<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi024.perseus-lat2:41-60</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi024.perseus-lat2:41-60</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi024.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="41"><p><reg>itaque</reg> alii voluptatis causa omnia sapientes facere dixerunt, neque ab<note>nec ab <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> hac orationis turpitudine eruditi homines refugerunt; alii cum voluptate dignitatem coniungendam putaverunt, ut res maxime inter se repugnantis dicendi<note><app><lem>dicendi</lem></app> verborum <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> facultate coniungerent; illud unum derectum iter ad laudem cum labore qui probaverunt, prope soli iam in scholis sunt relicti. <reg>multa</reg> enim nobis blandimenta natura ipsa genuit quibus sopita virtus coniveret interdum<note>interdum <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">Madvig</hi>: et interdum <hi rend="italics">cett</hi>,</note>; multas vias adulescentiae lubricas ostendit quibus illa insistere aut ingredi sine casu aliquo ac<note>ac <hi rend="italics">TB</hi>: aut <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> prolapsione vix posset; multarum rerum iucundissimarum varietatem dedit qua non modo haec aetas sed etiam iam conroborata caperetur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="42"><p><reg>quam</reg> ob rem si quem forte inveneritis qui aspernetur oculis pulchritudinem rerum, non odore ullo, non tactu, non sapore capiatur, excludat auribus omnem suavitatem, huic homini ego fortasse et pauci deos propitios, plerique autem iratos putabunt<note>putaverunt <hi rend="italics">T</hi> </note>. <milestone n="18" unit="chapter"/> <reg>ergo</reg> haec deserta via et inculta atque interclusa iam frondibus et virgultis<note><app><lem>et virg.</lem></app> ac virg. <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> relinquatur. <reg>detur</reg> aliqui ludus<note>aliqui ludus <hi rend="italics">T</hi>: aliquid <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> aetati; sit adulescentia liberior; non omnia voluptatibus<note><app><lem>voluptatibus</lem></app> cupiditatibus <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> denegentur; non semper superet<note>superent <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> vera illa et<note><app><lem>et</lem></app> ac <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> derecta <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> <hi rend="italics">P</hi>: directa <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> derecta ratio<note>via et ratio <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note>; vincat aliquando cupiditas voluptasque rationem, dum modo illa in hoc genere praescriptio moderatioque teneatur. <reg>parcat</reg> iuventus pudicitiae suae, ne spoliet alienam, ne effundat patrimonium, ne faenore trucidetur, ne incurrat in alterius domum atque familiam<note>familiam <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: famam <hi rend="italics">cett.</hi> </note>, ne probrum castis, labem integris, infamiam bonis inferat, ne quem vi terreat, ne intersit insidiis, scelere careat. <reg>postremo</reg> cum paruerit voluptatibus, dederit aliquid temporis ad ludum aetatis atque ad inanis hasce adulescentiae cupiditates, revocet se aliquando ad curam rei domesticae, rei forensis reique publicae, ut ea quae ratione antea non perspexerat satietate abiecisse et<note>et <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: <hi rend="italics">om. P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> experiendo contempsisse videatur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="43"><p><reg>ac</reg> multi quidem<note>quidem <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: <hi rend="italics">om. P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> et nostra et patrum maiorumque memoria, iudices, summi homines et clarissimi cives fuerunt quorum, cum adulescentiae cupiditates defervissent<note><app><lem>deferv.