<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi024.perseus-lat2:1-20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi024.perseus-lat2:1-20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi024.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><milestone n="1" unit="chapter"/><p><reg>si</reg> quis, iudices, forte nunc adsit ignarus legum iudiciorum consuetudinisque<note>consuetudinisque <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>B</hi>: consuetudinis <hi rend="italics">cett.</hi> </note> nostrae, miretur profecto quae sit tanta atrocitas huiusce causae, quod<note><app><lem>quod</lem></app> quia <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>B</hi> </note> diebus festis ludisque publicis, omnibus forensibus negotiis intermissis, unum hoc iudicium exerceatur, nec dubitet quin tanti facinoris reus arguatur<note><app><lem>arguatur</lem></app> accusatus <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>B</hi> </note> ut eo neglecto civitas stare non possit. <reg>idem</reg> cum audiat esse legem quae de seditiosis consceleratisque civibus qui armati senatum obsederint, magistratibus<note>magistratibus <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>B<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign></hi>: <hi rend="italics">om. P</hi> </note> vim attulerint, rem publicam oppugnarint cotidie quaeri iubeat: legem non improbet, crimen quod versetur in iudicio requirat; cum audiat nullum facinus, nullam audaciam, nullam vim in iudicium vocari, sed adulescentem<note>adulescentem nobilem <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>B</hi> </note> inlustri ingenio, industria, gratia accusari ab eius filio quem ipse in iudicium et vocet et vocarit, oppugnari autem opibus meretriciis: Atratini ipsius<note>Atratini ipsius <hi rend="italics">scripsi</hi>: Atratini illius <hi rend="italics">BP<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi>: illius <hi rend="italics">Muretus</hi> </note> pietatem non reprehendat, libidinem muliebrem<note>libidinem muliebrem <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>B</hi>: muliebrem Jibidinem <hi rend="italics">cett.</hi> </note> comprimendam putet, vos laboriosos existimet quibus otiosis ne in communi quidem otio liceat esse. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p><reg>etenim</reg> si attendere diligenter atque<note>atque <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: <hi rend="italics">om. P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi>: et <hi rend="italics">Angelius</hi> </note> existimare vere de omni hac causa volueritis, sic constituetis, iudices, nec descensurum quemquam ad hanc accusationem fuisse cui utrum vellet liceret nec, cum descendisset, quicquam habiturum spei fuisse, nisi alicuius intolerabili libidine et nimis acerbo odio niteretur. <reg>sed</reg> ego Atratino, humanissimo atque optimo adulescenti, meo necessario, ignosco, qui habet excusationem vel pietatis vel necessitatis vel aetatis. <reg>si</reg> voluit accusare, pietati tribuo, si iussus est, necessitati, si speravit aliquid, pueritiae. <reg>ceteris</reg> non modo nihil<note>nihil <hi rend="italics">om. <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </hi> </note> ignoscendum sed etiam acriter est resistendum. <milestone n="2" unit="chapter"/> </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p><reg>ac</reg> mihi quidem videtur, iudices, hic introitus defensionis adulescentiae <choice><abbr>M.</abbr><expan>M<ex>arci</ex></expan></choice> Caeli maxime convenire, ut ad ea quae accusatores deformandi huius causa et<note>causa et <hi rend="italics">Bake</hi>: causae <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: causa <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> detrahendae spoliandaeque dignitatis gratia dixerunt primum respondeam. <reg>obiectus</reg> est pater varie, quod aut parum splendidus ipse aut parum pie tractatus a filio diceretur. <reg>de</reg> dignitate <choice><abbr>M.</abbr><expan>M<ex>arcus</ex></expan></choice> Caelius<note>M. <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">Lambinus</hi>: <hi rend="italics">om. P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> notis ac maioribus natu etiam sine mea oratione tacitus<note>etiam sine...tacitus <hi rend="italics">ed. R</hi>: et sine...tacitus <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: et sine...et tacitus <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> facile ipse respondet<note>respondit <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>b2<foreign xml:lang="grc">ψ</foreign></hi> </note>; quibus autem propter senectutem, quod iam diu minus in foro nobiscumque versatur, non aeque est cognitus, hi sic habeant, quaecumque in equite Romano dignitas esse possit, quae certe potest esse maxima, eam semper in <choice><abbr>M.