<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi024.perseus-lat2:21-40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi024.perseus-lat2:21-40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi024.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="21"><p><reg>neque</reg> ego id<note>ego id <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: id ego <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi>: eo id <hi rend="italics">Schütz</hi> </note> dico ut invidiosum sit in eos quibus gloriosum etiam hoc esse<note>esse hoc <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> debet. <reg>funguntur</reg> officio, defendunt suos, faciunt quod viri fortissimi solent; laesi dolent, irati efferuntur, pugnant lacessiti. <reg>sed</reg> vestrae sapientiae tamen est, iudices, non, si causa iusta est viris fortibus oppugnandi <choice><abbr>M.</abbr><expan>M<ex>arcum</ex></expan></choice> Caelium, ideo vobis quoque<note>vobis quoque <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">Garatoni</hi>: vobis quoque vos <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi>: vos quoque <hi rend="italics">ed. R</hi> </note> causam putare esse iustam alieno dolori potius quam vestrae fidei consulendi. <reg>iam</reg> <note>consulendi. Iam <hi rend="italics">scripsi</hi>: consulendum <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: consulendi (-i <hi rend="italics">add. m.</hi> 2)...<hi rend="italics">P</hi>: consulendi <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> quae sit multitudo in foro, quae genera, quae studia, quae varietas hominum videtis<note>vidistis <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note>. <reg>ex</reg> hac copia quam multos esse arbitramini qui hominibus potentibus, gratiosis, disertis, cum aliquid eos velle arbitrentur, ultro se offerre soleant, operam navare, testimonium polliceri? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="22"><p><reg>hoc</reg> ex genere si qui se in hoc iudicium forte proiecerint, excluditote eorum cupiditatem, iudices, sapientia vestra, ut eodem tempore et huius saluti et religioni vestrae et contra periculosas hominum potentias condicioni omnium civium providisse videamini. <reg>equidem</reg> vos abducam a testibus neque huius iudici veritatem quae mutari nullo modo potest in voluntate testium conlocari sinam quae facillime fingi<note>fingi <hi rend="italics">g<foreign xml:lang="grc">ψ1</foreign> </hi>: effingi <hi rend="italics">Pehb<foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign> </hi> </note>, nullo negotio flecti ac detorqueri potest. <reg>argumentis</reg> agemus, signis luce omni clarioribus crimina refellemus; res cum re, causa cum causa, ratio cum ratione pugnabit. <milestone n="10" unit="chapter"/> </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="23"><p><reg>itaque</reg> illam partem causae facile patior graviter et ornate a <choice><abbr>M.</abbr><expan>M<ex>arco</ex></expan></choice> Crasso peroratam de seditionibus Neapolitanis, de Alexandrinorum pulsatione Puteolana, de bonis <reg>pallae</reg> <note>Paliae <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note>. <reg>vellem</reg> <note>vellem vellem <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> dictum esset ab eodem etiam de Dione. <reg>de</reg> quo ipso tamen quid est quod exspectetis? quod is qui fecit aut non timet aut etiam fatetur; est enim rex; qui autem dictus est adiutor fuisse et conscius, <choice><abbr>P.</abbr><expan>P<ex>ublius</ex></expan></choice> Asicius, iudicio est liberatus. <reg>quod</reg> igitur est eius modi crimen ut qui commisit non neget, qui negavit absolutus sit, id hic pertimescat qui non modo a facti<note>facti <hi rend="italics">Naugerius</hi>: facto <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> verum etiam a conscientiae suspicione afuit? <reg>et</reg>, si Asicio causa<note>causa <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign>: in causa <hi rend="italics">Müller</hi>: <hi rend="italics">fort.</hi> ea</note> plus profuit quam nocuit invidia, huic oberit maledictum tuum<note>maledictum tuum <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: tuum maledictum <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> qui istius facti non modo suspicione sed ne infamia quidem est aspersus? