<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2:22-28</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2:22-28</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="22"><p><reg>ego</reg> autem,—vere dicam, iudices,— tantum esse in homine sceleris, audaciae, crudelitatis, quantum ipse cum re publica sensi, numquam putavi. <reg>nequam</reg> esse hominem et levem et falsa opinione <del>errore<note>errore <hi rend="italic">del. Halm</hi>: <del>falsa opinione</del> <hi rend="italic">Pluygers,</hi> <del>falsa</del> opinione <del>errore</del> <hi rend="italic">Ortmann</hi></note></del> hominum ab adulescentia commendatum sciebam; etenim animus eius vultu, flagitia parietibus tegebantur. <reg>sed</reg> haec obstructio nec diuturna est neque obducta ita ut curiosis oculis perspici non possit. <milestone unit="chapter" n="10" resp="editor"/><reg>videbamus</reg> genus vitae, desidiam, inertiam; inclusas eius libidines qui paulo propius accesserant intuebantur; denique etiam sermo nobis<note>sermo nobis <hi rend="italic">Klotz</hi>: sermonis <hi rend="italic">codd.</hi>: sermo hominis <hi rend="italic">Jeep</hi>: sermones ... dabant <hi rend="italic">Sauppe</hi></note> ansas dabat quibus reconditos eius sensus tenere possemus. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="23"><p><reg>laudabat</reg> homo doctus philosophos nescio quos, neque eorum tamen nomina poterat dicere, sed tamen eos laudabat maxime qui dicuntur praeter ceteros esse auctores et laudatores voluptatis; cuius et quo tempore et quo modo non quaerebat, verbum ipsum omnibus <add>viribus</add><note>viribus <hi rend="italic">suppl. Wesenberg</hi> (modis <hi rend="italic">b<hi rend="superscript">2</hi> Burn.</hi> 157 <hi rend="italic">et ed. R.</hi>), partibus <hi rend="italic">Orell.,</hi> nervis <hi rend="italic">Weidner,</hi> omni vi animi <hi rend="italic">Madv.</hi>: <hi rend="italic">post</hi> corporis <hi rend="italic">alii alia, ut</hi> portis <hi rend="italic">Jacob,</hi> poris <hi rend="italic">Hertz</hi>: animi et codevorat <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: animi et corporis devorat <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi></note> animi et corporis devorarat<note>devorarat <hi rend="italic">Angelius</hi>: devorabat <hi rend="italic">Naugerius</hi> (1)</note>; eosdemque praeclare dicere aiebat sapientis omnia sua causa facere, rem publicam capessere hominem bene sanum non oportere, nihil esse praestabilius otiosa vita, plena et conferta voluptatibus; eos autem qui dicerent dignitati esse<note>esse <hi rend="italic">om. Schol.</hi></note> serviendum, rei publicae consulendum, offici rationem in omni vita, non commodi esse ducendam, adeunda pro patria pericula, vulnera excipienda, mortem oppetendam, vaticinari atque insanire dicebat. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="24"><p><reg>ex</reg> his adsiduis eius cotidianisque sermonibus, et quod videbam quibuscum hominibus in interiore parte aedium viveret, et quod ita domus ipsa fumabat ut multa eius <add>consorti</add>onis<note>consortionis <hi rend="italic">scripsi</hi> (consensionis? §87): sermonis <hi rend="italic">codd.</hi>: sermonum <hi rend="italic">Hertz</hi>: nidoris <hi rend="italic">Eberhard,</hi> sodalitatis <hi rend="italic">Probst</hi>: abdominis <hi rend="italic">K. Busche</hi> (<hi rend="italic">in Pis.</hi> §66)</note> indicia redolerent<note>redoleret <hi rend="italic">Manutius</hi></note>, statuebam sic, boni nihil ab illis nugis<note>rugis <hi rend="italic">Matthias</hi> (<hi rend="italic">in Sen.</hi> §15)</note> exspectandum<note>esse exspect. <hi rend="italic">G</hi></note>, mali quidem certe nihil pertimescendum. <reg>sed</reg> ita est, iudices, ut, si gladium parvo puero aut si imbecillo seni aut debili<note>ac debili <hi rend="italic">Pluygers</hi></note> dederis, ipse impetu suo nemini noceat, sin ad nudum vel fortissimi viri corpus accesserit, possit acie ipsa et ferri viribus vulnerare: cum<note><hi rend="italic">ante</hi> cum <hi rend="italic">add. Halm</hi> sic, <hi rend="italic">Lamb. in mg.