<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2:16-17</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2:16-17</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2"><div n="16" type="textpart" subtype="section"><p><reg>sed</reg> fruatur sane hoc solacio atque hanc insignem ignominiam (quoniam uni praeter se inusta est<note>est <hi rend="italic">codd.</hi>: sit <hi rend="italic">Halm</hi> (<hi rend="italic">Balb.</hi> § 44) dum <hi rend="italic">ed. R.</hi>: non <hi rend="italic">PB<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi></note>), putet esse leviorem, dum modo, cuius exemplo se consolatur, eius exitum exspectet, praesertim cum in Albucio nec Pisonis libidines nec audacia Gabini fuerit ac tamen hac una plaga conciderit, ignominia senatus. </p></div><div n="17" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>atqui</reg> duas Gallias qui decernit consulibus duobus, hos retinet ambo; qui autem alteram Galliam et aut Syriam aut Macedoniam, tamen alterum retinet <add>et</add><note>et <hi rend="italic">ed. R.</hi>: <hi rend="italic">om. codd.</hi></note> in utriusque pari scelere disparem condicionem facit. <q><reg>faciam</reg>,</q> inquit, <q>illas praetorias, ut Pisoni et Gabinio succedatur statim.</q> <reg>si</reg> hic sinat! tum enim tribunus intercedere poterit, nunc non potest. <reg>itaque</reg> ego idem, qui nunc consulibus iis qui designati erunt Syriam Macedoniamque decerno, decernam easdem praetorias, ut et praetores annuas provincias habeant<note>praetores in suas provincias abeant (statim in suas <hi rend="italic">Mueller</hi>) <hi rend="italic">coni. Mommsen</hi> (<hi rend="italic">Röm. Staats.</hi> ii. 1. 192)</note> et eos quam primum videamus quos animo aequo videre non possumus. <milestone resp="editor" n="8" unit="chapter"/><reg>sed</reg>, mihi credite, numquam succedetur illis, nisi cum ea lege referetur qua intercedi de provinciis non licebit. <reg>itaque</reg> hoc tempore amisso annus est integer vobis exspectandus; quo interiecto civium calamitas, sociorum aerumna, sceleratissimorum hominum impunitas propagatur. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>