</abbr><expan>M<ex>arco</ex></expan></choice> Caelio habitam esse summam hodieque<note>summam hodieque <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>P1<foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign></hi>: summamque hodie <hi rend="italics">P2<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> haberi non solum a suis sed etiam ab omnibus quibus potuerit aliqua de causa esse notus. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p><reg>equitis</reg> autem Romani<note>autem Romani <hi rend="italics">Quintil.</hi> xi. I. 28: Romani autem <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> esse filium criminis loco<note>criminessloco <hi rend="italics">P1</hi>: criminis in loco <hi rend="italics">coni. Halm</hi> (<hi rend="italics">contra Quintil.</hi>)</note> poni ab accusatoribus neque his iudicantibus oportuit neque defendentibus nobis. <reg>nam</reg> quod de pietate dixistis, est ista quidem<note>ista quidem <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">Lambinus</hi>: quidem ista <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> nostra<note>vestra <hi rend="italics">b, Halm</hi> </note> existimatio sed iudicium certe parentis. <reg>quid</reg> nos opinemur audietis ex iuratis; quid parentes sentiant lacrimae matris incredibilisque maeror, squalor patris et haec praesens maestitia quam cernitis luctusque declarat. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p><reg>nam</reg> quod est obiectum municipibus esse adulescentem non probatum suis, nemini umquam praesenti †Praestutiani†<note>Praestutiani <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: praetoriani (-tori-<hi rend="italics">P2 in ras.</hi>) <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi>: Praetutiani <hi rend="italics">Gruter</hi> (<hi rend="italics">cf. Plin. N. H.</hi> iii. 13-14): Puteolani <hi rend="italics">Beroaldus</hi> (<hi rend="italics">cf. Val. Max.</hi> ix. 3. 8): Tusculani <hi rend="italics">Baiter</hi> (<hi rend="italics">cf. C. I. L.</hi> xiv. 2622)</note> maiores honores habuerunt, iudices<note>iudices <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: <hi rend="italics">om. P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note>, quam<note><app><lem>quam</lem></app> per <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> absenti <choice><abbr>M.</abbr><expan>M<ex>arco</ex></expan></choice> Caelio; quem et absentem in amplissimum ordinem cooptarunt et ea non petenti detulerunt quae multis petentibus denegarunt. <reg>idemque</reg> nunc lectissimos viros et nostri ordinis et equites Romanos cum legatione ad hoc iudicium et cum gravissima atque ornatissima laudatione miserunt. <reg>videor</reg> mihi iecisse<note>iecisse <hi rend="italics">ex</hi> legisse <hi rend="italics">P</hi>: egisse <hi rend="italics">Halm</hi> </note> fundamenta defensionis meae, quae firmissima sunt si nituntur iudicio suorum. <reg>neque</reg> enim vobis satis commendata huius aetas esse posset, si non modo parenti, tali viro, verum etiam municipio tam inlustri ac tam gravi displiceret. <reg>equidem</reg>, <milestone n="3" unit="chapter"/> </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>ut ad me revertar, ab his fontibus profluxi ad hominum famam, et meus hic forensis labor vitaeque ratio demanavit<note>demanavit <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>B</hi>: dimanavit <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> (<foreign xml:lang="grc">ἅπαξ λεγ.</foreign>)</note> ad existimationem hominum paulo latius commendatione ac iudicio meorum. </p><p><reg>nam</reg> quod obiectum est de pudicitia quodque omnium accusatorum non criminibus sed vocibus maledictisque celebratum est, id numquam tam acerbe feret <choice><abbr>M.