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="24"><p><reg>at</reg> praevaricatione est<note><app><lem>est</lem></app> sit <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> Asicius liberatus. <reg>perfacile</reg> est isti loco respondere, mihi praesertim a quo illa causa defensa est. <reg>sed</reg> Caelius optimam causam Asici esse arbitratur; cuicuimodi<note>cuicuimodi <hi rend="italics">Ant. Augustinus</hi>: cuiusmodi <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> autem sit, a sua putat esse<note>esse <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">edd. VR</hi>: eius esse <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> seiunctam. <reg>neque</reg> solum Caelius sed etiam adulescentes humanissimi et doctissimi, rectissimis studiis atque optimis artibus praediti, Titus Gaiusque Coponii qui ex omnibus maxime Dionis mortem doluerunt<note>Coponii <gap reason="omitted"/> doluerunt <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> <hi rend="italics">b</hi>2<foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign> (<hi rend="italics">de Coponiis cf. Balb.</hi> § 53): <hi rend="italics">om. P in lac., sine lac.</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note>, qui cum doctrinae studio<note>qui cum doctrinae studio <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> <hi rend="italics">b</hi>2<foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign>: omni cum (<hi rend="italics">om.</hi> cum <hi rend="italics">eg</hi>) doctrina <hi rend="italics">P</hi>2<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> atque humanitatis tum etiam hospitio Dionis tenebantur. <reg>habitabat</reg> apud Titum<note>apud Titum <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: is apud L. Lucceium <hi rend="italics">P</hi>2<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note>, ut audistis, Dio<note>Dio erat <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: fuerat ei <hi rend="italics">P</hi>2<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note>, erat<note>qui cum <gap reason="omitted"/> erat <hi rend="italics">om. P</hi>1 <hi rend="italics">in lac.</hi> </note> ei cognitus Alexandriae. <reg>quid</reg> aut hic aut summo splendore praeditus frater eius de <choice><abbr>M.</abbr><expan>M<ex>arco</ex></expan></choice> Caelio existimet ex ipsis, si producti erunt, audietis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="25"><p><reg>ergo</reg> haec removeantur<note>removeantur <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">ed. Mediol.</hi> removentur <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note>, ut aliquando, in quibus causa nititur, ad ea veniamus. <milestone n="11" unit="chapter"/> </p><p><reg>animadverti</reg> enim, iudices, audiri a vobis meum familiarem, <choice><abbr>L.</abbr><expan>L<ex>ucium</ex></expan></choice> Herennium, perattente. <reg>in</reg> quo etsi magna ex parte ingenio eius et dicendi genere quodam tenebamini, tamen non numquam verebar ne illa subtiliter ad<note>subtilis et ad <hi rend="italics">B</hi> </note> criminandum inducta oratio ad animos vestros sensim ac leniter accederet<note>ad animos <gap reason="omitted"/> accederet] animos <gap reason="omitted"/> accenderet <hi rend="italics">h</hi> </note>. <reg>dixit</reg> enim multa de luxurie, multa de libidine, multa de vitiis iuventutis, multa de moribus et, qui<note>et qui <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> <hi rend="italics">g</hi>2: ut qui <hi rend="italics">cett.</hi> </note> in reliqua vita mitis esset et in hac suavitate humanitatis qua prope iam delectantur omnes versari periucunde soleret, fuit in hac causa pertristis quidam<note>quidam <hi rend="italics">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> patruus, censor, magister; obiurgavit <choice><abbr>M.</abbr><expan>M<ex>arcum</ex></expan></choice> Caelium, sicut neminem umquam parens; multa de incontinentia intemperantiaque disseruit. <reg>quid</reg> quaeritis, iudices? ignoscebam vobis attente audientibus, propterea quod egomet tam triste illud, tam<note>illud tam <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: illud et tam <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> asperum genus orationis horrebam. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="26"><p><reg>ac</reg> prima pars fuit illa quae me minus movebat, fuisse meo necessario Bestiae Caelium familiarem, cenasse apud eum, ventitasse domum, studuisse praeturae. <reg>non</reg> me haec movent quae perspicue falsa sunt; etenim eos una cenasse dixit qui aut absunt aut quibus necesse est idem dicere<note>idem dicere <hi rend="italics">P</hi>2<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign>: idem d <gap reason="omitted"/> <hi rend="italics">P</hi>1</note>. <reg>neque</reg> vero illud me commovet quod sibi in Lupercis sodalem esse<note>esse sodalem <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> Caelium dixit. <reg>fera</reg> quaedam sodalitas et plane