<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2:17</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2:17</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2"><div n="17" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>atqui</reg> duas Gallias qui decernit consulibus duobus, hos retinet ambo; qui autem alteram Galliam et aut Syriam aut Macedoniam, tamen alterum retinet <add>et</add><note>et <hi rend="italic">ed. R.</hi>: <hi rend="italic">om. codd.</hi></note> in utriusque pari scelere disparem condicionem facit. <q><reg>faciam</reg>,</q> inquit, <q>illas praetorias, ut Pisoni et Gabinio succedatur statim.</q> <reg>si</reg> hic sinat! tum enim tribunus intercedere poterit, nunc non potest. <reg>itaque</reg> ego idem, qui nunc consulibus iis qui designati erunt Syriam Macedoniamque decerno, decernam easdem praetorias, ut et praetores annuas provincias habeant<note>praetores in suas provincias abeant (statim in suas <hi rend="italic">Mueller</hi>) <hi rend="italic">coni. Mommsen</hi> (<hi rend="italic">Röm. Staats.</hi> ii. 1. 192)</note> et eos quam primum videamus quos animo aequo videre non possumus. <milestone resp="editor" n="8" unit="chapter"/><reg>sed</reg>, mihi credite, numquam succedetur illis, nisi cum ea lege referetur qua intercedi de provinciis non licebit. <reg>itaque</reg> hoc tempore amisso annus est integer vobis exspectandus; quo interiecto civium calamitas, sociorum aerumna, sceleratissimorum hominum impunitas propagatur. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>