</abbr><expan>M<ex>arcus</ex></expan></choice> Caelius ut eum paeniteat non deformem esse natum. <reg>sunt</reg> enim ista maledicta pervolgata in<note><app><lem>in</lem></app> per <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> omnis quorum in adulescentia forma et species<note>fuit forma et species <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> fuit liberalis. <reg>sed</reg> aliud est male dicere, aliud accusare. <reg>accusatio</reg> crimen desiderat, rem ut definiat, hominem<note>hominem <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>B</hi>: hominem ut <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi>: nomine ut <hi rend="italics">Manutius</hi> </note> notet, argumento probet, teste confirmet; maledictio autem nihil habet propositi praeter contumeliam; quae si petulantius iactatur<note>iaciatur <hi rend="italics">Muretus</hi> </note>, convicium, si facetius, urbanitas nominatur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p><reg>quam</reg> quidem partem accusationis admiratus sum et moleste tuli potissimum esse Atratino datam. <reg>neque</reg> enim decebat neque aetas illa postulabat neque, id quod animum advertere<note>animum advertere <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> (<hi rend="italics">cf. Clu.</hi> § 1): animadvertere <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> poteratis, pudor patiebatur optimi adulescentis in tali illum oratione versari. <reg>vellem</reg> aliquis<note>aliquis <foreign xml:lang="grc">σπδ</foreign>: aliqui <hi rend="italics">P</hi> </note> ex vobis robustioribus hunc male dicendi locum suscepisset; aliquanto liberius et fortius et magis more nostro refutaremus istam male dicendi licentiam. <reg>tecum</reg>, Atratine, agam lenius<note>lenius agam <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>B</hi> </note>, quod et pudor tuus<note>tuus <hi rend="italics">om. <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>B</hi> </note> moderatur orationi meae et meum<note>meum <hi rend="italics">om. <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>B</hi> </note> erga te parentemque tuum beneficium tueri debeo<note>debet <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note>. <reg>illud</reg> tamen te esse admonitum volo, </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>primum ut<note>ut <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">Lambinus</hi>: <hi rend="italics">om. P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> qualis es talem te omnes esse<note>te omnes esse (se) <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: te <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi>: te esse omnes <hi rend="italics">Klotz</hi> </note> existiment, ut quantum a rerum turpitudine abes tantum te a verborum libertate seiungas; deinde ut ea in alterum ne dicas quae, cum tibi falso responsa sint, erubescas. <reg>quis</reg> est enim cui via ista non pateat, quis est<note>quis est <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: <hi rend="italics">om. P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> qui huic aetati atque isti<note>huic aetati atque isti (huic <hi rend="italics">Agroetius</hi>) dignitati <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">Agroetius</hi> (<hi rend="italics">K.</hi> vii. 118): isti aetati <hi rend="italics">Pbh</hi>: isti aetati atque etiam isti dignitati <hi rend="italics">cett.</hi> </note> dignitati non possit quam velit petulanter, etiam si sine ulla suspicione, at non sine<note>non sine ullo <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> argumento male dicere? <reg>sed</reg> istarum partium culpa est eorum qui te agere voluerunt; laus pudoris tui, quod ea te invitum dicere videbamus, ingeni, quod ornate politeque dixisti. <milestone n="4" unit="chapter"/> </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p><reg>verum</reg> ad istam omnem<note>omnem <hi rend="italics">om. <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </hi> </note> orationem brevis est defensio. <reg>nam</reg> quoad aetas <choice><abbr>M.</abbr><expan>M<ex>arci</ex></expan></choice> Caeli dare potuit isti<note>potuit isti <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">Naugerius</hi>: potuisti <hi rend="italics">Pe</hi>: potuit <hi rend="italics">cett.</hi> </note> suspicioni locum, fuit primum ipsius pudore, deinde etiam patris diligentia disciplinaque munita. <reg>qui</reg> ut huic togam virilem<note>togam virilem <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: virilem togam <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> dedit — nihil dicam hoc loco de me; tantum sit quantum vos existimatis<note>existimetis <hi rend="italics">Ernesti</hi> </note>; hoc dicam, hunc a patre continuo ad me esse deductum — nemo hunc <choice><abbr>M.</abbr><expan>M<ex>arcum</ex></expan></choice> Caelium in illo aetatis flore vidit nisi aut cum patre aut mecum aut in <choice><abbr>M.