pastoricia<note>pastoricia <hi rend="italics">BP</hi>2<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign>: pa <gap reason="omitted"/> <hi rend="italics">P</hi>1: pastoralis <hi rend="italics">coni. Halm</hi> </note> atque agrestis germanorum Lupercorum, quorum coitio illa silvestris ante est instituta quam humanitas atque leges, si quidem non modo nomina deferunt inter se sodales sed etiam commemorant sodalitatem in accusando, ut ne quis<note>ne quis <hi rend="italics">P</hi>1: ne quis si <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: ne si quis <hi rend="italics">P</hi>2<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> id forte nesciat timere videantur<note>videantur <hi rend="italics">Abram</hi>: videatur <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note>! </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="27"><p><reg>sed</reg> haec omitto<note>omitto <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: omittam <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note>; ad illa quae me magis moverunt respondeo<note>respondebo <hi rend="italics">b</hi>2<foreign xml:lang="grc">ψ</foreign> </note>. </p><p><reg>deliciarum</reg> obiurgatio fuit longa, etiam<note>etiam <hi rend="italics">scripsi</hi>: et ea <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign>: et eo <hi rend="italics">Kayser</hi> </note> lenior<note>alienior <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> (<hi rend="italics">fort.</hi> et a causa alienior)</note>, plusque disputationis habuit quam atrocitatis, quo etiam audita est attentius. <reg>nam</reg> <choice><abbr>P.</abbr><expan>P<ex>ublius</ex></expan></choice> Clodius, amicus meus, cum se gravissime vehementissimeque iactaret et omnia inflammatus<note><app><lem>inflammatus</lem></app><hi rend="italics">fort.</hi> inflatius</note> ageret tristissimis verbis, voce maxima, tametsi probabam<note>probem <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> eius eloquentiam, tamen non pertimescebam; aliquot enim in causis eum videram frustra litigantem. <reg>tibi</reg> autem, Balbe, respondeo<note>respondebo <hi rend="italics">Donatus ad Ter. Hecyram</hi> iv. I. 30</note> primum precario, si licet, si fas est defendi a me eum qui nullum convivium renuerit<note>renuerit <hi rend="italics">h</hi> <foreign xml:lang="grc">δ</foreign>: reminierit <hi rend="italics">P</hi>: inierit <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> <hi rend="italics">eg</hi> </note>, qui in hortis fuerit<note>qui <gap reason="omitted"/> fuerit <hi rend="italics">Donatus</hi>: <hi rend="italics">om. P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note>, qui unguenta sumpserit, qui Baias viderit. <milestone n="12" unit="chapter"/> </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="28"><p><reg>equidem</reg> multos et vidi in hac civitate et audivi, non modo qui primoribus labris gustassent genus hoc vitae et extremis, ut dicitur, digitis attigissent sed qui totam adulescentiam voluptatibus dedidissent<note>dedidissent <hi rend="italics">Ascens.</hi> (3) <hi rend="italics">mg.</hi>: dedissent <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note>, emersisse aliquando et se ad frugem bonam, ut dicitur, recepisse gravisque homines atque inlustris fuisse. <reg>datur</reg> enim concessu omnium huic aliqui ludus aetati, et ipsa natura profundit adulescentiae cupiditates. <reg>quae</reg> si ita erumpunt ut nullius vitam labefactent, nullius domum evertant, faciles et tolerabiles haberi solent. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="29"><p><reg>sed</reg> tu mihi videbare ex communi infamia iuventutis aliquam invidiam Caelio velle conflare. <reg>itaque</reg> omne illud silentium quod est orationi tributum tuae fuit ob eam causam quod uno reo proposito de multorum vitiis cogitabamus. <reg>facile</reg> est accusare luxuriem. <reg>dies</reg> iam me deficiat<note>deficiat <hi rend="italics">P, Ernesti</hi>: deficiet <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note>, si quae dici in eam sententiam possunt<note>possint <hi rend="italics">Ernesti</hi> </note> coner<note><app><lem>coner</lem></app> -er <hi rend="italics">add. P</hi>2 <hi rend="italics">in ras.