</lem></app> deferuu- <hi rend="italics">P</hi>1: deseru- <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note>, eximiae virtutes firmata iam aetate exstiterunt. <reg>ex</reg> quibus neminem mihi libet<note>libet <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">Madvig</hi>: liquet <hi rend="italics">P</hi>: necesse est <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> nominare; vosmet vobiscum recordamini. <reg>nolo</reg> enim cuiusquam fortis atque inlustris viri ne minimum quidem erratum cum maxima laude coniungere. <reg>quod</reg> si facere vellem, multi a me summi atque ornatissimi viri praedicarentur quorum partim nimia libertas in adulescentia, partim profusa<note>profluxa <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> luxuries, magnitudo aeris alieni, sumptus, libidines nominarentur, quae multis postea virtutibus obtecta<note>obiecta <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> adulescentiae qui vellet excusatione defenderet. <milestone n="19" unit="chapter"/> </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="44"><p><reg>at</reg> vero in <choice><abbr>M.</abbr><expan>M<ex>arco</ex></expan></choice> Caelio — dicam enim iam<note><app><lem>iam</lem></app> hoc <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> confidentius de studiis eius honestis, quoniam<note>quoniam <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">Muretus</hi>: quondam <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> audeo quaedam fretus vestra sapientia libere confiteri — nulla luxuries reperietur, nulli sumptus, nullum aes alienum, nulla conviviorum ac lustrorum<note><app><lem>lustrorum</lem></app> stuprorum <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> libido. <reg>quod</reg> quidem vitium ventris et gurgitis<note>gutturis <hi rend="italics">ed. R</hi> </note> non modo non minuit aetas hominibus sed etiam auget. <reg>amores</reg> autem et deliciae<note>deliciae <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: hae deliciae <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> quae vocantur, quae firmiore<note>firmo ingenio <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> animo praeditis diutius molestae non solent esse — mature enim et celeriter deflorescunt — numquam hunc occupatum impeditumve<note>impeditumve <hi rend="italics">scripsi</hi>: ne impeditum que <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: impeditumque <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> tenuerunt. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="45"><p>Audistis cum pro se diceret, audistis antea cum accusaret — defendendi haec causa, non gloriandi loquor<note>loquor <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">Naugerius</hi>: eloquor <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> — genus orationis, facultatem, copiam sententiarum atque verborum, quae vestra prudentia<note>quae vestrae si prudentiae <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: <hi rend="italics">fort.</hi> quae vestra est prudentia</note> est, perspexistis. <reg>atque</reg> in eo non solum ingenium elucere eius videbatis, quod saepe, etiam si industria non alitur, valet tamen ipsum suis viribus, sed inerat, nisi me propter benivolentiam forte fallebat, ratio et bonis artibus instituta et cura et vigiliis elaborata. <reg>atqui</reg> <note>atqui <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">Lambinus</hi>: atque <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> scitote, iudices, eas cupiditates quae obiciuntur Caelio atque haec studia de quibus disputo<note><app><lem>disputo</lem></app> disputavi <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: disputato <hi rend="italics">P</hi>1</note> non facile in eodem homine esse posse. <reg>fieri</reg> enim non potest ut animus libidini deditus, amore, desiderio, cupiditate, saepe nimia copia, inopia etiam non numquam impeditus hoc quicquid est quod nos facimus in dicendo, quoquo modo facimus, non<note>modo facimus non <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">suppl. Madvig</hi>: <hi rend="italics">om. P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> modo agendo verum etiam cogitando possit sustinere. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="46"><p><reg>an</reg> vos aliam causam esse ullam putatis cur in tantis praemiis eloquentiae, tanta voluptate dicendi, tanta laude, tanta gratia, tanto honore, tam sint pauci semperque fuerint qui in hoc labore versentur? <reg>obterendae</reg> sunt omnes voluptates, relinquenda studia delectationis, ludus, iocus, convivium, sermo paene est<note>est paene <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> familiarium deserendus. <reg>qua</reg> re in hoc genere labor offendit homines<note>labor offendit homines <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">Madvig</hi>: labore fiendi homines <hi rend="italics">P</hi>: labor confitendi homines <hi rend="italics">eg</hi>: homines a labore studioque discendi <hi rend="italics">bh</hi> <foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign> </note> a studioque deterret, non quo aut ingenia deficiant aut doctrina puerilis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="47"><p><reg>an</reg> hic<note>hic <hi rend="italics">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> (<hi rend="italics">contra Arusian. K.