</abbr><expan>M<ex>arci</ex></expan></choice> Crassi castissima domo cum artibus honestissimis erudiretur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p><reg>nam</reg> quod Catilinae familiaritas obiecta Caelio est, longe ab ista suspicione abhorrere debet. <reg>hoc</reg> enim adulescente scitis consulatum mecum petisse Catilinam. <reg>ad</reg> quem si accessit aut si a<note><app><lem>si a</lem></app> si <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> me discessit umquam — quamquam multi boni adulescentes illi homini nequam atque improbo studuerunt — tum<note>tum <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">Angelius</hi>: tamen <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> existimetur Caelius Catilinae nimium familiaris fuisse. <reg>at</reg> enim postea scimus et vidimus esse hunc in illius etiam<note>etiam <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: <hi rend="italics">om. P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> amicis. <reg>quis</reg> negat<note>neget <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note>? <reg>sed</reg> ego illud tempus aetatis quod ipsum sua sponte infirmum, aliorum autem<note>autem <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>B</hi>: <hi rend="italics">om. P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> libidine<note>libidini <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">Ascens.</hi> 3 <hi rend="italics">in mg.</hi> </note> infestum est, id hoc loco defendo. <reg>fuit</reg> adsiduus mecum praetore me; non noverat Catilinam; Africam tum praetor ille obtinebat. <reg>secutus</reg> est tum annus<note>tum annus <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: annus <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi>: annus cum <hi rend="italics">Garatoni</hi> </note>, causam de pecuniis repetundis Catilina dixit. <reg>mecum</reg> erat hic; illi ne advocatus quidem venit umquam. <reg>deinceps</reg> fuit annus quo ego consulatum petivi; petebat Catilina mecum. <reg>numquam</reg> ad illum accessit, a me numquam recessit. <milestone n="5" unit="chapter"/> </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p><reg>tot</reg> igitur annos versatus in foro sine suspicione, sine infamia, studuit Catilinae iterum petenti. <reg>quem</reg> ergo ad finem putas custodiendam illam aetatem fuisse? <reg>nobis</reg> quidem olim annus erat unus ad cohibendum bracchium toga constitutus, et ut exercitatione ludoque campestri tunicati uteremur, eademque erat, si statim merere<note>merere <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>B</hi>: mereri <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> stipendia coeperamus, castrensis ratio ac militaris. <reg>qua</reg> in aetate nisi qui se ipse sua gravitate et castimonia et cum disciplina domestica tum etiam naturali quodam bono defenderet<note>defenderet (-rit <hi rend="italics">h</hi>) <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign>: defenderat <hi rend="italics">P</hi> </note>, quoquo modo a suis custoditus esset, tamen infamiam veram effugere non poterat. <reg>sed</reg> qui prima illa<note>illa prima <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> initia aetatis integra atque inviolata praestitisset, de eius fama ac<note><app><lem>ac</lem></app> et <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> pudicitia, cum iam sese<note>iam sese <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: is iam se <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi>: iam se <hi rend="italics">Vollgraf</hi> </note> conroboravisset ac vir inter viros esset, nemo loquebatur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p><reg>at</reg><note>at <hi rend="italics">Francken</hi>: ac <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: <hi rend="italics">om. P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> studuit Catilinae, cum iam aliquot annos esset in foro, Caelius. <reg>et</reg> multi hoc idem ex omni ordine<note>ordine omni <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> atque ex omni aetate fecerunt. <reg>habuit</reg> enim ille, sicuti meminisse vos arbitror, permulta maximarum non expressa signa sed adumbrata virtutum. Vtebatur hominibus improbis multis; et quidem optimis se viris deditum esse simulabat<note>simulaverat <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note>. <reg>erant</reg> apud illum inlecebrae libidinum multae; erant etiam industriae quidam stimuli ac laboris. <reg>flagrabant</reg> vitia libidinis apud illum<note><app><lem>illum</lem></app> eum <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note>; vigebant etiam studia rei militaris. <reg>neque</reg> ego umquam fuisse tale monstrum in terris ullum puto, tam ex contrariis diversisque <add>atque</add> <note>atque <hi rend="italics">Lambinus</hi>: <hi rend="italics">om. P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi>: et <hi rend="italics">unus det.