</hi> </note> expromere; de corruptelis, de adulteriis, de protervitate, de sumptibus immensa oratio est. Vt tibi reum neminem sed vitia ista<note>ista <hi rend="italics">scripsi</hi>: ipsa <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: <hi rend="italics">om. P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> proponas, res tamen ipsa et copiose<note>et copiose <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">Naugerius</hi> (2): <hi rend="italics">om. P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> et graviter accusari potest. <reg>sed</reg> vestrae sapientiae, iudices, est<note><app><lem>iudices est</lem></app> est <hi rend="italics">in ras. hab. P</hi>: est, iudices, <hi rend="italics">Halm</hi> </note> non abduci ab reo nec, quos aculeos habeat<note>habet <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> severitas gravitasque vestra, cum eos accusator erexerit in rem, in vitia, in mores, in tempora, emittere in hominem et in reum, cum is non suo crimine sed multorum vitio sit in quoddam odium iniustum vocatus. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="30"><p><reg>itaque</reg> ego<note>ego <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: <hi rend="italics">om. P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> severitati tuae ita<note>ita ut oportet <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: ut oportet ita <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> ut oportet respondere non audeo. <reg>erat</reg> enim meum deprecari vacationem adulescentiae veniamque petere. <reg>non</reg>, inquam, audeo; perfugiis nihil<note>nihil <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: non <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> utor aetatis, concessa omnibus iura dimitto; tantum peto ut, si qua<note>si quae <hi rend="italics">Halm</hi> </note> est invidia communis hoc tempore aeris alieni, petulantiae, libidinum iuventutis, quam video esse magnam, tamen<note>tamen <hi rend="italics">Wrampelmeyer</hi>: tam <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: <hi rend="italics">om. P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> ne huic aliena peccata, ne aetatis ac temporum vitia noceant. <reg>atque</reg> ego idem qui haec postulo quin criminibus quae in hunc proprie conferuntur diligentissime respondeam non recuso. <milestone n="13" unit="chapter"/> </p><p><reg>sunt</reg> autem duo crimina, auri et veneni; in quibus una atque eadem persona versatur. <reg>aurum</reg> sumptum a Clodia, venenum quaesitum quod Clodiae daretur, ut<note>ut <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: <hi rend="italics">om. P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> (<hi rend="italics">cf. Zielinski p.</hi> 207)</note> dicitur. <reg>omnia</reg> <note>somnia <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> sunt alia<note><app><lem>alia</lem></app> talia <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: illa <hi rend="italics">Ernesti</hi> </note> non crimina sed maledicta, iurgi petulantis magis quam publicae quaestionis. '<reg>adulter</reg>, impudicus, sequester' convicium est, non accusatio. <reg>nullum</reg> est enim fundamentum horum criminum, nullae<note>nullae <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: nulla <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> sedes; voces sunt contumeliosae temere ab irato accusatore<note><app><lem>ab irato accusatore</lem></app> arbitratu accusatoris <hi rend="italics">b</hi>2<foreign xml:lang="grc">ψ</foreign> </note> nullo auctore emissae. Horum duorum criminum video auctorem, </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="31"><p>video fontem<note>auctorem video fontem <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: fontem video auctorem <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note>, video certum nomen et caput. <reg>auro</reg> opus fuit; sumpsit a Clodia, sumpsit sine teste, habuit quamdiu voluit. <reg>maximum</reg> video signum cuiusdam egregiae familiaritatis. <reg>necare</reg> <note>necare <hi rend="italics">b</hi>1<hi rend="italics">g</hi>2<foreign xml:lang="grc">ψ</foreign>: negare <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">π</foreign> <hi rend="italics">b</hi>2</note> eandem voluit; quaesivit venenum, sollicitavit servos, potionem<note>servos, potionem <hi rend="italics">Bährens</hi>: quos potuit <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> paravit, locum constituit, clam attulit<note>clam attulit <hi rend="italics">scripsi</hi>: quam <hi rend="italics">ante</hi> locum <hi rend="italics">hab.</hi> <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: <hi rend="italics">om. P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note>. Magnum rursus odium video cum crudelissimo discidio exstitisse. <reg>res</reg> est omnis in hac causa nobis, iudices, cum Clodia, muliere non solum nobili verum<note>nobili verum <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">Quintil.</hi> ix. 4. 