<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi023.perseus-lat2:6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi023.perseus-lat2:6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi023.perseus-lat2"><div n="6" type="textpart" subtype="section"><p><reg>ac</reg><note>Ac <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: at <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi></note> tamen hoc, Vatini, memento, paulo post istam defensionem meam, quam tu bonis viris displicuisse dicis, me cum universi populi Romani summa voluntate tum optimi cuiusque singulari studio magnificentissime post hominum memoriam consulem factum, omniaque ea<note>ea <hi rend="italic">et</hi> 23 esse <hi rend="italic">om. Schol.</hi></note> me pudenter vivendo consecutum esse quae tu impudenter vaticinando sperare te saepe dixisti. <milestone resp="editor" n="3" unit="chapter"/></p><p rend="indent"><reg>nam</reg> quod mihi discessum obiecisti meum, et quod horum, quibus ille dies acerbissimus fuit qui idem tibi laetissimus, luctum et gemitum renovare voluisti, tantum tibi respondeo<note>respondebo <hi rend="italic">G</hi></note> me, cum tu ceteraeque rei publicae pestes armorum causam quaereretis, et cum per meum nomen fortunas locupletium diripere, sanguinem principum<note>principum <hi rend="italic">H all.</hi> (prin <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>) <hi rend="italic">om. B<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi></note> civitatis exsorbere, crudelitatem vestram odiumque diuturnum quod in bonos iam inveteratum habebatis saturare cuperetis, scelus et furorem vestrum cedendo maluisse frangere quam resistendo. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>