetuoque posthac ab iis qui hunc ordinem oppugnent populari ac turbulenta ratione teneatur. <reg>quam</reg> ego plagam etsi non contemno, patres conscripti, praesertim monitus a sapientissimo consule et diligentissimo custode pacis atque oti, tamen vehementius arbitror pertimescendum si hominum clarissimorum ac potentissimorum aut honorem minuero aut studium erga hunc ordinem repudiaro. <reg>nam</reg> ut C. Iulius omnibus a senatu eximiis aut<note>aut <hi rend="italic">P rell. praeter w</hi> (atque): ac <hi rend="italic">Hb<foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign> ed. R.</hi></note> novis rebus ornatus per manus hanc provinciam tradat ei cui minime vos velitis, per<note>et per <hi rend="italic">Pluygers</hi></note> quem ordinem ipse amplissimam sit gloriam consecutus, ei ne libertatem quidem relinquat, adduci ad suspicandum nullo modo possum. <reg>postremo</reg> quo quisque animo futurus sit, nescio: quid sperem, video. <reg>praestare</reg> hoc senator debeo, quantum possum, ne quis vir clarus aut potens huic ordini iure irasci posse videatur. </p></div><div n="40" type="textpart" subtype="section"><p><reg>atque</reg> haec, si inimicissimus essem C. Caesari, sentirem tamen rei publicae causa. </p><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="17" unit="chapter"/><reg>sed</reg> non alienum esse arbitror, quo minus saepe aut interpeller a non nullis aut tacitorum existimatione reprendar<note>reprendar <hi rend="italic">P rell.</hi>: reprehendar <hi rend="italic">Hb<foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign> ed. R.</hi> (§ § 42, 45)</note>, explicare breviter quae mihi sit ratio et causa cum Caesare. <reg>ac</reg> primum illud tempus familiaritatis et consuetudinis quae mihi cum illo, quae fratri meo, quae C. Varroni, consobrino nostro, ab omnium nostrum adulescentia fuit, praetermitto. <reg>postea</reg> quam sum penitus in rem publicam ingressus, ita dissensi ab illo ut in disiunctione sententiae coniuncti tamen amicitia maneremus. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>