97: nobili sed (nobi <gap reason="omitted"/> <hi rend="italics">P</hi>1) <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> etiam nota; de qua ego nihil dicam nisi depellendi criminis causa. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="32"><p><reg>sed</reg> intellegis pro tua praestanti prudentia, <choice><abbr>Cn.</abbr><expan>G<ex>naei</ex></expan></choice> Domiti, cum hac sola rem esse nobis. <reg>quae</reg> si se aurum Caelio commodasse non dicit, si venenum ab hoc sibi paratum esse non arguit, petulanter facimus, si matrem familias secus quam matronarum sanctitas postulat nominamus. <reg>sin</reg> ista muliere remota nec crimen ullum nec opes ad oppugnandum M.<note>M. <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: <hi rend="italics">om. P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> Caelium illis relinquuntur, quid est aliud quod nos patroni facere debeamus, nisi ut eos qui insectantur repellamus? <reg>quod</reg> quidem facerem vehementius, nisi intercederent mihi inimicitiae cum istius mulieris viro — fratrem<note>fratrem <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> <hi rend="italics">Bb</hi>2, <hi rend="italics">Claud. Sac.</hi> (<hi rend="italics">K.</hi> vi. 468): fratre <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign>, <hi rend="italics">Rufinian.</hi> (<hi rend="italics">Rhet. M.</hi> 40)</note> volui dicere; semper hic erro. <reg>nunc</reg> agam modice nec longius progrediar quam me mea fides et causa ipsa coget<note>cogit <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> <hi rend="italics">b</hi>2</note>: nec<note>nec <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: neque <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> enim muliebris umquam inimicitias mihi<note>mihi inimicitias <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> gerendas putavi, praesertim cum ea<note>cum ea <hi rend="italics">om. Quintil.</hi> ix. 2. 99</note> quam omnes semper<note>semper <hi rend="italics">om. Quintil.</hi> </note> amicam omnium potius quam cuiusquam inimicam putaverunt. <milestone n="14" unit="chapter"/> </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="33"><p><reg>sed</reg> tamen ex ipsa quaeram prius utrum me secum severe et graviter et prisce agere malit, an remisse et leniter et urbane. <reg>si</reg> <note>si <hi rend="italics">Ernesti</hi>: sin <hi rend="italics">BP</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign>: si enim <hi rend="italics">Bährens</hi> </note> illo austero more ac modo, aliquis mihi ab inferis excitandus est ex barbatis illis, non hac barbula<note><app><lem>hac barbula</lem></app> ex barbula illa <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> <hi rend="italics">B</hi> </note> qua ista delectatur sed illa<note>sed illa <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> <hi rend="italics">B</hi>: sed ex illa <hi rend="italics">cett.</hi> </note> horrida quam in statuis antiquis atque imaginibus videmus, qui obiurget mulierem et qui<note>et qui <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: et <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> pro me loquatur ne mihi ista forte suscenseat. <reg>exsistat</reg> igitur ex hac ipsa familia aliquis ac potissimum Caecus ille; minimum enim dolorem capiet qui istam non videbit. <reg>qui</reg> profecto, si exstiterit, sic aget ac sic loquetur: '<reg>mulier</reg>, quid tibi cum Caelio, quid cum homine adulescentulo, quid cum alieno? <reg>cur</reg> aut tam familiaris<note>familiaris <hi rend="italics">Severian.</hi> (<hi rend="italics">Rhet. M.</hi> 360): famil. huius <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> <hi rend="italics">B</hi>: famil. huic <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> fuisti ut aurum commodares<note>accommodares <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> <hi rend="italics">B</hi> </note>, aut tam inimica ut venenum timeres? <reg>non</reg> patrem tuum videras, non patruum, non avum, non proavum<note>non proavum <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> <hi rend="italics">B</hi>: proavum <hi rend="italics">cett.</hi> </note>, non <add>abavum, non</add> atavum<note>non abavum, non atavum <hi rend="italics">scripsi</hi> (<hi rend="italics">cf. Nipperdey, Leges Ann. p.</hi> 42): non atavum non <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> <hi rend="italics">B</hi>: atavum <hi rend="italics">cett.</hi> </note> audieras consules fuisse; </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="34"><p>non denique modo te <choice><abbr>Q.