</hi> vii. 465)</note>, si sese isti vitae dedidisset<note>dedidisset <hi rend="italics">Arusian.</hi> (<hi rend="italics">s. v.</hi> dedo): dedisset <hi rend="italics">mei</hi> </note>, consularem hominem admodum adulescens in iudicium vocavisset? hic, si laborem fugeret, si obstrictus voluptatibus teneretur, hac in<note>hac in <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: in hac <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> acie cotidie versaretur, appeteret inimicitias, in iudicium vocaret, subiret periculum capitis, ipse<note>capitis, ipse <hi rend="italics">Ph</hi>: capitis, ipso <hi rend="italics">ed. R</hi>: capitis ipse, <hi rend="italics">Halm</hi> </note> inspectante populo Romano tot iam<note>tot iam <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">Lambinus</hi>: tot t || <hi rend="italics">P</hi>: tot <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> mensis aut de salute aut de gloria dimicaret? <milestone n="20" unit="chapter"/> <reg>nihilne</reg> igitur illa vicinitas redolet, nihilne<note>nihilne <gap reason="omitted"/> nihilne <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: nihil <gap reason="omitted"/> nihil <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> hominum fama, nihil Baiae denique ipsae loquuntur? <reg>illae</reg> vero non loquuntur solum verum etiam personant, huc unius mulieris libidinem esse prolapsam ut ea non modo solitudinem ac tenebras atque haec flagitiorum integumenta non quaerat sed in turpissimis rebus<note><app><lem>rebus</lem></app> viris <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> frequentissima celebritate et clarissima luce laetetur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="48"><p><reg>verum</reg> si quis est qui etiam meretriciis amoribus interdictum iuventuti putet, est ille quidem valde severus — negare non possum — sed abhorret non modo ab huius<note>huius <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> <hi rend="italics">g</hi>2<hi rend="italics">h</hi>: eius <hi rend="italics">cett.</hi> </note> saeculi licentia verum etiam a maiorum consuetudine atque concessis<note>concessu <hi rend="italics">Ernesti</hi> </note>. <reg>quando</reg> enim hoc non factitatum<note>factitatum <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">Lambinus</hi>: factum <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> est, quando reprehensum, quando non permissum, quando denique fuit ut quod licet non liceret? <reg>hic</reg> ego ipsam rem definiam<note>ipsam rem definiam <hi rend="italics">Halm</hi>: iam rem definiam (iam rem <hi rend="italics">P</hi>2 <hi rend="italics">in ras.</hi>) <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign>: iam definiam rem <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note>, mulierem nullam nominabo; tantum in medio relinquam. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="49"><p><reg>si</reg> quae non nupta mulier domum suam patefecerit omnium cupiditati palamque sese in meretricia vita conlocarit<note>collocaverit <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note>, virorum alienissimorum conviviis uti instituerit, si hoc in urbe<note>in urbe <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> <hi rend="italics">g</hi>2<hi rend="italics">h</hi>: urbe <hi rend="italics">cett.</hi> </note>, si in hortis, si in Baiarum illa celebritate faciat<note>faciat <hi rend="italics">duo dett.</hi>: facit <hi rend="italics">P</hi>1: faciet <hi rend="italics">P</hi>2<foreign xml:lang="grc">π</foreign>: faceret <hi rend="italics">b</hi> </note>, si denique ita sese gerat<note>gerat <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: geret (gereret <hi rend="italics">b</hi>) <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> non incessu solum sed ornatu atque comitatu, non flagrantia oculorum, non libertate sermonum<note>sermonum <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: sermonis <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note>, sed etiam complexu, osculatione, actis<note>actis <hi rend="italics">Ernesti</hi>: aquis <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note>, navigatione, conviviis, ut non solum meretrix sed etiam<note>sed etiam proterva meretrix <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> <hi rend="italics">b</hi>2<foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign>: <hi rend="italics">om. P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> proterva meretrix procaxque videatur: cum hac si qui adulescens forte fuerit, utrum hic tibi, <choice><abbr>L.