</hi> ita (vulnerari <hi rend="italic">PG</hi>)</note> hominibus enervatis atque exsanguibus consulatus tamquam gladius esset datus, qui per se pungere neminem umquam potuissent, ii<note>ii <hi rend="italic">G</hi>: hii <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: hi <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>B</hi></note> summi imperi nomine armati<note>armati tam <hi rend="italic">PG</hi> (<hi rend="italic">sed in P litteris</hi> ti tam <hi rend="italic">man. sec. expunctis</hi>: <hi rend="italic">unde</hi> arma <hi rend="italic">B<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi>): armatam <hi rend="italic">Hertz</hi>: armati tantam <hi rend="italic">Maehly,</hi> arm. tum, tamen, totam, cunctam, clam <hi rend="italic">alii</hi>: armati nudatam <hi rend="italic">Imelmann. Num</hi> armati universam?</note> rem publicam contrucidarunt<note>contrucidarunt <hi rend="italic">PB<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi>: -averunt <hi rend="italic">edd.</hi></note>. <reg>foedus</reg> fecerunt cum tribuno plebis palam, ut ab eo provincias acciperent quas ipsi vellent, exercitum et pecuniam quantam vellent, ea lege, si ipsi prius tribuno plebis adflictam et constrictam rem publicam tradidissent: id autem foedus meo sanguine ictum<note>ictum <hi rend="italic">codd., del. Nohl</hi> (<hi rend="italic">sed cf.</hi> loquacitatem ... inretitam retardarem <hi rend="italic">Vat.</hi> §2): tantum <hi rend="italic">Koch,</hi> iustum <hi rend="italic">Weidner</hi>: sanguine ici posse <hi rend="italic">Pluygers</hi>: <hi rend="italic">fort.</hi> ici et sanciri posse</note> sanciri posse dicebant. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="25"><p><reg>qua</reg> re patefacta—neque enim dissimulari tantum scelus poterat nec latere—promulgantur uno eodemque tempore rogationes ab eodem tribuno de mea pernicie et de provinciis consulum nominatim. <milestone unit="chapter" n="11" resp="editor"/></p><p rend="indent"><reg>hic</reg> tum senatus sollicitus, vos, equites Romani, excitati, Italia cuncta permota, omnes denique omnium generum atque ordinum cives summae rei publicae a consulibus atque a summo imperio petendum esse auxilium arbitrabantur, cum illi soli essent praeter furiosum illum tribunum duo rei publicae turbines, qui non modo praecipitanti patriae non subvenirent, sed eam<note>eam <hi rend="italic">P rell. praeter G</hi> (etiam)</note> nimium tarde concidere maererent. <reg>flagitabatur</reg> ab his<note>his <hi rend="italic">P rell. praeter G</hi> (iis)</note> cotidie cum querelis bonorum omnium tum etiam precibus senatus, ut meam causam susciperent, agerent aliquid, denique<note>agerent, aliquid denique <hi rend="italic">ut vulg. ita distinxit B</hi></note> ad senatum referrent: non modo negando, sed etiam inridendo amplissimum quemque illius ordinis insequebantur. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="26"><p><reg>hic</reg> subito cum incredibilis in Capitolium multitudo ex tota urbe cunctaque Italia convenisset, vestem mutandam omnes meque iam<note>iam <hi rend="italic">Madv.</hi>: etiam <hi rend="italic">codd.</hi>: omni ratione etiam <hi rend="italic">Koechly</hi></note> omni ratione, privato consilio, quoniam publicis ducibus res publica careret, defendendum putarunt. <reg>erat</reg> eodem tempore senatus in aede Concordiae, quod ipsum templum repraesentabat memoriam<note>memoriam <hi rend="italic">Angelius</hi>: me <hi rend="italic">codd.</hi></note> consulatus mei, cum flens universus ordo cincinnatum consulem orabat; nam alter ille horridus et severus consulto se domi continebat. <reg>qua</reg> tum superbia caenum illud ac labes amplissimi ordinis preces et clarissimorum civium lacrimas repudiavit! me ipsum ut contempsit helluo patriae! nam quid ego patrimoni dicam, quod ille tum cum quaestum<note>tum cum quaestum <hi rend="italic">Paul</hi>: tum quaquaestum <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: tum (cum) quasi quaestum <hi rend="italic">rell.