</abbr><expan>Q<ex>uinti</ex></expan></choice> Metelli matrimonium tenuisse sciebas, clarissimi ac fortissimi viri patriaeque amantissimi, qui simul ac pedem limine extulerat, omnis prope civis virtute, gloria, dignitate superabat? <reg>cum</reg> ex amplissimo genere in familiam clarissimam nupsisses, cur tibi Caelius tam coniunctus fuit? cognatus, adfinis, viri tui familiaris? <reg>nihil</reg> eorum<note><app><lem>eorum</lem></app> horum <hi rend="italics">b</hi>1, <hi rend="italics">Ernesti</hi> </note>. <reg>quid</reg> igitur fuit nisi quaedam temeritas ac libido? <reg>nonne</reg> te, si nostrae imagines viriles non commovebant, ne<note>ne <hi rend="italics">et</hi> quidem <hi rend="italics">om. B</hi> </note> progenies quidem mea, Q. illa Claudia, aemulam domesticae laudis in gloria muliebri esse admonebat, non virgo illa Vestalis Claudia quae patrem complexa triumphantem ab inimico tribuno plebei de curru detrahi passa non est? <reg>cur</reg> te fraterna vitia potius quam bona paterna et avita et usque a nobis cum in viris tum etiam in feminis repetita moverunt<note>|| moverunt (mov- <hi rend="italics">m.</hi> 2 <hi rend="italics">in ras.</hi>) <hi rend="italics">P: fort.</hi> commoverunt</note>? <reg>ideone</reg> ego pacem Pyrrhi diremi ut tu amorum turpissimorum cotidie foedera ferires, ideo aquam adduxi ut ea tu inceste uterere, ideo viam munivi ut eam tu alienis viris comitata celebrares?' <milestone n="15" unit="chapter"/> </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="35"><p><reg>sed</reg> quid ego, iudices, ita gravem personam induxi<note>introduxi <hi rend="italics">Quintil.</hi> ix. 2. 60</note> ut<note>ut <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: ut et <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign>: ut etiam <hi rend="italics">Wesenberg</hi> </note> verear ne se idem Appius repente convertat et Caelium incipiat accusare illa sua gravitate censoria? <reg>sed</reg> videro hoc posterius atque ita, iudices, ut vel<note>ut vel <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: vel (<hi rend="italics">om. g</hi>) <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> severissimis disceptatoribus <choice><abbr>M.</abbr><expan>M<ex>arci</ex></expan></choice> Caeli vitam me probaturum esse confidam. <reg>tu</reg> vero, mulier — iam enim ipse tecum nulla persona introducta loquor<note>loquar <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> — si ea quae facis, quae dicis, quae insimulas, quae moliris, quae arguis<note>facis <gap reason="omitted"/> arguis (quae <hi rend="italics">ante</hi> moliris <hi rend="italics">om. b</hi>2: quae insimulas <hi rend="italics">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign>) <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> <hi rend="italics">b</hi>2<foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign>: <hi rend="italics">om. P</hi>1: facis, quae dicis, quae in sororem tuam moliris, quae argumenta <hi rend="italics">P</hi>2<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note>, probare cogitas, rationem tantae familiaritatis, tantae consuetudinis, tantae coniunctionis reddas atque exponas necesse est. <reg>accusatores</reg> quidem libidines, amores, adulteria, Baias, actas<note>actas <hi rend="italics">P</hi>: acta <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note>, convivia, comissationes, cantus, symphonias, navigia iactant, idemque significant nihil se te invita dicere. <reg>quae</reg> tu quoniam mente nescio qua effrenata atque praecipiti<note>praeceps <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> in forum deferri iudiciumque voluisti, aut diluas oportet ac<note>ac <hi rend="italics">Halm</hi>: aut <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> falsa esse doceas aut nihil neque crimini tuo neque testimonio credendum esse fateare. <milestone n="16" unit="chapter"/> </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="36"><p><reg>sin</reg> autem urbanius me agere mavis, sic agam tecum. <reg>removebo</reg> illum<note>illum illum <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> senem durum ac paene agrestem; ex his igitur<note>his igitur <hi rend="italics">P</hi>1: his igitur tuis <hi rend="italics">P</hi>2<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign>: istis tuis <hi rend="italics">Madvig</hi> </note> sumam aliquem ac potissimum minimum fratrem qui est in isto genere urbanissimus; qui te amat plurimum, qui propter nescio quam, credo, timiditatem et nocturnos quosdam inanis metus tecum semper pusio cum maiore sorore cubitabat<note>cubitabat <hi rend="italics">Quintil.</hi> viii. 3. 