</hi> </note> inter se pugnantibus naturae studiis cupiditatibusque conflatum. <milestone n="6" unit="chapter"/> </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p><reg>quis</reg> clarioribus viris quodam tempore<note><app><lem>quodam tempore</lem></app> quondam <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> (<hi rend="italics">contra Frontonem, ad Anton.</hi> ii. 6)</note> iucundior, quis turpioribus<note>turpioribus viris <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> coniunctior? quis civis meliorum partium aliquando, quis taetrior hostis huic civitati? quis in voluptatibus inquinatior, quis in laboribus patientior? quis in rapacitate avarior, quis in largitione effusior? <reg>illa</reg> vero, iudices, in illo homine admirabilia<note>admirabilia <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: mirabilia <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> fuerunt, comprehendere multos amicitia, tueri obsequio, cum omnibus communicare quod habebat, servire temporibus suorum omnium pecunia, gratia, labore corporis<note>corporibus <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> esset et <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>b2<foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign></hi>: esset (<hi rend="italics">ante ras. P</hi>) <hi rend="italics">cett.</hi> </note>, scelere etiam, si opus esset, et audacia, versare suam naturam et regere ad tempus atque huc et illuc torquere ac<note><app><lem>ac</lem></app> et <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> flectere, cum tristibus severe, cum remissis iucunde, cum senibus graviter, cum iuventute comiter, cum facinerosis audaciter<note>audaciter <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>Beg</hi>: audacter <hi rend="italics">Ph</hi> </note>, cum libidinosis luxuriose vivere. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p><reg>hac</reg> ille tam varia multiplicique natura cum omnis omnibus ex<note>ex omnibus <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> terris homines improbos audacisque conlegerat, tum etiam multos fortis viros et bonos specie quadam virtutis adsimulatae<note>quadam rei p. adsimulatam <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> tenebat. <reg>neque</reg> <note><app><lem>neque</lem></app> ne <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> umquam ex illo delendi huius imperi tam consceleratus impetus exstitisset, nisi tot vitiorum tanta immanitas quibusdam facilitatis<note>facultatis <hi rend="italics">Madvig</hi> </note> et patientiae radicibus niteretur. <reg>qua</reg> re ista condicio, iudices, respuatur, nec Catilinae familiaritatis crimen haereat. <reg>est</reg> enim commune cum multis et cum quibusdam<note>quibusdam <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: quibusdam etiam <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> (<hi rend="italics">cf. Zielinski p.</hi> 77)</note> bonis. <reg>me</reg> ipsum, me, inquam, quondam paene ille decepit, cum et civis mihi bonus et optimi cuiusque cupidus et firmus amicus ac fidelis videretur; cuius ego facinora oculis prius quam opinione, manibus ante quam suspicione deprendi. <reg>cuius</reg> in magnis catervis amicorum si fuit etiam Caelius, magis est ut ipse moleste ferat errasse se, sicuti non numquam in eodem homine me quoque erroris mei paenitet, quam ut istius<note>ipsius <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> amicitiae crimen reformidet. <milestone n="7" unit="chapter"/> </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p><reg>itaque</reg> a maledictis impudicitiae<note>impudicitiae <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">Garatoni ex Quintil.</hi> iv. 2. 