</abbr><expan>L<ex>uci</ex></expan></choice> Herenni, adulter an amator, expugnare pudicitiam an explere libidinem voluisse videatur? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="50"><p><reg>obliviscor</reg> iam iniurias tuas<note>tuas <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">Arusian.</hi> (<hi rend="italics">s. v.</hi> obliviscor), <hi rend="italics">Servius ad Aen.</hi> ii. 148: <hi rend="italics">om. P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note>, Clodia, depono memoriam doloris mei; quae abs te crudeliter in meos me absente facta sunt neglego; ne sint haec in te dicta quae dixi. <reg>sed</reg> ex te ipsa requiro, quoniam et crimen accusatores abs te et testem eius criminis te ipsam dicunt se habere. <reg>si</reg> quae mulier sit eius modi qualem ego paulo ante descripsi, tui dissimilis, vita institutoque meretricio, cum hac aliquid adulescentem hominem habuisse rationis num tibi perturpe aut perflagitiosum esse videatur? <reg>ea</reg> si tu non es, sicut ego malo, quid est quod obiciant Caelio? <reg>sin</reg> eam te volunt esse, quid est cur nos crimen hoc, si tu contemnis, pertimescamus? <reg>qua</reg> re nobis da viam rationemque defensionis. <reg>aut</reg> enim<note>aut enim <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: nam aut <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> pudor tuus defendet nihil a <choice><abbr>M.</abbr><expan>M<ex>arco</ex></expan></choice> Caelio petulantius esse factum<note>esse factum <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign>: factum esse <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note>, aut impudentia et huic et ceteris magnam ad se<note>et ceteris magnam ad se <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: <hi rend="italics">om. P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> defendendum facultatem dabit. <milestone n="21" unit="chapter"/> </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="51"><p><reg>sed</reg> quoniam emersisse iam e vadis<note>e vadis <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">ed. R</hi>: evades <hi rend="italics">P</hi>1: evadens <hi rend="italics">P</hi>2<foreign xml:lang="grc">π</foreign>: e vado <hi rend="italics">b</hi>2<foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign> </note> et scopulos praetervecta videtur esse<note>esse <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> <hi rend="italics">B</hi>: <hi rend="italics">om. P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> oratio mea, perfacilis mihi reliquus cursus ostenditur. <reg>duo</reg> sunt enim crimina una in muliere summorum facinorum, auri quod sumptum a Clodia dicitur, et veneni quod eiusdem Clodiae necandae causa parasse Caelium criminantur. <reg>aurum</reg> sumpsit, ut dicitis, quod L.<note>L. <hi rend="italics">P</hi>2<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign>: <hi rend="italics">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> <hi rend="italics">P</hi>1</note> Luccei servis daret, per quos Alexandrinus Dio qui tum apud Lucceium habitabat necaretur. Magnum crimen vel in legatis insidiandis<note>insidiandis <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> <hi rend="italics">B</hi>: insidiantes (-is <hi rend="italics">gh</hi>) <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> vel in servis ad hospitem domini necandum sollicitandis, plenum sceleris consilium, plenum audaciae! </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="52"><p><reg>quo</reg> quidem in crimine primum illud requiro<note>requiro <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: requiram <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note>, dixeritne Clodiae quam ob<note>ob <foreign xml:lang="grc">σδ</foreign>: ad <hi rend="italics">P</hi>2<foreign xml:lang="grc">π</foreign> sumeret <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: tum sumeret <foreign xml:lang="grc">δ</foreign>: tum iret <hi rend="italics">P</hi>2<foreign xml:lang="grc">π</foreign> </note> rem aurum sumeret, an non dixerit. <reg>si</reg> non<note>quam ob <gap reason="omitted"/> si non <hi rend="italics">om. P</hi>1 <hi rend="italics">in</hi> 1 1/2 <hi rend="italics">vers. lac.