22: cubitavit <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note>. Eum putato tecum loqui: '<reg>quid</reg> tumultuaris, soror? quid insanis? </p><p><reg>quid</reg> clamorem<note>clamorem <hi rend="italics">Ribbeck</hi>: clamore <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> exorsa verbis parvam rem magnam facis? <reg>vicinum</reg> adulescentulum aspexisti; candor huius te et proceritas voltus oculique pepulerunt<note>pepulerunt <foreign xml:lang="grc">σπδ</foreign>: perpulerunt <hi rend="italics">P</hi> </note>; saepius videre voluisti; fuisti non numquam in isdem hortis; vis<note>vis <hi rend="italics">P</hi>1, <hi rend="italics">Madvig</hi>: visa <hi rend="italics">P</hi>2<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> nobilis mulier illum filium familias patre parco ac tenaci habere tuis copiis devinctum. <reg>non</reg> potes<note>potest <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: potes || <hi rend="italics">P</hi> </note>; calcitrat, respuit, repellit<note>repellit <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> <hi rend="italics">B</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi> </note>, non putat tua dona esse<note>esse dona <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> tanti. <reg>confer</reg> te alio. <reg>habes</reg> hortos ad Tiberim ac diligenter eo loco paratos<note>paratos <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> <hi rend="italics">B</hi>: parasti <hi rend="italics">P</hi>: praeparasti <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> quo omnis iuventus natandi causa venit; hinc licet condiciones cotidie legas; cur huic qui te spernit molesta es?' </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="37"><p><reg>redeo</reg> nunc ad te, Caeli, vicissim ac mihi auctoritatem patriam severitatemque suscipio. <reg>sed</reg> dubito quem patrem potissimum sumam, Caecilianumne aliquem vehementem atque durum: </p><p><reg>nunc</reg> enim demum mi<note>demum mi <hi rend="italics">Ribbeck</hi>: demum mihi <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign>: mihi demum <hi rend="italics">B</hi> </note> animus ardet, nunc meum cor </p><p>cumulatur ira<note><app><lem>ira</lem></app> cura <hi rend="italics">B</hi> </note> aut illum: </p><p>O infelix, o sceleste! <reg>ferrei</reg> sunt isti patres: </p><p><reg>egone</reg> quid dicam, quid velim<note>quid velim <hi rend="italics">Spengel</hi>: egone quid velim <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note>? quae tu omnia </p><p><reg>tuis</reg> foedis factis facis ut nequiquam velim, vix ferendi. <reg>diceret</reg> talis pater: '<reg>cur</reg> te in istam vicinitatem meretriciam contulisti? cur inlecebris cognitis non refugisti?' <quote><l><reg>cur</reg> alienam<note>alienam <hi rend="italics">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> dissice <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">Puteanus</hi>: disce <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> ullam mulierem nosti? Dide ac dissice; </l><l><reg>per</reg> me <add>tibi</add> <note>tibi <hi rend="italics">Francken</hi>: <hi rend="italics">om. P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> licet. <reg>si</reg> egebis, tibi dolebit, <add>non mihi</add> <note>non mihi <hi rend="italics">Francken</hi>: <hi rend="italics">om. P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note>. </l><l><reg>mihi</reg> sat est qui aetatis quod relicuom est oblectem meae.</l></quote> </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="38"><p><reg>huic</reg> tristi ac derecto seni responderet Caelius se nulla<note>se nulla <gap reason="omitted"/> in tam <hi rend="italics">om. P</hi>1 <hi rend="italics">in</hi> 4 <hi rend="italics">versuum lac.</hi> </note> cupiditate inductum de via decessisse. <reg>quid</reg> signi? <reg>nulli</reg> sumptus, nulla iactura, nulla versura. <reg>at</reg> fuit fama. <reg>quotus</reg> quisque<note>quisque <hi rend="italics">BP</hi>2<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign>: quisque est qui <hi rend="italics">T</hi> </note> istam effugere potest, praesertim<note>effugere potest, praesertim <hi rend="italics">scripsi</hi>: praesertim effugere potest <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> <hi rend="italics">B</hi>: effugere potest (<hi rend="italics">ante</hi> 12 <hi rend="italics">litt. lac. P</hi>2) <hi rend="italics">cett.