27: pudicitiae <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> ad coniurationis invidiam oratio est vestra delapsa<note>oratio delapsa est <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note>. <reg>posuistis</reg> enim, atque id tamen titubanter et strictim, coniurationis hunc propter amicitiam<note>propter amicitiam hunc <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> Catilinae participem fuisse; in quo non modo crimen non haerebat sed vix diserti adulescentis cohaerebat oratio. <reg>qui</reg> enim tantus furor in Caelio, quod tantum aut in moribus naturaque volnus aut in re atque fortuna? ubi denique est in ista suspicione Caeli nomen auditum? <reg>nimium</reg> multa de re minime dubia loquor; hoc tamen<note>tamen <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi>: tantum <hi rend="italics">Lambinus</hi> </note> dico. <reg>non</reg> modo si socius coniurationis, sed nisi inimicissimus istius sceleris fuisset, numquam coniurationis accusatione adulescentiam suam potissimum commendare voluisset. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="16"><p><reg>quod</reg> haud scio an de ambitu et de criminibus istis sodalium ac sequestrium<note>sequestrum <hi rend="italics">B</hi> </note>, quoniam huc incidi, similiter respondendum putem. <reg>numquam</reg> enim tam Caelius amens fuisset ut, si sese<note>si sese <hi rend="italics">scripsi</hi>: ses se <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: si se <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> isto infinito ambitu commaculasset, ambitus alterum accusaret, neque eius facti in altero suspicionem quaereret cuius ipse sibi perpetuam licentiam optaret, nec, si sibi semel periculum ambitus subeundum putaret, ipse alterum iterum ambitus crimine arcesseret. <reg>quod</reg> quamquam nec sapienter et me invito facit, tamen est eius modi cupiditas<note>cupiditas <hi rend="italics">b2<foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign> </hi>: cupiditatis <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: cupidus (-idinis <hi rend="italics">g</hi>) <hi rend="italics">cett.</hi>: <hi rend="italics">del. Lambinus</hi> </note> ut magis insectari alterius innocentiam quam de se timide cogitare videatur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="17"><p><reg>nam</reg> quod aes alienum obiectum est, sumptus reprehensi, tabulae flagitatae, videte quam pauca respondeam. <reg>tabulas</reg> qui in patris potestate est<note><app><lem>est</lem></app> sit <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> nullas conficit<note>confecit <hi rend="italics">ed. R</hi> </note>. <reg>versuram</reg> numquam omnino fecit ullam. <reg>sumptus</reg> unius generis obiectus est, habitationis; triginta milibus dixistis<note><app><lem>dixistis</lem></app> eum <hi rend="italics">add. P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign>, ego delevi</hi> (<hi rend="italics">clausulae gratia</hi>)</note> habitare. <reg>nunc</reg> demum<note>demum || || || <hi rend="italics">P</hi>: demum, iudices <hi rend="italics">Halm</hi> </note> intellego <choice><abbr>P.</abbr><expan>P<ex>ublii</ex></expan></choice> Clodi insulam esse venalem, cuius hic in aediculis habitat decem, ut opinor, milibus. <reg>vos</reg> autem dum illi placere voltis, ad tempus eius<note><app><lem>eius</lem></app> eris <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: <hi rend="italics">num</hi> eri?</note> mendacium vestrum<note><app><lem>vestrum</lem></app><hi rend="italics">sequuntur in Peg verba</hi> renuerit qui unguenta § 27 <hi rend="italics">usque ad</hi> inanes metus § 36</note> accommodavistis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="18"><p><reg>reprehendistis</reg> a patre quod semigrarit. <reg>quod</reg> quidem in hac<note>in hac <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">Lambinus</hi>: iam in hac <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> aetate minime reprendendum est. <reg>qui</reg> cum et ex publica causa<note>ex publica causa <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>b2<foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign>, Francken</hi>: et (<hi rend="italics">om.</hi> et <foreign xml:lang="grc">π</foreign>) ex rei p. causa <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> iam esset mihi quidem molestam, sibi tamen gloriosam victoriam consecutus et per aetatem magistratus petere posset, non modo permittente patre sed etiam suadente ab eo semigravit et, cum domus patris a foro longe abesset<note><app><lem>et cum...abesset</lem></app> cum...abesset, et <hi rend="italics">Schwartz</hi> </note>, quo facilius et nostras domus obire et ipse a suis coli posset<note>posset <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>P2bg2<foreign xml:lang="grc">ψ</foreign></hi>: possit <hi rend="italics">cett.