</hi> </note> dixit, cur dedit? <reg>si</reg> dixit, eodem se conscientiae scelere devinxit. <reg>tune</reg> aurum ex armario tuo promere ausa es, tune <reg>venerem</reg> illam tuam spoliare ornamentis, spoliatricem ceterorum<note>ceterorum <foreign xml:lang="grc">σψ1</foreign>, <hi rend="italics">Gulielmius, Madvig</hi>: ceterum <hi rend="italics">cett.</hi> </note>, cum scires quantum ad facinus aurum hoc quaereretur, ad necem legati, ad <choice><abbr>L.</abbr><expan>L<ex>ucii</ex></expan></choice> Luccei<note>L. Luccei <hi rend="italics">bg</hi>2: L. Lucullum <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πψ</foreign> </note>, sanctissimi hominis atque integerrimi, labem sceleris sempiternam<note>sempiternam <hi rend="italics">Pantagathus</hi>: sempiterni <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note>? <reg>huic</reg> facinori tanto tua mens liberalis conscia, tua domus popularis ministra, tua denique hospitalis illa Venus adiutrix esse non debuit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="53"><p><reg>vidit</reg> hoc Balbus; celatam esse Clodiam dixit, atque ita Caelium ad illam attulisse, se ad ornatum ludorum aurum quaerere. <reg>si</reg> tam familiaris erat<note><app><lem>erat</lem></app> fuit <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> Clodiae quam tu esse vis cum de libidine eius tam multa dicis, dixit profecto quo vellet aurum; si tam familiaris non erat, non dedit. <reg>ita</reg> si verum tibi Caelius dixit, o immoderata mulier, sciens tu aurum ad facinus dedisti; si non est ausus<note>ausus <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> <hi rend="italics">h</hi> <foreign xml:lang="grc">ψ</foreign>: rursus <hi rend="italics">cett.</hi> </note> dicere, non dedisti. <milestone n="22" unit="chapter"/> </p><p><reg>quid</reg> ego nunc argumentis huic crimini, quae sunt innumerabilia, resistam? <reg>possum</reg> dicere mores <choice><abbr>M.</abbr><expan>M<ex>arci</ex></expan></choice> Caeli longissime a tanti sceleris atrocitate esse disiunctos; minime esse credendum homini tam ingenioso tamque prudenti non venisse in mentem rem tanti sceleris ignotis alienisque servis non esse credendam<note>credendam <hi rend="italics">bg</hi>2: credendum (-u- <hi rend="italics">in ras. P</hi>) <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πψ</foreign> </note>. <reg>possum</reg> etiam alia<note>alia <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: illa <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πψ</foreign> </note> et ceterorum patronorum et mea consuetudine ab accusatore perquirere, ubi sit congressus cum servis Luccei Caelius, qui ei fuerit<note>fuerit ei <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> aditus; si per se, qua temeritate! si per alium, per quem? <reg>possum</reg> omnis latebras suspicionum peragrare dicendo; non causa, non locus, non facultas, non conscius, non perficiendi, non occultandi malefici spes, non ratio ulla, non vestigium maximi facinoris reperietur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="54"><p><reg>sed</reg> haec quae sunt oratoris propria, quae mihi non propter ingenium meum sed propter hanc exercitationem usumque dicendi fructum aliquem ferre potuissent, cum a me ipso elaborata<note>elaborata <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">Ant. Augustinus</hi>: laborata <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πψ</foreign> </note> proferri viderentur, brevitatis causa relinquo omnia. <reg>habeo</reg> enim, iudices, quem vos socium vestrae religionis iurisque iurandi facile esse patiamini, <choice><abbr>L.</abbr><expan>L<ex>ucium</ex></expan></choice> Lucceium<note>L. <hi rend="italics">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note>, sanctissimum hominem et gravissimum testem, qui tantum facinus in famam atque in<note>in famam atque in (in <hi rend="italics">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">δ</foreign>) <foreign xml:lang="grc">σδ</foreign>: infamat atque <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">π</foreign> </note> fortunas suas neque non<note>non <hi rend="italics">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> audisset inlatum a <choice><abbr>M.</abbr><expan>M<ex>arco</ex></expan></choice> Caelio<note>M. <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> <hi rend="italics">P</hi>2<hi rend="italics">g</hi>: <hi rend="italics">om. P</hi>1<hi rend="italics">eh</hi> </note> neque neglexisset neque tulisset. <reg>an</reg> ille vir illa humanitate praeditus, illis studiis, illis artibus<note>illis artibus <hi rend="italics">T</hi> <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">Lambinus</hi>: artibus <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> atque doctrina illius ipsius periculum quem propter haec ipsa studia diligebat, neglegere potuisset et, quod facinus in<note>in <hi rend="italics">T</hi> <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> <hi rend="italics">h</hi>: per <hi rend="italics">g</hi>2: <hi rend="italics">om. cett.