<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi021.perseus-lat2:52-54</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi021.perseus-lat2:52-54</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi021.perseus-lat2" xml:lang="lat" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="52"><p><reg>quod</reg> ego quamquam quid sit nescio, tamen hoc statuo, hunc, si amicus esset Pompeio, laudaturum illum non fuisse. <reg>quid</reg> enim, si illi inimicissimus esset, amplius ad eius laudem minuendam facere potuisset? <reg>videant</reg> ii qui illum Pompeio<note>Pompeio <hi rend="italic">codd.</hi>: Cn. Pomp. <hi rend="italic">ed. R.</hi> (Cn. <hi rend="italic">s. l. b<hi rend="superscript">2</hi></hi>)</note> inimicum esse gaudebant<note>gaudeant <hi rend="italic">PB</hi></note>, ob eamque causam in tot tantisque sceleribus conivebant<note>contuebant <hi rend="italic">P et pler.</hi> (<hi rend="italic">cf.</hi> § 38)</note>, et non numquam eius indomitos atque ecfrenatos<note>ecfren. <hi rend="italic">P</hi>: effren. <hi rend="italic">B rell.</hi></note> furores plausu etiam suo prosequebantur, quam se cito inverterit. <reg>nunc</reg> enim iam laudat illum: in eos invehitur quibus se antea venditabat. <reg>quid</reg> existimatis eum, si reditus ei gratiae<note>ei in gratiam <hi rend="italic">Lamb.</hi></note> patuerit, esse facturum, qui tam libenter in opinionem gratiae inrepat<note>irrepat <hi rend="italic">ut Angelius ita b<hi rend="superscript">2</hi>kt</hi>: increpat <hi rend="italic">P et pler.</hi></note>? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="53"><p><milestone resp="editor" unit="chapter" n="25"/><reg>quas</reg> ego alias optimatium discordias a dis immortalibus definiri putem? nam hoc quidem verbo neque P. Clodius neque quisquam de gregalibus eius aut de consiliariis designatur. <reg>habent</reg> Etrusci libri certa nomina quae in id genus civium cadere possint: <quote><hi rend="smallcaps"><reg>deteriores</reg>, repvlsos</hi></quote>, quod iam audietis, hos appellant quorum et mentes et res sunt perditae longeque a communi salute diiunctae<note>diiunctae <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>BH</hi>: deiunctae <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: disiunctae <hi rend="italic">GEMbk</hi></note>. <reg>qua</reg> re cum di immortales monent de optimatium discordia, de clarissimorum et optime meritorum civium dissensione praedicunt; cum principibus periculum caedemque portendunt, in tuto conlocant Clodium, qui tantum abest a principibus quantum a puris, quantum ab religiosis. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="54"><p><reg>vobis</reg>, o carissimi<note>carissimi <hi rend="italic">codd. praeter b<hi rend="superscript">2</hi>k</hi> (clarissimi)</note> atque optimi cives, et vestrae saluti consulendum et prospiciendum vident. <reg>caedes</reg> principum ostenditur; id quod interitum optimatium sequi necesse est adiungitur; ne in unius imperium res recidat admonemur. <reg>ad</reg> quem metum si deorum monitis non duceremur, tamen ipsi nostro sensu coniecturaque raperemur; neque enim ullus alius discordiarum solet esse exitus inter claros et<note>et <hi rend="italic">ed. R.</hi>: <hi rend="italic">om. codd.</hi> (potentesque <hi rend="italic">bk ed. V.</hi>)</note> potentis viros nisi aut universus interitus aut victoris dominatus ac<note>ac <hi rend="italic">Madv.</hi>: aut <hi rend="italic">codd.</hi>: et <hi rend="italic">Lehmann</hi></note> regnum. <reg>dissensit</reg> cum Mario, clarissimo civi, consul nobilissimus et fortissimus, L. Sulla; horum uterque ita cecidit victus ut victor idem regnaverit. Cum Octavio conlega Cinna dissedit; utrique horum secunda fortuna regnum est largita, adversa mortem. <reg>idem</reg> iterum Sulla superavit; tum<note>tum <hi rend="italic">b<hi rend="superscript">2</hi>k</hi>: tamen <hi rend="italic">rell.</hi></note> sine dubio habuit regalem potestatem, quamquam rem publicam reciperarat<note>recuperarat <hi rend="italic">PBE</hi>: -arant <hi rend="italic">G</hi>: -avit <hi rend="italic">HMbk</hi></note>. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>