<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2:18</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2:18</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2"><div n="18" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>quod</reg> si essent illi optimi viri, tamen ego mea sententia C. Caesari succedendum nondum putarem. <reg>qua</reg> de re dicam, patres conscripti, quae sentio, atque illam interpellationem mei familiarissimi, qua paulo ante interrupta est oratio mea, non pertimescam. <reg>negat</reg> me vir optimus inimiciorem Gabinio debere esse quam Caesari: omnem illam tempestatem cui cesserim Caesare impulsore atque adiutore esse excitatam. <reg>cui</reg> si primum sic respondeam, me communis utilitatis habere rationem, non doloris mei, possimne probare, cum id me facere dicam quod exemplo fortissimorum et clarissimorum civium facere possim? <reg>an</reg><note>An <hi rend="italic">codd.</hi> (§ 20): An non <hi rend="italic">Lamb.</hi>: At <hi rend="italic">ed. Gryph.</hi>: non <hi rend="italic">ante</hi> tantam <hi rend="italic">supplet Ernst Müller</hi> (§ 20).</note> <reg>ti</reg><note><hi rend="italic">Fort.</hi> Nonne?</note>. Gracchus—patrem dico, cuius utinam filii ne degenerassent a gravitate patria!—tantam laudem est adeptus, quos tribunus plebis solus ex toto illo conlegio L. Scipioni auxilio fuit, inimicissimus et ipsius et fratris eius Africani, iuravitque in contione se in gratiam non redisse, sed alienum sibi videri dignitate imperi quo duces essent hostium Scipione triumphante ducti, eodem ipsum duci qui triumphasset? </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>