<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi021.perseus-lat2:41-60</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi021.perseus-lat2:41-60</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi021.perseus-lat2" xml:lang="lat" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="41"><p>Ti. Gracchus convellit statum civitatis, qua gravitate vir, qua eloquentia, qua dignitate! nihil ut a patris avique Africani praestabili insignique virtute, praeterquam quod a senatu desciverat, deflexisset. <reg>secutus</reg> est C. Gracchus<note>C. <hi rend="italic">s. l. P</hi>: <hi rend="italic">om. E</hi></note>, quo ingenio, qua eloquentia, quanta vi, quanta gravitate dicendi! ut dolerent boni non illa tanta ornamenta ad meliorem mentem voluntatemque esse conversa. <reg>ipse</reg> Saturninus<note>Saturninus <hi rend="italic">PBMt</hi>: L. Saturninus <hi rend="italic">HGEbk</hi></note> ita fuit effrenatus et paene demens ut actor<note>actor <hi rend="italic">Madv.</hi>: auctor <hi rend="italic">codd.</hi></note> esset egregius et ad animos imperitorum excitandos inflammandosque perfectus. <reg>nam</reg> quid ego de Sulpicio<note>Sulpicio <hi rend="italic">PBt</hi>: P. Sulpicio <hi rend="italic">HGEMbk</hi></note> loquar? cuius tanta in dicendo gravitas, tanta iucunditas, tanta brevitas fuit, ut posset vel ut prudentes errarent, vel ut boni minus bene sentirent perficere dicendo. Cum his conflictari et pro salute patriae cotidie<note>cotidie <hi rend="italic">HBGk</hi>: cottidie <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi></hi>: cottidiae <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi></note> dimicare erat omnino illis qui tum rem publicam gubernabant molestum; sed habebat ea molestia quandam tamen dignitatem. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="42"><p><milestone resp="editor" unit="chapter" n="20"/><reg>hic</reg> vero de quo ego ipse tam multa nunc dico, pro di immortales! quid est, quid valet, quid adfert, ut tanta civitas, si cadet,—quod di omen obruant<note><w type="lemma">obruant</w> avertant <hi rend="italic">M</hi></note>!—a viro tamen confecta videatur? qui post patris mortem primam illam aetatulam suam ad scurrarum locupletium libidines detulit, quorum intemperantia expleta in domesticis est germanitatis stupris volutatus; deinde iam robustus provinciae se ac rei militari dedit, atque ibi piratarum contumelias perpessus etiam Cilicum libidines barbarorumque satiavit; post exercitu L. Luculli<note>L. <hi rend="italic">s. l. add. P<hi rend="superscript">2</hi></hi></note> sollicitato per nefandum scelus fugit illim<note>illim <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi></hi>: illi <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: illum <hi rend="italic">B rell. praeter HMb<foreign xml:lang="grc">ς</foreign></hi> (illinc)</note>, Romaeque recenti adventu suo cum propinquis suis decidit ne reos faceret, a Catilina pecuniam accepit ut turpissime praevaricaretur. Inde cum Murena se in Galliam contulit, in qua provincia mortuorum testamenta conscripsit, pupillos necavit, nefarias cum multis scelerum pactiones societatesque conflavit; unde ut rediit, quaestum illum maxime fecundum uberemque campestrem totum ad se ita redegit ut homo popularis fraudaret improbissime populum, idemque vir clemens<note>clemens <hi rend="italic">Hk</hi>: demens <hi rend="italic">P rell.</hi></note> divisores omnium tribuum domi ipse suae crudelissima morte mactaret. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="43"><p><reg>exorta</reg> est illa rei publicae, sacris, religionibus, auctoritati vestrae, iudiciis publicis funesta quaestura, in qua idem iste deos hominesque, pudorem, pudicitiam, senatus auctoritatem, ius, fas, leges, iudicia violavit. <reg>atque</reg> hic ei gradus<note><hi rend="italic">post</hi> gradus <hi rend="italic">habet s. l.