</hi> </note> alienum hominem intentum<note>intentum <hi rend="italics">T</hi>: inlatum <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> severe acciperet, id omisisset curare in hospitem<note>hospitem <hi rend="italics">T</hi>: hospite <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note>? quod per ignotos actum si comperisset<note>si comperisset <hi rend="italics">T</hi> <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: cumpetisset <hi rend="italics">Pg</hi>1<hi rend="italics">e</hi>: comperisset <hi rend="italics">g</hi>2<foreign xml:lang="grc">δ</foreign>: cum comperisset <hi rend="italics">h</hi> </note> doleret, id a suis servis<note>servis <hi rend="italics">T</hi> <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: <hi rend="italics">om. P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> temptatum esse neglegeret? quod in agris locisve<note>locisque <hi rend="italics">T</hi> </note> publicis factum reprehenderet, id in urbe ac domi suae<note>domi suae <hi rend="italics">T</hi> <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: suae domi <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> coeptum esse leniter ferret? quod in alicuius agrestis periculo non praetermitteret<note>praetermitteret <hi rend="italics">T</hi> <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> <hi rend="italics">b</hi>1<hi rend="italics">e</hi>: prae||mitteret <hi rend="italics">Pg</hi>1 (per- <hi rend="italics">g</hi>2): postmitteret <hi rend="italics">b</hi>2<hi rend="italics">h</hi> <foreign xml:lang="grc">ψ</foreign> </note>, id homo eruditus in<note>in <hi rend="italics">T</hi> <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> <hi rend="italics">h</hi> <foreign xml:lang="grc">δ</foreign>: <hi rend="italics">om. Peg</hi> </note> insidiis doctissimi hominis dissimulandum putaret? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="55"><p><reg>sed</reg> cur diutius vos, iudices, teneo? <reg>ipsius</reg> iurati religionem auctoritatemque percipite atque<note>percipite atque <hi rend="italics">om. T</hi> </note> omnia diligenter testimoni verba cognoscite. <reg>recita</reg>. <quote><choice><abbr>L.</abbr><expan>L<ex>ucii</ex></expan></choice> Luccei testimonium<note>L. Luccei test. <hi rend="italics">T</hi>: test. Luccei <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note>.</quote> <reg>quid</reg> exspectatis amplius? an aliquam<note>aliam <hi rend="italics">Ernesti</hi> </note> vocem putatis ipsam pro<note>Pro (-ro <hi rend="italics">m.</hi> 2 <hi rend="italics">in ras.</hi>) se <hi rend="italics">P</hi>: posse pro se <hi rend="italics">h</hi> </note> se causam et veritatem posse<note><app><lem>posse</lem></app> possem.</note> mittere? <reg>haec</reg> est innocentiae defensio, haec ipsius causae oratio, haec una<note><app><lem>una</lem></app> viva <hi rend="italics">Pluygers</hi> </note> vox veritatis. <reg>in</reg> crimine ipso nulla suspicio est, in re nihil est argumenti, in negotio quod actum esse dicitur nullum vestigium sermonis, loci, temporis; nemo testis, nemo conscius nominatur, totum crimen profertur ex inimica, ex infami, ex crudeli, ex facinerosa, ex libidinosa domo. <reg>domus</reg> autem illa quae temptata esse<note>esse <hi rend="italics">T</hi>: <hi rend="italics">om. P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> scelere isto nefario dicitur plena est integritatis, dignitatis<note>dignitatis <hi rend="italics">T</hi> <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: <hi rend="italics">om. P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note>, offici, religionis; ex qua domo recitatur vobis iure iurando devincta auctoritas, ut res minime dubitanda in contentione ponatur, utrum temeraria, procax, irata mulier finxisse crimen, an gravis sapiens moderatusque vir religiose testimonium dixisse videatur. <milestone n="23" unit="chapter"/> </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="56"><p><reg>reliquum</reg> est igitur crimen de veneno; cuius ego nec<note>nec <hi rend="italics">T</hi> <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: de (idem <hi rend="italics">P</hi>2) <hi rend="italics">P</hi>: neque <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> principium invenire neque evolvere<note>evolvere <hi rend="italics">T</hi> <foreign xml:lang="grc">σψ2</foreign>: volvere <hi rend="italics">cett.