<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi021.perseus-lat2:21-40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi021.perseus-lat2:21-40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi021.perseus-lat2" xml:lang="lat" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="21"><p><reg>audio</reg> quibus dis violatis expiatio debeatur, sed hominum quae ob delicta quaero. <quote><hi rend="smallcaps"><reg>lvdos</reg> minvs diligenter factos pollvtosqve.</hi></quote> <reg>quos</reg> ludos? <reg>te</reg> appello, Lentule,—tui sacerdoti sunt tensae, curricula, praecentio, ludi, libationes epulaeque ludorum,—vosque, pontifices, ad quos epulones Iovis <reg>optimi</reg> <reg>maximi</reg>, si quid est praetermissum aut commissum, adferunt, quorum de sententia illa eadem renovata atque instaurata celebrantur. <reg>qui</reg> sunt ludi minus diligenter facti, quando<note>quando <hi rend="italic">ut Manut. ita k</hi>: quanto <hi rend="italic">rell.</hi></note> aut quo scelere polluti? <reg>respondebis</reg> et pro te et pro conlegis tuis, etiam pro pontificum conlegio, nihil cuiusquam aut neglegentia contemptum aut scelere esse pollutum: omnia sollemnia ac iusta ludorum omnibus rebus observatis summa cum caerimonia esse servata. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="22"><p rend="indent"><milestone resp="editor" unit="chapter" n="11"/><reg>quos</reg> igitur haruspices ludos minus diligenter factos pollutosque esse dicunt? Eos quorum ipsi di immortales atque illa mater Idaea<note>Idaea <hi rend="italic">Faërnus</hi>: daea <hi rend="italic">P</hi>: dea <hi rend="italic">P</hi>: dea <hi rend="italic">B rell.</hi></note> te,—te, Cn. Lentule, cuius abavi manibus esset accepta,—spectatorem esse voluit. <reg>quod</reg> ni tu Megalesia illo die spectare voluisses, haud scio an vivere nobis atque his de rebus iam queri <add>non</add><note>non <hi rend="italic">deesse noluit G. Long, prob. Zielinsk.</hi> (§§ 10, 14): quę reliceret <hi rend="italic">PB</hi></note> liceret. <reg>vis</reg> enim innumerabilis incitata ex omnibus vicis conlecta servorum ab hoc aedile<note>aedili <hi rend="italic">codd.</hi> (§ 24)</note> religioso repente <add>e</add><note>e <hi rend="italic">suppl. Bait.</hi></note> fornicibus ostiisque omnibus in scaenam signo dato inmissa inrupit. <reg>tua</reg> tum, tua, Cn. Lentule, eadem virtus fuit quae in privato quondam tuo proavo; te, nomen, imperium, vocem, aspectum, impetum tuum stans senatus equitesque Romani et omnes boni sequebantur, cum ille servorum eludentium<note>eludentium <hi rend="italic">Klotz</hi>: et ludentium <hi rend="italic">codd.</hi></note> multitudini senatum populumque Romanum vinctum ipso consessu et constrictum spectaculis atque impeditum turba et angustiis tradidisset. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="23"><p><reg>an</reg> si ludius constitit, aut tibicen repente conticuit, aut puer ille patrimus et matrimus si tensam non tenuit<note>si tensam non tenuit <hi rend="italic">Ant. Aug.</hi>: si terram non tenuit aut tensam <hi rend="italic">codd.</hi></note>, si lorum omisit, aut si aedilis verbo aut simpuvio<note>simpuvio <hi rend="italic">Arnobius</hi>: simpuio <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: simbulo <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi></hi>: simbolo <hi rend="italic">Bt</hi>: si muto <hi rend="italic">Hb</hi>: si nutu <hi rend="italic">b<hi rend="superscript">2</hi></hi>: si vultu <hi rend="italic">k</hi></note> aberravit, ludi sunt non rite facti, eaque errata expiantur, et mentes deorum immortalium ludorum instauratione placantur: si ludi ab laetitia ad metum traducti, si non intermissi sed perempti atque sublati sunt, si civitati universae, scelere eius qui ludos ad luctum conferre voluit, exstiterunt dies illi pro festis paene funesti, dubitabimus quos ille fremitus nuntiet ludos esse pollutos? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="24"><p><reg>ac</reg> si volumus ea quae de quoque deo nobis tradita sunt recordari, hanc <reg>matrem</reg> <reg>magnam</reg>, cuius ludi violati, polluti, paene ad caedem et ad funus civitatis conversi sunt, hanc, inquam, accepimus agros et nemora cum quodam strepitu fremituque peragrare. <milestone resp="editor" unit="chapter" n="12"/><reg>haec</reg> igitur vobis, haec populo Romano et scelerum indicia ostendit et periculorum signa patefecit. <reg>nam</reg> quid ego de illis ludis loquar quos in Palatio nostri maiores ante templum in ipso Matris <reg>magnae</reg> conspectu Megalesibus<note>Megalesibus <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi>H</hi>: Megalensibus <hi rend="italic">B rell.