</hi> fuit <hi rend="italic">c</hi></note>—o misera tempora stultasque nostras discordias!—P. Clodio<note>P. <hi rend="italic">s. l. P<hi rend="superscript">1</hi></hi></note> gradus ad rem publicam hic primus <add>fuit</add> et aditus<note>fuit et aditus <hi rend="italic">Madv.</hi>: est aditus (additus) <hi rend="italic">codd.</hi>: hic primus fuit, hic primus aditus <hi rend="italic">Lamb.</hi></note><note><hi rend="italic">Num</hi> hic primus et aditus fuit?</note> ad popularem iactationem atque adscensus. <reg>nam</reg> Ti. Graccho invidia Numantini foederis, cui feriendo, quaestor C. Mancini consulis cum esset, interfuerat, et in eo foedere improbando senatus severitas dolori et timori fuit, eaque<note>fuit eaque <hi rend="italic">Bait.</hi>: fuit itaque (istaque <hi rend="italic">Hbk</hi>) <hi rend="italic">P rell. praeter M</hi> (fuit)</note> res illum fortem et clarum virum a gravitate patrum desciscere coegit; C.<note>C. <hi rend="italic">s. l. P<hi rend="superscript">1</hi></hi></note> autem Gracchum mors fraterna, pietas, dolor, magnitudo animi ad expetendas domestici sanguinis poenas excitavit; Saturninum, quod in annonae caritate quaestorem a sua frumentaria procuratione senatus amovit eique rei M. Scaurum praefecit, scimus dolore factum esse popularem; Sulpicium ab optima causa profectum Gaioque Iulio<note>Iulio <hi rend="italic">Manutius</hi>: totio <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: tutio (tucio) <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi></note> consulatum contra leges petenti resistentem longius quam voluit popularis aura provexit. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="44"><p><milestone resp="editor" unit="chapter" n="21"/><reg>fuit</reg> in his omnibus<note>omnibus cansa <hi rend="italic">GEMbk</hi></note> etsi non iusta,—nulla enim potest cuiquam male de re publica merendi iusta esse causa,—gravis tamen et cum aliquo animi<note>animi <hi rend="italic">Camerarius</hi>: animi et <hi rend="italic">codd.</hi></note> virilis dolore coniuncta: P. Clodius a crocota, a mitra, a muliebribus soleis purpureisque fasceolis<note>fasceolis <hi rend="italic">ut Bait. ita Hb<hi rend="superscript">2</hi>k</hi>: faceolis <hi rend="italic">PB</hi>: fasciis <hi rend="italic">GE</hi></note>, a strophio, a psalterio, a flagitio, a stupro est factus repente popularis. Nisi eum mulieres exornatum ita deprendissent<note>deprend. <hi rend="italic">B</hi>: depraend. <hi rend="italic">P</hi>: deprehend. <hi rend="italic">k ed. R.</hi></note>, nisi ex eo loco quo eum adire fas non fuerat ancillarum beneficio emissus esset, populari homine populus Romanus, res publica cive tali careret. <reg>hanc</reg> ob amentiam in discordiis nostris, de quibus ipsis his prodigiis recentibus a dis immortalibus admonemur, arreptus est unus ex patriciis cui tribuno plebis fieri non liceret. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="45"><p><reg>quod</reg> anno ante frater Metellus et concors etiam tum senatus, senatus<note>senatus, senatus <hi rend="italic">codd. Lamb.</hi>: senatu, senatus <hi rend="italic">PBw</hi>: senatus (<hi rend="italic">semel</hi>) <hi rend="italic">rell.</hi> (<hi rend="italic">Prov. Cons.</hi> §1 <hi rend="italic">si princeps eam sent. dicerem</hi>)</note> principe Cn. Pompeio sententiam dicente, excluserat acerrimeque una voce ac mente restiterat, id post discidium optimatium, de quo ipso nunc monemur, ita perturbatum itaque permutatum est ut, quod frater consul ne fieret obstiterat, quod adfinis et sodalis clarissimus vir, qui illum reum non laudarat, excluserat, id is consul efficeret in discordiis principum qui illi unus inimicissimus esse debuerat, eo<note>eo <hi rend="italic">codd. praeter M</hi> (et eo)</note> fecisse auctore se diceret cuius auctoritatis neminem posset paenitere. <reg>iniecta</reg> fax est foeda ac luctuosa rei publicae; petita est auctoritas vestra, gravitas amplissimorum ordinum, consensio bonorum omnium, totus denique civitatis status. <reg>haec</reg> enim certe petebantur, cum in me cognitorem harum omnium rerum illa flamma illorum temporum coniciebatur. <reg>excepi</reg> et pro patria solus exarsi, sic tamen ut vos isdem ignibus circumsaepti me primum ictum pro vobis et fumantem videretis<note>videritis <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi></note>. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="46"><p><milestone resp="editor" unit="chapter" n="22"/><reg>non</reg> sedabantur discordiae, sed etiam crescebat in eos odium a quibus nos defendi<note>defendi <hi rend="italic">Hbk</hi> (<hi rend="italic">sed om.</hi> nos): defensi <hi rend="italic">P et pler.</hi>: defensum iri <hi rend="italic">coni. Halm</hi></note> putabamur. <reg>ecce</reg> isdem auctoribus, Pompeio principe, qui cupientem Italiam, flagitantis vos, populum Romanum desiderantem non auctoritate sua solum, sed etiam precibus ad meam salutem excitavit, restituti sumus. <reg>sit</reg> discordiarum finis aliquando, a diuturnis dissensionibus conquiescamus. <reg>non</reg> sinit eadem ista labes; eas habet contiones, ea miscet ac turbat ut modo <add>se his, modo</add><note>se his modo <hi rend="italic">add. Bait., Lamb. secutus</hi></note> vendat illis, nec tamen ita ut se quisquam, si ab isto laudatus sit, laudatiorem putet, sed ut eos quos non amant ab eodem gaudeant vituperari. <reg>atque</reg> ego hunc non miror—quid enim faciat aliud?—: illos homines sapientissimos gravissimosque miror, primum quod quemquam clarum hominem atque optime de re publica saepe meritum impurissimi voce hominis violari facile patiuntur, deinde si existimant perditi hominis profligatique maledictis posse, id quod minime conducit ipsis, cuiusquam gloriam dignitatemque violari, postremo quod non sentiunt, id quod tamen mihi iam suspicari videntur, illius furentis ac volaticos impetus in se ipsos posse converti. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="47"><p><reg>atque</reg> ex hac nimia non nullorum alienatione a quibusdam haerent ea tela<note>haerent ea tela <hi rend="italic">Manut.</hi>: hacrentia tela <hi rend="italic">codd.</hi></note> in re publica quae, quam diu haerebant in uno me, graviter equidem sed aliquanto levius ferebam. <reg>an</reg> iste nisi primo se dedisset iis quorum animos a vestra auctoritate seiunctos esse arbitrabatur<note>arbitrabatur <hi rend="italic">ut Manut. ita b</hi>: arbitrabamur <hi rend="italic">rell.</hi></note>, nisi eos in caelum suis laudibus praeclarus auctor extolleret, nisi exercitum C. Caesaris<note>C. <hi rend="italic">om. P<hi rend="superscript">2</hi> et pler.</hi></note>—in quo fallebat, sed eum nemo redarguebat—nisi eum, inquam, exercitum<note>Caesaris ... exercitum <hi rend="italic">s. l. suppl. P<hi rend="superscript">2</hi></hi></note> signis infestis in curiam se inmissurum minitaretur, nisi se Cn. Pompeio adiutore, M. Crasso auctore, quae faciebat facere clamaret, nisi consules causam coniunxisse secum, in quo uno non mentiebatur, confirmaret, tam crudelis mei, tam sceleratus rei publicae vexator esse potuisset? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="48"><p><milestone resp="editor" unit="chapter" n="23"/><reg>idem</reg> postea quam respirare vos a metu caedis, emergere auctoritatem vestram e fluctibus illis servitutis, reviviscere memoriam ac desiderium mei vidit, vobis se coepit subito fallacissime venditare; tum leges Iulias contra auspicia latas et hic et in contionibus dicere, in quibus legibus inerat curiata illa lex quae totum eius tribunatum continebat, quam<note><w type="lemma">quam</w> quod <hi rend="italic">Madv.