<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2:127-133</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2:127-133</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="127"><p><reg>videtisne</reg> igitur quantum <add>intersit</add><note>intersit <hi rend="italic">suppl. Wesenberg</hi></note> inter populum Romanum et contionem? dominos contionum omni odio populi notari, quibus autem consistere in operarum contionibus non liceat, eos omni populi Romani significatione decorari? </p><p rend="indent"><reg>tu</reg> mihi etiam M. Atilium Regulum commemoras, qui redire ipse Carthaginem sua voluntate ad supplicium quam sine iis<note>iis <hi rend="italic">PHk</hi>: his <hi rend="italic">B</hi></note> captivis a quibus<note>a quibus <hi rend="italic">codd. praeter k</hi> (pro quibus), <hi rend="italic">fort. recte;</hi> quam iis invitis a quibus <hi rend="italic">Bake, Jeep</hi>: quam salvis capt. a quib. <hi rend="italic">Reid</hi>: quam sine ignominia redditis iis capt. a quib. <hi rend="italic">K. Busche</hi></note> ad senatum missus erat Romae manere maluerit, et mihi negas optandum reditum fuisse per familias comparatas et homines armatos? <milestone unit="chapter" n="60" resp="editor"/><reg>vim</reg> scilicet ego desideravi, qui, dum vis fuit, nihil egi, et quem, si vis non fuisset, nulla res labefactare potuisset. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="128"><p><reg>hunc</reg> ego reditum repudiarem, qui ita florens fuit ut verear ne quis<note>quis <hi rend="italic">codd. praeter P<hi rend="superscript">1</hi></hi> (quid): qui <hi rend="italic">klotzio auct. Halm all.</hi></note> me studio gloriae putet idcirco exisse ut ita redirem? <reg>quem</reg> enim umquam senatus civem nisi me nationibus exteris commendavit? <reg>cuius</reg> umquam propter salutem nisi meam senatus publice sociis populi Romani gratias egit? <reg>de</reg> me uno patres conscripti decreverunt ut, qui provincias cum imperio obtinerent, qui quaestores legatique essent, salutem et vitam custodirent: in una mea causa post Romam conditam factum est ut litteris consularibus ex senatus consulto cuncta ex Italia omnes qui rem publicam salvam<note>salvam esse <hi rend="italic">G</hi></note> vellent convocarentur. <reg>quod</reg> numquam senatus in universae rei publicae periculo decrevit, id in unius mea salute conservanda decernendum putavit. <reg>quem</reg> curia magis requisivit, quem forum luxit? <reg>quem</reg> aeque ipsa tribunalia desideraverunt? <reg>omnia</reg> discessu meo deserta, horrida, muta, plena luctus et maeroris fuerunt. <reg>quis</reg> est Italiae locus in quo non fixum sit in publicis monumentis studium salutis meae, testimonium dignitatis? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="129"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="61" resp="editor"/><reg>nam</reg> quid ego illa de me divina senatus consulta commemorem? vel quod in templo Iovis <reg>optimi</reg> <reg>maximi</reg> factum est, cum vir is qui tripertitas orbis terrarum oras atque regiones<note>atque regiones <hi rend="italic">om. Schol.</hi></note> tribus triumphis adiunctas huic imperio notavit<note>continuavit <hi rend="italic">coni. Reid</hi></note>, de scripto sententia dicta, mihi uni testimonium patriae conservatae dedit; cuius sententiam ita frequentissimus senatus secutus est ut unus dissentiret hostis, idque ipsum tabulis publicis mandaretur ad memoriam posteri temporis sempiternam: vel quod est postridie decretum in curia populi ipsius Romani, et eorum qui ex municipiis convenerant admonitu, ne quis de caelo servaret, ne quis moram ullam adferret; si quis aliter fecisset, eum plane eversorem rei publicae fore idque senatum gravissime laturum, et ut statim de eius facto referretur. <reg>qua</reg> gravitate sua cum frequens senatus non nullorum scelus audaciamque tardasset, tamen<note>tum <hi rend="italic">Lamb.</hi></note> illud addidit, ut, si<note>ut si <hi rend="italic">G</hi>: nisi <hi rend="italic">P rell.</hi></note> diebus quinque quibus agi de me potuisset non esset actum, redirem in patriam dignitate omni reciperata. <milestone unit="chapter" n="62" resp="editor"/></p><p rend="indent"><reg>decrevit</reg> eodem tempore senatus ut iis qui ex tota Italia salutis meae causa convenerant agerentur gratiae, atque ut<note>ut <hi rend="italic">om. Schol.