</hi>: effugere possit <hi rend="italics">Halm</hi> </note> in tam maledica civitate? <reg>vicinum</reg> eius mulieris miraris male audisse cuius frater germanus sermones iniquorum effugere non potuit? <reg>leni</reg> vero et clementi patre<note>patre <hi rend="italics">Schwartz</hi>: patri <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> cuius modi ille est: <quote><l><reg>fores</reg> ecfregit<note>ecfregit <hi rend="italics">Müller</hi>: etfregit <hi rend="italics">P</hi>1: effregit <hi rend="italics">P</hi>2<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note>, restituentur; discidit </l><l><reg>vestem</reg>, resarcietur,</l></quote> Caeli<note>Caelii <hi rend="italics">Angelius</hi>: filii <hi rend="italics">PT</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> causa est expeditissima. <reg>quid</reg> enim esset in quo se non facile defenderet? <reg>nihil</reg> iam in istam mulierem dico; sed, si esset aliqua dissimilis istius quae se omnibus pervolgaret, quae haberet palam decretum<note><app><lem>decretum</lem></app><hi rend="italics">fort.</hi> devinctum (<hi rend="italics">cf.</hi> § 36)</note> semper aliquem, cuius in hortos, domum, Baias iure suo libidines omnium commearent, quae etiam aleret adulescentis et parsimoniam patrum suis sumptibus sustineret<note>sustineret <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> (<hi rend="italics">cf. Liv.</hi> xxxix. 9. 6): sustentaret <hi rend="italics">cett.</hi> </note>; si vidua libere, proterva petulanter, dives effuse, libidinosa meretricio more viveret, adulterum ego putarem si quis<note><app><lem>quis</lem></app> qui <hi rend="italics">Quintil.</hi> viii. 4. 1</note> hanc paulo liberius salutasset? <milestone n="17" unit="chapter"/> </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="39"><p><reg>dicet</reg> aliquis: '<reg>haec</reg> igitur est<note>est igitur <hi rend="italics">T</hi> (<hi rend="italics">contra Quintil.</hi> ix. 2. 15) discipulina <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> (<hi rend="italics">cf. Rep.</hi> ii. 19)</note> tua disciplina? sic tu instituis adulescentis? ob hanc causam tibi hunc puerum parens<note>parens tibi hunc puerum <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> commendavit et tradidit, ut in amore<note>amoribus <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> atque in voluptatibus adulescentiam suam conlocaret, et ut<note>ut <hi rend="italics">T</hi> <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: <hi rend="italics">om. P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> hanc tu vitam atque haec studia defenderes?' <reg>ego</reg>, si quis<note>si quis <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> <hi rend="italics">g</hi>: si quid <hi rend="italics">TB</hi>: si qui <hi rend="italics">cett.</hi> (<hi rend="italics">variant codd. Quintil.</hi>)</note>, iudices, hoc robore animi atque hac indole virtutis ac<note>ac <hi rend="italics">BP</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign>, <hi rend="italics">Quintil.</hi>: ad (<hi rend="italics">ex</hi> adq.) <hi rend="italics">T</hi>: atque <hi rend="italics">Halm</hi> </note> continentiae fuit ut respueret omnis voluptates omnemque vitae suae<note>suae vitae <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> <hi rend="italics">B</hi> </note> cursum in labore corporis atque in<note><app><lem>atque in</lem></app> atque <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> <hi rend="italics">B</hi> </note> animi contentione conficeret, quem non quies, non remissio, non aequalium studia, non ludi, non convivium<note>convivium <hi rend="italics">TB</hi>: convivia <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> delectaret<note>delectaret <hi rend="italics">scripsi</hi>: delectarent <hi rend="italics">codd.</hi> </note>, nihil<note>qui nihil <hi rend="italics">Halm</hi> </note> in vita expetendum putaret nisi quod esset cum laude et cum dignitate coniunctum, hunc mea sententia divinis quibusdam bonis instructum atque ornatum puto. <reg>ex</reg> hoc genere illos fuisse arbitror Camillos, Fabricios<note>Fabricios <hi rend="italics">ante</hi> fuisse <hi rend="italics">hab. T</hi> </note>, Curios<note>Furios <hi rend="italics">B</hi> </note>, omnisque eos qui haec ex minimis tanta fecerunt. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="40"><p><reg>verum</reg> haec genera virtutum non solum in moribus nostris sed vix iam in libris reperiuntur. <reg>chartae</reg> quoque quae illam pristinam severitatem continebant obsoleverunt; neque solum apud nos qui hanc sectam rationemque vitae re magis quam verbis secuti sumus sed etiam apud Graecos, doctissimos homines, quibus, cum facere non possent, loqui tamen et scribere honeste et magnifice licebat, alia<note>alia <hi rend="italics">T</hi> <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> <hi rend="italics">g</hi>2: aliqua <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> quaedam mutatis Graeciae temporibus praecepta exstiterunt. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>