</hi></note> caecus amentia non videbat. <reg>producebat</reg> fortissimum virum, M. Bibulum; quaerebat ex eo, C. Caesare leges ferente de caelo semperne<note>-ne <hi rend="italic">Hk</hi>: <hi rend="italic">om. PB</hi></note> servasset; semper se ille servasse dicebat. <reg>augures</reg> interrogabat, quae ita lata essent rectene lata essent; illi vitio lata esse dicebant. <reg>ferebant</reg> in oculis hominem quidam boni viri et de me optime meriti, sed illius, ut ego arbitror, furoris ignari. <reg>longius</reg> processit; in ipsum Cn. Pompeium, auctorem, ut praedicare est solitus, consiliorum suorum, invehi coepit; inibat gratiam a non nullis. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="49"><p><reg>tum</reg> vero elatus <add>est</add><note>est <hi rend="italic">Wolf. auct. add. Kays.</hi></note> spe posse se<note>Tum vero est ratus se posse <hi rend="italic">HMbk ed. R.</hi></note>, quoniam togatum domestici belli exstinctorem nefario scelere foedasset, illum etiam, illum externorum bellorum hostiumque victorem adfligere; tum est illa in templo Castoris scelerata et paene deletrix huius imperi sica deprensa<note>deprensa <hi rend="italic">PB</hi>: deprehensa <hi rend="italic">k ed. R.</hi></note>; tum ille cui nulla hostium diutius urbs umquam fuit clausa, qui omnis angustias, omnis altitudines moenium obiectas<note>altitudines moenium obiectas <hi rend="italic">Bait.</hi>: alt. omnium obiecta <hi rend="italic">codd.</hi></note> semper vi ac virtute perfregit, obsessus ipse est domi meque non nulla imperitorum vituperatione timiditatis meae consilio et facto suo liberavit. <reg>nam</reg> si Cn. Pompeio, viro uni omnium fortissimo quicumque nati sunt, miserum magis fuit quam turpe, quam diu ille tribunus plebis fuit, lucem non aspicere, carere publico, minas eius perferre, cum in contionibus diceret velle se in Carinis aedificare alteram porticum, quae Palatio responderet, certe mihi exire domo mea ad privatum dolorem fuit luctuosum, ad rationem rei publicae gloriosum. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="50"><p><milestone resp="editor" unit="chapter" n="24"/><reg>videtis</reg> igitur hominem per se ipsum iam pridem adflictum ac iacentem perniciosis optimatium discordiis excitari, cuius initia furoris dissensionibus eorum qui tum a vobis seiuncti videbantur sustentata sunt. <reg>reliqua</reg> iam praecipitantis tribunatus etiam post tribunatum obtrectatores eorum atque adversarii defenderunt; ne a re publica rei publicae pestis removeretur restiterunt, etiam ne causam diceret, etiam ne privatus esset. <reg>etiamne</reg> in sinu<note>sinu <hi rend="italic">Angelius</hi>: senatu <hi rend="italic">codd.</hi></note> atque in deliciis quidam optimi viri viperam illam venenatam ac pestiferam habere potuerunt? quo tandem decepti munere? <q><reg>volo</reg>,</q> inquiunt, <q>esse qui in contione detrahat de Pompeio.</q> <reg>detrahat</reg> ille vituperando? <reg>velim</reg> sic hoc vir summus atque optime de mea salute meritus accipiat ut a me dicitur; dicam quidem certe quod<note>quid <hi rend="italic">PBHG</hi></note> sentio. <reg>mihi</reg> me dius fidius tum de illius amplissima dignitate detrahere cum illum<note>illum <hi rend="italic">HGEbk</hi>: <hi rend="italic">om. P all.</hi>: eum <hi rend="italic">coni. Bait.</hi></note> maximis laudibus ecferebat<note>eefer. <hi rend="italic">P</hi>: effer. <hi rend="italic">BHk</hi></note> videbatur. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="51"><p><reg>utrum</reg> tandem<note>tandem <hi rend="italic">Angelius</hi>: tamen <hi rend="italic">codd.</hi> (tum <hi rend="italic">Mb<hi rend="superscript">2</hi>k</hi>)</note> C. Marius splendidior cum eum C. Glaucia laudabat, an cum eundem iratus postea vituperabat? <reg>an</reg> ille demens et iam pridem ad poenam exitiumque praeceps foedior aut inquinatior in Cn. Pompeio accusando quam in universo<note>quam in universo <hi rend="italic">s. l. P<hi rend="superscript">2</hi></hi></note> senatu vituperando fuit? quod quidem miror, cum alterum gratum sit iratis, alterum esse tam bonis civibus non acerbum. <reg>sed</reg> ne id viros optimos diutius delectet, legant hanc eius contionem de qua loquor; in qua Pompeium ornat,—an potius deformat? certe laudat, et unum esse in hac civitate dignum huius imperi gloria dicit, et significat se illi esse amicissimum et reconciliationem esse gratiae factam. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="52"><p><reg>quod</reg> ego quamquam quid sit nescio, tamen hoc statuo, hunc, si amicus esset Pompeio, laudaturum illum non fuisse. <reg>quid</reg> enim, si illi inimicissimus esset, amplius ad eius laudem minuendam facere potuisset? <reg>videant</reg> ii qui illum Pompeio<note>Pompeio <hi rend="italic">codd.</hi>: Cn. Pomp. <hi rend="italic">ed. R.</hi> (Cn. <hi rend="italic">s. l. b<hi rend="superscript">2</hi></hi>)</note> inimicum esse gaudebant<note>gaudeant <hi rend="italic">PB</hi></note>, ob eamque causam in tot tantisque sceleribus conivebant<note>contuebant <hi rend="italic">P et pler.</hi> (<hi rend="italic">cf.</hi> § 38)</note>, et non numquam eius indomitos atque ecfrenatos<note>ecfren. <hi rend="italic">P</hi>: effren. <hi rend="italic">B rell.</hi></note> furores plausu etiam suo prosequebantur, quam se cito inverterit. <reg>nunc</reg> enim iam laudat illum: in eos invehitur quibus se antea venditabat. <reg>quid</reg> existimatis eum, si reditus ei gratiae<note>ei in gratiam <hi rend="italic">Lamb.</hi></note> patuerit, esse facturum, qui tam libenter in opinionem gratiae inrepat<note>irrepat <hi rend="italic">ut Angelius ita b<hi rend="superscript">2</hi>kt</hi>: increpat <hi rend="italic">P et pler.</hi></note>? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="53"><p><milestone resp="editor" unit="chapter" n="25"/><reg>quas</reg> ego alias optimatium discordias a dis immortalibus definiri putem? nam hoc quidem verbo neque P. Clodius neque quisquam de gregalibus eius aut de consiliariis designatur. <reg>habent</reg> Etrusci libri certa nomina quae in id genus civium cadere possint: <quote><hi rend="smallcaps"><reg>deteriores</reg>, repvlsos</hi></quote>, quod iam audietis, hos appellant quorum et mentes et res sunt perditae longeque a communi salute diiunctae<note>diiunctae <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>BH</hi>: deiunctae <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: disiunctae <hi rend="italic">GEMbk</hi></note>. <reg>qua</reg> re cum di immortales monent de optimatium discordia, de clarissimorum et optime meritorum civium dissensione praedicunt; cum principibus periculum caedemque portendunt, in tuto conlocant Clodium, qui tantum abest a principibus quantum a puris, quantum ab religiosis. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="54"><p><reg>vobis</reg>, o carissimi<note>carissimi <hi rend="italic">codd. praeter b<hi rend="superscript">2</hi>k</hi> (clarissimi)</note> atque optimi cives, et vestrae saluti consulendum et prospiciendum vident. <reg>caedes</reg> principum ostenditur; id quod interitum optimatium sequi necesse est adiungitur; ne in unius imperium res recidat admonemur. <reg>ad</reg> quem metum si deorum monitis non duceremur, tamen ipsi nostro sensu coniecturaque raperemur; neque enim ullus alius discordiarum solet esse exitus inter claros et<note>et <hi rend="italic">ed. R.</hi>: <hi rend="italic">om. codd.</hi> (potentesque <hi rend="italic">bk ed. V.</hi>)</note> potentis viros nisi aut universus interitus aut victoris dominatus ac<note>ac <hi rend="italic">Madv.</hi>: aut <hi rend="italic">codd.</hi>: et <hi rend="italic">Lehmann</hi></note> regnum. <reg>dissensit</reg> cum Mario, clarissimo civi, consul nobilissimus et fortissimus, L. Sulla; horum uterque ita cecidit victus ut victor idem regnaverit. Cum Octavio conlega Cinna dissedit; utrique horum secunda fortuna regnum est largita, adversa mortem. <reg>idem</reg> iterum Sulla superavit; tum<note>tum <hi rend="italic">b<hi rend="superscript">2</hi>k</hi>: tamen <hi rend="italic">rell.