</hi>: totum quamvis quaestum <hi rend="italic">Halm</hi></note> faceret amisit? <reg>venistis</reg><note>Venistis <hi rend="italic">Halm</hi>: venisset <hi rend="italic">codd.</hi></note> ad senatum, vos, inquam, equites Romani et omnes boni veste mutata<note>veste mutata <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell. practer G</hi> (vestem mutastis)</note>, vosque pro meo capite ad pedes lenonis impurissimi proiecistis<note>proiecistis. Tum <hi rend="italic">Halm</hi></note>, cum, vestris precibus ab latrone illo repudiatis, vir incredibili fide, magnitudine animi, constantia, L. Ninnius, ad senatum de re publica rettulit, senatusque frequens vestem pro mea salute mutandam censuit. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="27"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="12" resp="editor"/>O diem illum, iudices, funestum senatui bonisque omnibus, rei publicae luctuosum, mihi ad domesticum maerorem gravem, ad posteritatis memoriam gloriosum! <reg>quid</reg> enim quisquam potest ex omni memoria sumere inlustrius quam pro uno civi et bonos omnis privato consensu<note>priv. consensu <hi rend="italic">et l.</hi> 19 publ. consilio <hi rend="italic">om. Schol.</hi></note> et universum senatum publico consilio mutasse vestem? <reg>quae</reg> quidem tum mutatio non deprecationis est causa facta<note>est causa facta <hi rend="italic">ut w ita PB<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi>: causa est facta <hi rend="italic">ed. R.</hi></note>, sed luctus: quem enim deprecarere<note>deprecarere bonum <hi rend="italic">Paul</hi></note>, cum omnes<note>boni omnes <hi rend="italic">Richter</hi></note> essent sordidati, cumque hoc satis esset signi esse improbum, qui<note><w type="lemma">qui</w> si quis <hi rend="italic">Karsten</hi></note> mutata veste non esset? <reg>hac</reg> mutatione vestis facta<note>Hac (ac <hi rend="italic">Weidner</hi>) ... facta <hi rend="italic">secl. Eberhard</hi></note> tanto in luctu civitatis, omitto quid ille tribunus omnium rerum divinarum humanarumque praedo fecerit, qui adesse nobilissimos adulescentis, honestissimos equites Romanos, deprecatores salutis meae iusserit, eosque operarum suarum gladiis et lapidibus obiecerit: de consulibus loquor, quorum fide res publica niti debuit. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="28"><p><reg>exanimatus</reg> evolat ex senatu, non minus perturbato animo atque vultu quam si annis ante paucis in creditorum conventum incidisset; advocat contionem, habet orationem talem consul qualem numquam Catilina victor habuisset: errare homines si etiam tum senatum aliquid in re publica posse arbitrarentur; equites vero Romanos daturos illius diei<note>illius dies <hi rend="italic">Gell.</hi> ix. 14. 6 (die <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi></hi>)</note> poenas quo me<note>quo me <hi rend="italic">ed. Asc.</hi> 1531: qui me <hi rend="italic">G</hi>: quine <hi rend="italic">P</hi>: qui sine <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi></note> consule cum gladiis in clivo Capitolino fuissent; venisse tempus iis<note>iis <hi rend="italic">G</hi>: his <hi rend="italic">PB</hi></note> qui in timore fuissent—coniuratos videlicet dicebat—ulciscendi se. <reg>si</reg><note>sui <hi rend="italic">Halm</hi> (ulciscendos <hi rend="italic">b<hi rend="superscript">2</hi></hi>)</note> dixisset haec<note>haec <hi rend="italic">ut P rell. ita Schol.</hi>: hoc <hi rend="italic">Wesenberg. Cf. in Sen.</hi> §12</note> solum, omni supplicio esset dignus; nam oratio ipsa consulis perniciosa potest rem publicam labefactare; quid fecerit videte. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>