<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2:113-119</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2:113-119</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="113"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="53" resp="editor"/><reg>videamus</reg><note>videamus <hi rend="italic">Naugerius</hi> (2): videmus <hi rend="italic">codd.</hi></note> nunc comitia magistratuum. <reg>fuit</reg> conlegium nuper tribunicium, in quo tres minime, vehementer<note>duo vehementer <hi rend="italic">G Schol.</hi></note> duo populares existimabantur. <reg>ex</reg> iis qui populares non habebantur, quibus in illo genere conductarum contionum consistendi potestas non erat, duo a populo Romano praetores video esse factos; et, quantum sermonibus vulgi et suffragiis intellegere potui, prae se populus Romanus ferebat sibi illum in tribunatu Cn. Domiti animum constantem et egregium et Q. Anchari fidem ac fortitudinem, etiam si nihil agere potuissent, tamen voluntate ipsa gratum<note>gratam <hi rend="italic">Manut.</hi></note> fuisse. <reg>iam</reg> de C. Fannio quae sit existimatio videmus: quod iudicium populi Romani in honoribus eius futurum sit, nemini dubium esse debet. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="114"><p><reg>quid</reg>? populares illi duo quid egerunt<note>quid pop. illi duo, quid egerunt? <hi rend="italic">Eberhard</hi> (§§75, 122)</note>? <reg>alter</reg>, qui tamen se continuerat, tulerat nihil, senserat tantum de re publica aliud atque homines exspectabant, vir et bonus et innocens et bonis viris semper probatus, quod parum videlicet intellexit in tribunatu quid vero populo probaretur, et quod illum esse populum Romanum qui in contione erat arbitrabatur, non tenuit eum locum in quem, nisi popularis esse voluisset, facillime pervenisset. <reg>alter</reg>, qui ita se in populari ratione iactarat ut auspicia, legem Aeliam, senatus auctoritatem, consulem, conlegas, bonorum iudicium nihili<note>nihili <hi rend="italic">Hotoman</hi>: nihil <hi rend="italic">codd.</hi></note> putaret, aedilitatem petivit cum bonis viris et hominibus primis sed non praestantissimis opibus et gratia: tribum suam non tulit, Palatinam denique, per quam omnes illae pestes vexare<note>pestes posse vexare <hi rend="italic">Lehmann</hi>: pest. maxime vex. <hi rend="italic">K Busche</hi></note> rem publicam<note>rem pub. <hi rend="italic">Garatoni</hi>: populum .R. <hi rend="italic">codd.</hi></note> dicebantur<note><w type="lemma">dicebantur</w> ordiebantur <hi rend="italic">Eberhard.</hi> moliebantur <hi rend="italic">Rossberg,</hi> solebant <hi rend="italic">Koch</hi>: <hi rend="italic">num</hi> p. r. (pop. Rom.) praedicabantur?</note>, perdidit, nec quicquam illis comitiis quod boni viri vellent nisi repulsam tulit. <reg>videtis</reg> igitur populum ipsum, ut ita dicam, iam<note>tam <hi rend="italic">codd.</hi></note> non esse popularem, qui ita vehementer eos qui populares habentur respuat, eos autem qui ei generi adversantur honore dignissimos iudicet. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="115"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="54" resp="editor"/><reg>veniamus</reg> ad ludos; facit enim, iudices, vester iste in me animorum oculorumque coniectus<note>coniectus <hi rend="italic">Lamb.</hi>: contectus, contuitus <hi rend="italic">codd.</hi></note> ut mihi iam licere putem remissiore uti genere dicendi. <reg>comitiorum</reg> et contionum significationes sunt interdum verae, sunt<note>interdum verae sunt <hi rend="italic">post</hi> sunt <hi rend="italic">s. l. suppl. P<hi rend="superscript">2</hi></hi>: <hi rend="italic">prius</hi> sunt <hi rend="italic">om. B<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign> rell.</hi></note> non numquam vitiatae atque corruptae; theatrales gladiatoriique consessus dicuntur omnino solere levitate non nullorum emptos plausus exilis et raros excitare; ac tamen<note>ac tamen <hi rend="italic">P rell. praeter G</hi> (attamen); § 105</note> facile est, cum id fit, quem ad modum et a quibus fiat, et quid integra multitudo faciat videre. <reg>quid</reg> ego nunc dicam quibus viris aut cui generi civium maxime plaudatur? <reg>neminem</reg> vestrum fallit. <reg>sit</reg> hoc sane leve, quod non ita est, quoniam optimo cuique impertitur; sed, si est leve, homini gravi leve est, ei vero qui pendet rebus levissimis, qui rumore et, ut ipsi loquuntur<note>locontur <hi rend="italic">P</hi></note>, favore populi tenetur et ducitur, plausum immortalitatem, sibilum mortem videri necesse est. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="116"><p><reg>ex</reg> te igitur, Scaure, potissimum quaero, qui ludos apparatissimos magnificentissimosque<note>magnificentissimos <hi rend="italic">s. l. P<hi rend="superscript">2</hi></hi></note> fecisti, ecquis istorum popularium tuos ludos aspexerit, ecquis se theatro populoque Romano commiserit. <reg>ipse</reg> ille maxime ludius, non solum spectator sed actor et acroama, qui omnia sororis embolia novit, qui in coetum mulierum pro psaltria<note>psaltria <hi rend="italic">k</hi>: psalteria <hi rend="italic">rell.</hi></note> adducitur, nec tuos ludos aspexit in illo ardenti tribunatu suo nec ullos alios nisi eos a quibus vix vivus effugit. <reg>semel</reg>, inquam, se ludis homo popularis commisit omnino, cum in templo <reg>virtutis</reg> honos habitus esset virtuti, Gaique Mari, conservatoris huius imperi, monumentum municipi eius et rei publicae defensori sedem<note><w type="lemma">sedem</w> praesidium <hi rend="italic">Paul</hi>: senatus consultum <hi rend="italic">Karsten</hi></note> ad salutem praebuisset. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="117"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="55" resp="editor"/><reg>quo</reg> quidem tempore quid populus Romanus sentire se ostenderet utroque in genere declaratum est: primum<note>primum <hi rend="italic">pr. P, dein corr.</hi> primo, <hi rend="italic">et sic B rell.</hi></note> cum audito senatus consulto rei<note>rei <hi rend="italic">Garatoni</hi>: ore <hi rend="italic">codd.</hi> (auctori, relatori <hi rend="italic">all,</hi>; consultori <hi rend="italic">Hertz</hi>)</note> ipsi atque absenti senatui plausus est ab universis datus, deinde cum senatoribus singulis spectatum e senatu redeuntibus: cum vero ipse qui ludos faciebat consul adsedit, stantes ei manibus passis gratias agentes et lacrimantes gaudio suam erga me benivolentiam ac misericordiam declararunt. <reg>at</reg> cum ille furibundus incitata illa sua vaecordi mente venisset, vix se populus Romanus tenuit, vix homines odium suum a corpore eius impuro atque infando<note>nefando <hi rend="italic">ks</hi></note> represserunt; voces quidem et palmarum intentus et maledictorum clamorem omnes profuderunt. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="118"><p><reg>sed</reg> quid ego populi Romani animum virtutemque commemoro, libertatem iam ex diuturna servitute dispicientis, in eo homine cui tum petenti iam aedilitatem ne histriones quidem coram sedenti pepercerunt? <reg>nam</reg> cum ageretur togata <title>Simulans</title>, ut opinor, caterva tota clarissima concentione in ore<note>ori <hi rend="italic">Koch</hi>: in os <hi rend="italic">Schuetz</hi></note> impuri hominis imminens contionata est: <quote rend="blockquote"><l part="F">huic, Tite,</l><l>tua<note>huic, Tite, tua <hi rend="italic">Halm</hi>: huic tite tua <hi rend="italic">PG</hi> (<hi rend="italic">sed G</hi> etua: vitae tua <hi rend="italic">B,</hi> vitae tuae <hi rend="italic">w</hi>).</note> póst principia atque éxitus vitiósae vitae<note><hi rend="italic">Ribbeck, Com. Rom., p.</hi> 203 haec, taetérrime, Sunt póst principia atque éxitus ⟨maláe⟩ vitiosae vitáe</note>—!</l></quote> <reg>sedebat</reg> exanimatus, et is qui antea cantorum convicio contiones celebrare suas solebat cantorum ipsorum vocibus eiciebatur. <reg>et</reg> quoniam facta mentio est ludorum, ne illud quidem praetermittam, in magna varietate sententiarum numquam ullum fuisse locum, in quo aliquid a poeta dictum cadere in tempus nostrum videretur, quod aut populum universum fugeret aut non exprimeret<note>aut non exprimeret <hi rend="italic">s. l. P<hi rend="superscript">2</hi></hi></note> ipse actor. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="119"><p><reg>et</reg> quaeso hoc loco<note>hoc in loco <hi rend="italic">Schol.</hi></note>, iudices, ne qua levitate me ductum ad insolitum genus dicendi labi putetis, si de poetis, de histrionibus, de ludis in iudicio loquar. <milestone unit="chapter" n="56" resp="editor"/></p><p rend="indent"><reg>non</reg> sum tam ignarus, iudices, causarum, non tam insolens in dicendo, ut omni ex genere orationem aucuper et omnis undique flosculos carpam atque delibem. <reg>scio</reg> quid gravitas vestra, quid haec advocatio, quid ille conventus, quid dignitas P. Sesti, quid periculi magnitudo, quid aetas, quid honos meus postulet. <reg>sed</reg> mihi sumpsi hoc loco doctrinam quandam iuventuti, qui essent optimates. <reg>in</reg> ea explicanda demonstrandum est non esse popularis omnis eos qui putentur. <reg>id</reg> facillime consequar, si universi populi iudicium verum et incorruptum et si intimos sensus civitatis expressero. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>