</hi></note> sine dubio habuit regalem potestatem, quamquam rem publicam reciperarat<note>recuperarat <hi rend="italic">PBE</hi>: -arant <hi rend="italic">G</hi>: -avit <hi rend="italic">HMbk</hi></note>. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="55"><p><reg>inest</reg> hoc tempore haud obscurum odium, atque id insitum penitus et inustum animis hominum amplissimorum; dissident principes; captatur occasio. <reg>qui</reg> non tantum opibus valent nescio quam fortunam tamen ac tempus exspectant: qui sine controversia plus possunt, ii fortasse non numquam consilia ac sententias inimicorum suorum extimescunt. <reg>tollatur</reg> haec e civitate discordia: iam omnes isti qui portenduntur metus exstinguentur, iam ista serpens, quae tum hic delitiscit<note>delitescit <hi rend="italic">HGEMbk</hi></note>, tum se emergit et fertur illuc, compressa atque inlisa morietur. <milestone resp="editor" unit="chapter" n="26"/><reg>monent</reg> enim eidem <quote><hi rend="smallcaps"><reg>ne</reg> occvltis consiliis res pvblica laedatvr.</hi></quote> <reg>quae</reg> sunt occultiora quam eius qui in contione ausus est dicere iustitium edici oportere, iuris dictionem intermitti, claudi aerarium, iudicia tolli? nisi forte existimatis hanc tantam conluvionem illi tantamque eversionem civitatis in mentem<note>in mentem <hi rend="italic">Hbk all.</hi>: immentē <hi rend="italic">P</hi>: imminentem <hi rend="italic">Bt</hi></note> subito in rostris cogitanti venire potuisse. <reg>est</reg> quidem ille plenus vini stupri somni, plenusque inconsideratissimae ac dementissimae temeritatis; verum tamen nocturnis vigiliis, etiam coitione hominum, iustitium illud concoctum atque meditatum est. Mementote, patres conscripti, verbo illo nefario temptatas auris nostras et perniciosam viam audiendi consuetudine esse munitam. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="56"><p rend="indent"><reg>sequitur</reg> illud, <quote><hi rend="smallcaps"><reg>ne</reg> deterioribvs repvlsisqve honos avgeatvr.</hi></quote> <reg>repulsos</reg> videamus, nam deteriores qui sint, post docebo. <reg>sed</reg> tamen in eum cadere hoc verbum maxime qui sit unus omnium mortalium sine ulla dubitatione deterrimus, concedendum est. <reg>qui</reg> sunt igitur repulsi? <reg>non</reg>, ut opinor, ii qui aliquando honorem vitio civitatis, non suo, non sunt adsecuti; nam id quidem multis saepe optimis civibus atque<note>atque <hi rend="italic">Hbk</hi>: at <hi rend="italic">PB</hi>: ac <hi rend="italic">M</hi></note> honestissimis viris accidit. <reg>repulsi</reg> sunt ii quos ad omnia progredientis, quos munera contra leges gladiatoria parantis, quos apertissime largientis non solum alieni sed etiam sui, vicini, tribules, urbani, rustici reppulerunt: hi ne honore augeantur monent<note>monent <hi rend="italic">GEt</hi>: monet <hi rend="italic">PB</hi>: monemur <hi rend="italic">HMb</hi></note>. <reg>debet</reg> esse gratum quod praedicunt, sed tamen huic malo populus Romanus ipse nullo haruspicum admonitu sua sponte prospexit. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="57"><p><reg>deteriores</reg> cavete; quorum quidem est magna natio, sed tamen eorum omnium hic dux est atque princeps; etenim si unum hominem deterrimum poeta praestanti aliquis ingenio fictis conquisitisque vitiis<note>conquisitisque vitiis <hi rend="italic">HGEMbk</hi>: conquisitis (<hi rend="italic">om.