</hi> </note> exitum possum. <reg>quae</reg> fuit enim causa quam ob rem isti mulieri venenum dare vellet<note>dare vellet <hi rend="italics">T</hi>: vellet dare <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> Caelius? <reg>ne</reg> aurum redderet? <reg>num</reg> petivit? <reg>ne</reg> crimen haereret? <reg>num</reg> quis obiecit? num quis denique fecisset mentionem, si hic nullius<note>nullius <hi rend="italics">T</hi>: nemini <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> nomen detulisset? <reg>quin</reg> etiam <choice><abbr>L.</abbr><expan>L<ex>ucium</ex></expan></choice> Herennium<note>L. <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">Lambinus</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi> </note> dicere audistis verbo se molestum non futurum fuisse Caelio<note>futurum Caelio <hi rend="italics">T qui in hoc verbo desinit</hi>: fut. Caelio fuisse <hi rend="italics">Halm</hi> </note>, nisi iterum eadem de re suo familiari absoluto nomen hic detulisset. <reg>credibile</reg> est igitur tantum facinus nullam ob<note>nullam ob <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: ob nullam <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> causam esse commissum? et vos non videtis fingi sceleris maximi crimen ut alterius sceleris suscipiendi fuisse causa<note>causa <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">edd. VR, ante</hi> sceleris <hi rend="italics">hab.</hi> <foreign xml:lang="grc">ψ</foreign>: <hi rend="italics">om. cett.</hi> </note> videatur? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="57"><p><reg>cui</reg> denique commisit, quo adiutore usus est, quo socio, quo conscio, cui tantum facinus, cui se, cui salutem suam credidit? <reg>servisne</reg> mulieris? <reg>sic</reg> enim est obiectum<note>est obiectum <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: obiectum est <foreign xml:lang="grc">ψ</foreign>, <hi rend="italics">ed. R</hi>: obiectum <hi rend="italics">cett.</hi> </note>. <reg>et</reg> erat tam demens is<note>is <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: hic <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> cui vos ingenium certe tribuitis<note>tribuistis <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note>, etiam si cetera inimica oratione detrahitis, ut omnis suas fortunas alienis servis committeret? <reg>at</reg> quibus servis? — refert enim magno opere id ipsum — eisne<note>eisne <hi rend="italics">Lambinus</hi>: eiusne <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: hisne <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> quos intellegebat non communi condicione servitutis uti sed<note>uti sed <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> <hi rend="italics">b</hi>2<foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign>: ut (sed <hi rend="italics">b</hi>1) esset <hi rend="italics">cett.</hi> </note> licentius liberius familiariusque<note>familiarius-que <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: familiarius <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> cum domina vivere<note><app><lem>vivere</lem></app> dere <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note>? <reg>quis</reg> enim hoc non videt, iudices, aut quis ignorat, in eius modi domo in qua mater familias meretricio more vivat, in qua nihil geratur quod foras proferendum sit, in qua inusitatae<note>inusitatae <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: illustria <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">π</foreign>: lustra <foreign xml:lang="grc">δ</foreign> </note> libidines, luxuries, omnia denique inaudita vitia ac flagitia versentur, hic servos non esse servos, quibus omnia committantur, per quos gerantur, qui versentur isdem in<note>in <hi rend="italics">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> voluptatibus, quibus occulta credantur, ad quos aliquantum etiam ex cotidianis sumptibus ac luxurie redundet? <reg>id</reg> igitur Caelius non videbat? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="58"><p><reg>si</reg> enim tam<note>tam <foreign xml:lang="grc">σψ</foreign>: iam <hi rend="italics">Pbh</hi>: <hi rend="italics">om. eg</hi> </note> familiaris erat mulieris quam vos voltis, istos quoque servos familiaris dominae esse<note>dominae esse <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> <hi rend="italics">g</hi>: esse domina || esse <hi rend="italics">P</hi>: esse dominae <hi rend="italics">cett.