<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi023.perseus-lat2:8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi023.perseus-lat2:8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi023.perseus-lat2"><div n="8" type="textpart" subtype="section"><p><reg>scilicet</reg> aspera mea natura, difficilis aditus, gravis vultus, superba responsa, insolens vita; nemo consuetudinem meam, nemo humanitatem, nemo consilium, nemo auxilium requirebat; cuius desiderio<note>cuius desiderio forum mutum fuit <hi rend="italic">A</hi></note>, ut haec minima dicam, forum maestum, muta curia, omnia denique bonarum artium studia siluerunt. <reg>sed</reg> nihil sit factum mea causa: omnia illa senatus consulta, populi iussa, Italiae totius, cunctarum societatum, conlegiorum omnium decreta de me rei publicae causa esse facta fateamur. <reg>quid</reg> ergo, homo imperitissime solidae laudis ac verae dignitatis, praestantius mihi potuit accidere? quid optabilius ad immortalitatem gloriae atque in<note>in <hi rend="italic">P rell. praeter s</hi> (ad); <hi rend="italic">Arch.</hi> § 30; <hi rend="italic">praep. om. k, del. Madv.</hi></note> memoriam mei nominis sempiternam, quam omnis hoc civis meos iudicare, civitatis salutem cum unius mea salute esse coniunctam? </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>