</hi></note> idem<note>idem <hi rend="italic">P rell.</hi>: eidem <hi rend="italic">Halm</hi> (<hi rend="italic">ut PBG in l.</hi> 21)</note> ad res redeuntes ut venirent rogarentur. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="130"><p><reg>haec</reg> erat studiorum in mea salute contentio ut ii qui a senatu de me rogabantur eidem senatui pro me supplicarent. <reg>atque</reg> ita in his rebus unus est solus inventus qui ab hac tam impensa voluntate bonorum palam dissideret, ut etiam Q. Metellus consul, qui mihi vel maxime ex magnis contentionibus rei publicae fuisset inimicus, de mea salute rettulerit: qui excitatus cum summa<note>cum summa <hi rend="italic">Manut.</hi>: summa cum <hi rend="italic">codd.</hi></note> auctoritate P. Servili <add>tum incredibili</add><note>tum incredibili <hi rend="italic">suppl. Manut.</hi></note> quadam gravitate dicendi<note>cum summa auctoritate ⟨senatus tum⟩ P. Servili ⟨ divina⟩ quadam gr. dic. <hi rend="italic">Klotz</hi> (<hi rend="italic">in Sen.</hi> § 25; <hi rend="italic">cf. Prov. Cons.</hi> §22): cum summa auct. ⟨P. C. (patr. conscr.) tum⟩ P. Servili incredibili quadam gr. dic. <hi rend="italic">Wesenberg</hi></note>, cum ille omnis prope ab inferis evocasset Metellos et ad illius generis, quod sibi cum eo commune esset, dignitatem propinqui sui mentem a Clodianis latrociniis reflexisset<note>refixisset <hi rend="italic">PB</hi></note>, cumque eum ad domestici exempli memoriam et ad Numidici illius<note>ad Numidici illius <hi rend="italic">Manut.</hi>: ad unum dicitius <hi rend="italic">P</hi> (dicto citius <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell. praeter G<hi rend="superscript">1</hi></hi> dictitius)</note> Metelli casum vel gloriosum vel gravem convertisset, conlacrimavit vir<note>conlacrimavit vir <hi rend="italic">Lamb.</hi>: conlacrumavitat (<hi rend="italic">litt.</hi> at <hi rend="italic">expunct.</hi>) ut vir <hi rend="italic">P rell. praeter G</hi> (vel lacrimavit ut vir): collacr. atque ut vir ... totum se <hi rend="italic">Momms.</hi></note> egregius ac vere Metellus totumque se P. Servilio dicenti etiam tum tradidit, nec illam divinam gravitatem plenam antiquitatis diutius homo eiusdem sanguinis potuit sustinere et mecum absens beneficio suo<note>suo <hi rend="italic">Schol., om. P rell.</hi></note> rediit in gratiam. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="131"><p><reg>quod</reg> certe, si est aliqui sensus in morte praeclarorum virorum, cum omnibus Metellis tum vero uni viro fortissimo et praestantissimo civi gratissimum, fratri suo, fecit, socio laborum, periculorum, consiliorum meorum. <milestone unit="chapter" n="63" resp="editor"/></p><p rend="indent"><reg>reditus</reg> vero meus qui fuerit quis ignorat? quem ad modum mihi advenienti tamquam totius Italiae atque ipsius patriae dextram porrexerint Brundisini, cum ipsis Nonis Sextilibus idem dies adventus mei fuisset reditusque natalis, idem<note>reditusque natalis, idem <hi rend="italic">Baiter</hi> (<hi rend="italic">ad Att.</hi> iii. 20, § 1): reditus qui nat. idem <hi rend="italic">codd. praeter k</hi> (idem dies reditus mei fuisset qui et natalis meus): reditusque, nat. idem <hi rend="italic">Gruter, Madv.</hi>: reditusque, qui nat. idem <hi rend="italic">Kays.</hi>: natalis <hi rend="italic">post Lamb. dupl. Hertz</hi></note> carissimae filiae, quam ex gravissimo tum primum desiderio luctuque conspexi, idem etiam ipsius coloniae Brundisinae, idem <reg>salutis</reg><note>Salutis <hi rend="italic">Manut. auct. Koch</hi> (<hi rend="italic">ad Att.</hi> iv. 1, § 4): ut scitis <hi rend="italic">codd.</hi>: ut scitis, Salutis <hi rend="italic">Heine</hi>: ut scitis, aedis Salutis <hi rend="italic">Halm</hi></note>, cumque me domus eadem optimorum et doctissimorum<note><w type="lemma">doct.</w> fortissimorum <hi rend="italic">coni. Garat.</hi>: dulciss. <hi rend="italic">Buechner</hi> M. <hi rend="italic">suppl. Halm</hi></note> virorum, <add>M.</add> Laeni<note><w type="lemma">Laeni</w> laeli <hi rend="italic">codd.