</hi> </note> sciebat. <reg>sin</reg> ei tanta consuetudo quanta a vobis inducitur non erat, quae cum servis eius<note>eius <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: <hi rend="italics">om. P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> potuit familiaritas esse tanta? <milestone n="24" unit="chapter"/> <reg>ipsius</reg> autem veneni quae ratio fingitur? ubi quaesitum est, quem ad modum paratum, quo pacto, cui, quo in loco traditum? <reg>habuisse</reg> aiunt domi vimque eius esse expertum in servo quodam ad eam rem<note>ad eam rem <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">Madvig</hi>: ad eadem rem <hi rend="italics">P</hi>1: ad rem <hi rend="italics">cett.</hi> </note> ipsam parato; cuius perceleri interitu esse ab hoc comprobatum venenum. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="59"><p><reg>pro</reg> di immortales! cur interdum in hominum sceleribus maximis aut conivetis aut praesentis fraudis poenas in diem reservatis? <reg>vidi</reg> enim, vidi et illum hausi dolorem vel acerbissimum in vita, cum <choice><abbr>Q.</abbr><expan>Q<ex>uintus</ex></expan></choice> Metellus abstraheretur e sinu<note>e sinu <hi rend="italics">ed. R</hi>: sinu <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: e sinu e <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> gremioque patriae, cumque ille vir qui se natum huic imperio putavit tertio die post quam in curia, quam in rostris, quam in re publica floruisset, integerrima aetate, optimo habitu, maximis viribus eriperetur indignissime bonis omnibus atque universae civitati. <reg>quo</reg> quidem tempore ille moriens, cum iam ceteris ex partibus oppressa mens esset, extremum sensum ad memoriam rei publicae reservabat, cum me intuens flentem significabat interruptis ac morientibus vocibus quanta inpenderet procella mihi<note>mihi <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> <hi rend="italics">B, Orelli</hi>: ibi <hi rend="italics">Peg</hi>: urbi <hi rend="italics">h</hi> <foreign xml:lang="grc">δ</foreign> </note>, quanta tempestas civitati et cum parietem saepe feriens eum qui cum <choice><abbr>Q.</abbr><expan>Q<ex>uinto</ex></expan></choice> Catulo fuerat ei communis crebro Catulum, saepe me, saepissime rem publicam nominabat, ut non tam se mori<note>mori <hi rend="italics">P</hi>: emori <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> quam spoliari suo praesidio cum patriam tum etiam me doleret. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="60"><p><reg>quem</reg> quidem virum si nulla vis repentini sceleris sustulisset, quonam modo ille<note>ille <hi rend="italics">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> furenti fratri suo<note><app><lem>fratri suo</lem></app> patrueli <hi rend="italics">add. P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign>: <hi rend="italics">del. Orelli</hi> </note> consularis restitisset qui consul<note>consul <hi rend="italics">Manutius</hi>: consulem <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> incipientem furere atque tonantem<note>tonantem <hi rend="italics">scripsi</hi> (<hi rend="italics">cf. Mur.</hi> 81): conantem <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> sua se manu interfecturum audiente senatu dixerit? <reg>ex</reg> hac igitur domo progressa ista<note><app><lem>ista</lem></app> illa <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> mulier de veneni celeritate dicere audebit? <reg>nonne</reg> ipsam domum metuet ne quam vocem eiciat<note>eiciat <hi rend="italics">Muretus</hi>: eieciat <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: eliciat (-eat <hi rend="italics">P</hi>1) <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> (<hi rend="italics">cf. Tusc.</hi> ii. 56)</note>, non parietes conscios, non noctem illam<note>illam <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> <hi rend="italics">b</hi> <foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign>: aliam <hi rend="italics">cett.</hi> </note> funestam ac luctuosam perhorrescet? <reg>sed</reg> revertor<note>revertor <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: revertar <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> ad crimen; etenim<note>etenim <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">Gruter</hi>: sed (set <hi rend="italics">P</hi>) enim <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> haec facta illius clarissimi ac fortissimi viri mentio et vocem meam fletu debilitavit et mentem dolore impedivit. <milestone n="25" unit="chapter"/> </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>