</hi> que vitiis) <hi rend="italic">PBt</hi></note> deformatum vellet inducere, nullum profecto dedecus reperire posset quod in hoc non inesset, multaque in eo penitus defixa atque haerentia praeteriret. <milestone resp="editor" unit="chapter" n="27"/><reg>parentibus</reg> et dis immortalibus et patriae nos primum natura conciliat; eodem enim tempore et suscipimur in lucem et hoc caelesti spiritu augemur et certam in sedem civitatis ac libertatis adscribimur. <reg>iste</reg> parentum nomen, sacra, memoriam, gentem Fonteiano nomine obruit; deorum ignis, solia, mensas, abditos ac penetralis focos, occulta et maribus non invisa solum, sed etiam inaudita sacra inexpiabili scelere pervertit, idemque earum templum inflammavit dearum quarum ope etiam aliis incendiis subvenitur. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="58"><p><reg>quid</reg> de patria loquar? qui primum eum civem vi, ferro, periculis urbe, omnibus patriae praesidiis depulit quem vos patriae conservatorem esse saepissime iudicaritis, deinde everso senatus, ut ego semper dixi, comite, duce, ut ille dicebat, senatum ipsum, principem salutis mentisque publicae, vi, caede incendiisque pervertit; sustulit duas leges, Aeliam et Fufiam, maxime rei publicae salutaris, censuram exstinxit, intercessionem removit, auspicia delevit, consules sceleris sui socios aerario, provinciis, exercitu armavit, reges qui erant vendidit, qui non erant appellavit, Cn. Pompeium ferro<note>ferro <hi rend="italic">Hbk all.</hi>: ferre <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: fere <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi></note> domum compulit, imperatorum monumenta evertit, inimicorum domus<note>domus <hi rend="italic">PB</hi>: domos <hi rend="italic">HGEM</hi></note> disturbavit, vestris monumentis suum nomen inscripsit. <reg>infinita</reg> sunt scelera quae ab illo in patriam sunt edita. <reg>quid</reg>? quae in singulos civis quos necavit, socios quos diripuit, imperatores quos prodidit, exercitus quos temptavit? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="59"><p><reg>quid</reg> vero? ea quanta sunt quae in ipsum se scelera, quae in suos edidit! <reg>quis</reg> minus umquam pepercit hostium castris quam ille omnibus corporis sui partibus? quae navis umquam in flumine publico tam vulgata omnibus quam istius aetas fuit? quis umquam nepos tam libere est cum scortis quam hic cum sororibus volutatus? quam denique tam immanem Charybdim poetae fingendo exprimere potuerunt, quae tantos exhauriret<note>exhauriret <hi rend="italic">Halm</hi>: exhaurire <hi rend="italic">PB</hi>: exhaurire gur. posset <hi rend="italic">s.</hi> possit <hi rend="italic">HGEMbk</hi></note> gurgites quantas iste Byzantiorum Brogitarorumque praedas exsorbuit? aut tam eminentibus canibus Scyllam tamque ieiunis quam quibus istum videtis, Gelliis, Clodiis, Titiis, rostra ipsa mandentem? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="60"><p rend="indent"><reg>qua</reg> re, id quod<note>quod <hi rend="italic">Hb<foreign xml:lang="grc">ς</foreign> all.</hi>: cum <hi rend="italic">PBt</hi></note> extremum est in haruspicum responso<note>responso <hi rend="italic">ut Bait. ita B<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>t</hi>: responsu <hi rend="italic">P</hi>: responsis <hi rend="italic">HMb<foreign xml:lang="grc">ς</foreign></hi>: responsum <hi rend="italic">G</hi></note>, providete <quote><hi rend="smallcaps"><reg>ne</reg> rei pvblicae statvs commvtetvr</hi></quote>; etenim vix haec, si undique fulciamus iam labefacta, vix, inquam, nixa in omnium nostrum umeris cohaerebunt. <milestone resp="editor" unit="chapter" n="28"/><reg>fuit</reg> quondam ita firma haec civitas et valens ut neglegentiam senatus vel etiam iniurias civium ferre posset. <reg>iam</reg> non potest. <reg>aerarium</reg> nullum est, vectigalibus non fruuntur qui redemerunt, auctoritas principum cecidit, consensus ordinum est divulsus, iudicia perierunt, suffragia descripta tenentur a paucis, bonorum animus ad nutum nostri ordinis expeditus iam non erit, civem qui se pro patriae salute opponat invidiae frustra posthac requiretis. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>