</hi></note> Flacci et patris et fratris eius, laetissima accepisset, quae proximo anno maerens receperat et suo praesidio periculoque defenderat. <reg>cunctae</reg><note>Cunctae <hi rend="italic">Jeep</hi>: cumque <hi rend="italic">codd.</hi> (<hi rend="italic">del. Madv.</hi>): tum vero <hi rend="italic">Eberhard</hi></note> itinere toto urbes Italiae festos dies agere adventus mei videbantur, viae multitudine legatorum undique missorum celebrabantur, ad urbem accessus incredibili hominum multitudine et gratulatione florebat, iter a porta, in Capitolium adscensus, domum reditus erat eius modi ut summa in laetitia illud dolerem, civitatem tam gratam tam miseram atque oppressam fuisse. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="132"><p rend="indent"><reg>habes</reg> igitur quod ex me quaesisti, qui essent optimates. <reg>non</reg> est <q>natio,</q> ut dixisti; quod ego verbum agnovi; est enim illius a quo uno maxime P. Sestius se oppugnari videt, hominis eius qui hanc <q>nationem</q> deleri et concidi cupivit, qui C. Caesarem, mitem hominem et a caede abhorrentem<note>hominem et a caede ab. <hi rend="italic">s. l. P<hi rend="superscript">2</hi></hi> (ab omni vi <hi rend="italic">Halm</hi>)</note>, saepe increpuit, saepe accusavit, cum adfirmaret illum numquam, dum haec natio viveret, sine cura futurum. <reg>nihil</reg> profecit de universis: de me<note>de (<hi rend="italic">ante</hi> me) <hi rend="italic">om. P et codd. pler.</hi></note> agere non destitit; me oppugnavit, primum per indicem Vettium, quem in contione de me et de clarissimis viris interrogavit,—in quo tamen eos civis coniunxit eodem periculo et crimine, ut a me inierit gratiam quod me cum amplissimis et fortissimis viris congregavit. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="133"><p><milestone unit="chapter" n="64" resp="editor"/><reg>sed</reg> postea mihi<note>mihi uni <hi rend="italic">Lehmann</hi> (mihi anullo <hi rend="italic">G</hi>)</note> nullo meo merito, nisi quod bonis placere cupiebam, omnis est insidias sceleratissime machinatus. <reg>ille</reg> ad eos a quibus audiebatur cotidie aliquid de <add>me</add> ficti<note>de me ficti <hi rend="italic">Manut.</hi>: defecti <hi rend="italic">codd.</hi>: ficti, <hi rend="italic">quod etiam coni. Manut., malit Madv.</hi></note> adferebat; ille hominem mihi amicissimum, Cn. Pompeium, monebat ut meam domum metueret atque a me ipso caveret; ille se sic cum inimico meo copularat ut illum meae<note>illum meae <hi rend="italic">Schol. et Naugerius</hi> (2): illius meae <hi rend="italic">P rell.</hi> (illius me <hi rend="italic">G</hi>)</note> proscriptionis, quam adiuvabat<note>quam adiuv. <hi rend="italic">secl. Eberhard</hi>: quam adiuv. Sex. Clodius <hi rend="italic">Bake</hi></note>, Sex. Clodius<note><w type="lemma">Clodius</w> Cohelius <hi rend="italic">P</hi>: Clohelius <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi></note>, homo iis dignissimus quibuscum vivit, tabulam esse, se scriptorem esse diceret<note>tabulam esse se scriptorem diceret <hi rend="italic">G</hi>: toambuam (<hi rend="italic">num</hi> tubam et bucinam ?) essese script. esse dic. <hi rend="italic">P rell.</hi>: tabulam, sese ser. dic. <hi rend="italic">Halm</hi>: baiulum esse se ser. <del>esse</del> dic. <hi rend="italic">Klotz</hi>: ut illius proscript. ... ambo una sese scriptores esse dic. <hi rend="italic">Madv.</hi>: ut illius proscript. ... tubam Vatinium (<hi rend="italic">aut</hi> illum), sese scriptorem esse diceret <hi rend="italic">Mueller</hi></note>; ille unus ordinis nostri discessu meo, luctu vestro palam exsultavit. <reg>de</reg> quo ego, cum cotidie rueret, verbum feci, iudices, numquam; neque putavi, cum omnibus machinis ac tormentis, vi, exercitu, copiis oppugnarer, de uno sagittario me queri convenire. Acta mea sibi ait displicere. <reg>quis</reg> nescit? qui legem meam contemnat, quae dilucide vetat gladiatores biennio quo quis petierit aut<note>petierit aut <hi rend="italic">secl. Madv.</hi>: petat aut <hi rend="italic">Pantagathus; Vat.</hi> § 37</note> petiturus sit dare. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>