<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi021.perseus-lat2:4-6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi021.perseus-lat2:4-6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi021.perseus-lat2" xml:lang="lat" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="4"><p><reg>cum</reg> his furiis et facibus, cum his, inquam, exitiosis prodigiis ac paene huius imperi pestibus bellum mihi inexpiabile dico esse susceptum, neque id tamen ipsum tantum quantum meus ac meorum, sed tantum quantum vester atque omnium bonorum dolor postulavit. <milestone resp="editor" unit="chapter" n="3"/><reg>in</reg> Clodium vero non est hodie meum maius odium quam illo die fuit cum illum ambustum religiosissimis ignibus cognovi muliebri ornatu ex incesto stupro atque ex domo pontificis maximi emissum. <reg>tum</reg>, inquam, tum vidi ac multo ante prospexi quanta tempestas excitaretur, quanta impenderet procella rei publicae. <reg>videbam</reg> illud scelus tam importunum, audaciam tam immanem adulescentis furentis, nobilis<note><w type="lemma">nobilis</w> mobilis <hi rend="italic">Drechsler,</hi> nebulonis <hi rend="italic">K. Busche</hi> (<hi rend="italic">Rosc. Amer.</hi> § 128; <hi rend="italic">Phil.</hi> ii, § 74)</note>, vulnerati non posse arceri oti finibus: erupturum illud malum aliquando, si impunitum fuisset, ad perniciem civitatis. <reg>non</reg> multum mihi sane post ad odium accessit. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="5"><p><reg>nihil</reg> enim contra me fecit odio mei, sed odio severitatis<note>veritatis <hi rend="italic">Harl.</hi> 2590</note>, odio dignitatis<note>odio dignitatis <hi rend="italic">Hb<foreign xml:lang="grc">ς</foreign></hi>: <hi rend="italic">om. P et pler.</hi></note>, odio rei publicae: non me magis violavit quam senatum, quam equites Romanos, quam omnis bonos, quam Italiam cunctam: non denique in me sceleratior fuit quam in ipsos deos immortalis. <reg>etenim</reg> illos eo scelere violavit quo nemo antea: in me fuit eodem animo quo etiam eius<note>eius <hi rend="italic">k et Harl.</hi> 2590: meus <hi rend="italic">rell. praeter MC</hi> (suus)</note> familiaris Catilina, si vicisset, fuisset. <reg>itaque</reg> eum numquam a me esse accusandum putavi, non plus quam stipitem illum qui quorum hominum esset nesciremus, nisi se Ligurem ipse esse diceret. <reg>quid</reg> enim hunc persequar, pecudem ac beluam, pabulo inimicorum meorum et glande corruptum? qui si sensit<note>sentit <hi rend="italic">Lamb.</hi>: senserit <hi rend="italic">b<foreign xml:lang="grc">ς</foreign></hi></note> quo se scelere devinxerit, non dubito quin sit miserrimus; sin autem id non videt, periculum est ne se stuporis excusatione defendat. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="6"><p><reg>accedit</reg> etiam quod exspectatione omnium fortissimo et clarissimo viro, T. Annio, devota et constituta ista hostia esse videtur; cui me praeripere desponsam iam et destinatam laudem, cum ipse eius opera et dignitatem et salutem reciperarim, valde est iniquum. <milestone resp="editor" unit="chapter" n="4"/><reg>etenim</reg> ut P. ille Scipio natus mihi videtur ad interitum exitiumque Carthaginis<note>Carth. <hi rend="italic">P et pler.</hi>: Karth. <hi rend="italic">H</hi></note>, qui illam a multis imperatoribus obsessam, oppugnatam, labefactam<note>labefactam <hi rend="italic">PBkt</hi>: labefactatam <hi rend="italic">HGEMc et corr. b</hi></note>, paene captam aliquando quasi fatali adventu solus evertit, sic T. Annius ad illam pestem comprimendam, exstinguendam, funditus delendam natus esse videtur et quasi divino munere donatus rei publicae. <reg>solus</reg> ille cognovit quem ad modum armatum civem, qui lapidibus, qui ferro alios fugaret, alios domi contineret, qui urbem totam, qui curiam, qui forum, qui templa omnia caede incendiisque terreret, non modo vinci verum etiam vinciri<note>vinciri <hi rend="italic">Fabricius, et in mg. t</hi>: vincere <hi rend="italic">codd.</hi></note> oporteret. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>