</hi> </note>, conduxit in Palatio non magno domum. <milestone n="8" unit="chapter"/> <reg>quo</reg> loco possum dicere id quod vir clarissimus, <choice><abbr>M.</abbr><expan>M<ex>arcus</ex></expan></choice> Crassus, cum de adventu regis Ptolemaei quereretur, paulo ante dixit: </p><p>Vtinam ne in nemore Pelio — <reg>ac</reg> longius mihi<note>mihi quidem <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: quidem mihi <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> quidem contexere hoc carmen liceret: </p><p><reg>nam</reg> numquam era errans hanc molestiam nobis exhiberet </p><p>Medea animo aegro, amore saevo saucia. <reg>sic</reg> enim, iudices, reperietis quod, cum ad id loci venero, ostendam, hanc Palatinam Medeam migrationemque<note>migrationemque hanc <hi rend="italics">scripsi</hi>: migrationemque huic <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi>: eamque migrationem huic <hi rend="italics">Kayser</hi> </note> hanc adulescenti causam sive malorum omnium sive potius sermonum fuisse. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="19"><p><reg>quam</reg> ob rem illa quae ex accusatorum oratione praemuniri iam et fingi intellegebam, fretus vestra prudentia, iudices, non pertimesco. <reg>aiebant</reg> <note><app><lem>aiebant</lem></app> || aiebant (-i- <hi rend="italics">m. 2 in ras.</hi>) <hi rend="italics">P</hi>: iaciebant <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> enim fore testem senatorem qui se pontificiis comitiis pulsatum a Caelio diceret. A quo quaeram, si prodierit, primum cur statim nihil egerit, deinde, si id queri quam agere maluerit, cur productus a vobis potius quam ipse per se, cur tanto post potius quam continuo queri maluerit. <reg>si</reg> mihi ad haec acute arguteque responderit, tum quaeram denique ex quo iste<note>quo iste <hi rend="italics">b2<foreign xml:lang="grc">ψ</foreign> </hi>: quote <hi rend="italics">P1eg</hi>: quoto <hi rend="italics">P2bh</hi>: quo <hi rend="italics">g2</hi> </note> fonte senator emanet. <reg>nam</reg> si ipse orietur et nascetur ex sese, fortasse, ut soleo, commovebor; sin autem est rivolus arcessitus<note>arcessitus <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: accersitus <hi rend="italics">cett.</hi> </note> et ductus ab ipso capite accusationis vestrae, laetabor, cum tanta gratia tantisque opibus accusatio vestra nitatur, unum senatorem esse solum<note>esse solum <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: solum esse <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> qui vobis gratificari vellet inventum. </p><p><quote><reg>de</reg> teste Fufio<note>DE TESTE FVFIO <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">om. P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> (<hi rend="italics">cf. Mur.</hi> 57)</note>.</quote></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="20"><p><reg>nec</reg> tamen<note><app><lem>tamen</lem></app> tantum <foreign xml:lang="grc">ψ1</foreign> </note> illud genus alterum nocturnorum testium perhorresco<note>perhorresco <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: pertimesco <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note>. <reg>est</reg> enim dictum ab illis fore qui dicerent uxores<note>suas uxores <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> (<hi rend="italics">contra Severian., Rhet. M. p.</hi> 369)</note> suas a cena redeuntis attrectatas esse a Caelio. <reg>graves</reg> erunt homines qui hoc iurati dicere audebunt<note>audeant <hi rend="italics">b<foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign> </hi> </note>, cum sit eis confitendum numquam se ne congressu quidem et constituto coepisse<note>coepisse <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>eg<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi>: caedisse <hi rend="italics">Ph</hi> </note> de tantis iniuriis experiri. <milestone n="9" unit="chapter"/> <reg>sed</reg> totum genus oppugnationis huius, iudices, et iam prospicitis animis et, cum inferetur, propulsare debebitis<note>debebitis propulsare <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note>. <reg>non</reg> enim ab isdem accusatur <choice><abbr>M.</abbr><expan>M<ex>arcus</ex></expan></choice> Caelius a quibus oppugnatur; palam in eum tela iaciuntur, clam subministrantur<note>administrantur <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note>. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>