</hi></note> fieri celebrarique voluerunt? qui sunt more institutisque maxime casti, sollemnes, religiosi; quibus ludis primum ante populi consessum senatui locum P. Africanus iterum consul ille maior dedit, ut eos ludos haec lues impura pollueret<note>polluerit <hi rend="italic">ut Faërnus ita k</hi></note>! quo si qui liber aut spectandi aut etiam religionis causa accesserat, manus adferebantur, quo matrona nulla adiit propter vim consessumque servorum. <reg>ita</reg> ludos eos, quorum religio tanta est ut ex ultimis terris arcessita in hac urbe consederit, qui uni ludi ne verbo quidem appellantur Latino, ut vocabulo ipso et appetita religio externa et Matris <reg>magnae</reg> nomine suscepta declaretur—hos ludos servi fecerunt, servi spectaverunt, tota denique hoc aedile servorum Megalesia fuerunt. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="25"><p><reg>pro</reg> di immortales! qui magis nobiscum loqui possetis, si essetis versareminique nobiscum? <reg>ludos</reg> esse pollutos significastis ac plane dicitis. <reg>quid</reg> magis inquinatum, deformatum, perversum, conturbatum dici potest quam omne servitium, permissu magistratus liberatum<note>liberatum <hi rend="italic">k all.</hi> (§ 30): liberatus <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi>HEM</hi>: libertum <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>t</hi> (<hi rend="italic">corr.</hi> liberum <hi rend="italic">B</hi>): libera vi <hi rend="italic">s.</hi> libero aditu <hi rend="italic">Madv.</hi></note>, in alteram scaenam inmissum, alteri praepositum, ut alter consessus potestati servorum obiceretur, alter servorum totus esset? <reg>si</reg> examen apium ludis in scaenam caveam<add>ve</add> venisset<note>scaenam caveamve venisset <hi rend="italic">Momms.</hi>: caenam caveam venisset <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: scaenam venisset <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>B rell.</hi></note>, haruspices acciendos ex Etruria putaremus: videmus universi repente examina tanta servorum inmissa in populum Romanum saeptum atque inclusum, et non commovemur? <reg>atque</reg> in apium fortasse examine nos ex Etruscorum scriptis haruspices ut a servitio caveremus monerent. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="26"><p><reg>quod</reg> igitur ex aliquo diiuncto diversoque monstro significatum caveremus, id cum ipsum sibi monstrum est, et cum in eo ipso periculum est ex quo periculum portenditur, non pertimescemus? <reg>istius</reg> modi Megalesia fecit pater tuus, istius modi patruus<note>istius modi patruus <hi rend="italic">s. l. P<hi rend="superscript">2</hi></hi></note>? <reg>is</reg> mihi etiam generis sui mentionem facit, cum Athenionis aut Spartaci exemplo ludos facere maluerit quam C. aut Appi Claudiorum? <reg>illi</reg> cum ludos facerent, servos de cavea exire iubebant: tu in alteram servos inmisisti, ex altera liberos eiecisti. <reg>itaque</reg> qui antea voce praeconis a liberis semovebantur, tuis ludis non voce sed manu liberos a se segregabant. <milestone resp="editor" unit="chapter" n="13"/><reg>ne</reg> hoc quidem tibi in mentem veniebat, Sibyllino sacerdoti, haec sacra maiores nostros ex vestris libris expetisse? si illi sunt vestri quos tu impia mente conquiris, violatis oculis legis, contaminatis manibus attrectas. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="27"><p><reg>hac</reg> igitur vate suadente quondam, defessa Italia Punico bello atque <add>ab</add><note>ab <hi rend="italic">om. codd.</hi></note> Hannibale vexata, sacra ista nostri maiores adscita ex Phrygia Romae conlocarunt; quae vir is accepit qui est optimus populi Romani iudicatus, P. Scipio, femina autem quae matronarum castissima putabatur, Q. Claudia, cuius priscam illam severitatem <del>sacrifici<note>sacrificii <hi rend="italic">secl. Ernesti et all.</hi></note></del> mirifice<note>mirifica <hi rend="italic">PBHt et corr. b</hi>: tua soror mirifica <hi rend="italic">H ed. R.</hi> (t. s. mirifice <hi rend="italic">k ed. V.</hi>)</note> tua soror existimatur imitata. <reg>nihil</reg> te igitur neque maiores tui coniuncti cum his religionibus, neque sacerdotium ipsum, quo est haec tota religio constituta, neque curulis aedilitas, quae maxime hanc tueri religionem solet, permovit quo minus castissimos ludos omni flagitio pollueres, dedecore maculares, scelere obligares? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="28"><p><reg>sed</reg> quid ego id admiror? qui accepta pecunia Pessinuntem ipsum, sedem domiciliumque Matris deorum, vastaris, et Brogitaro Gallograeco, impuro homini ac nefario, cuius legati te tribuno dividere in aede Castoris tuis operis nummos solebant, totum illum locum fanumque vendideris, sacerdotem ab ipsis aris pulvinaribusque detraxeris, omnia illa quae vetustas, quae Persae, quae Syri, quae reges omnes qui Europam Asiamque tenuerunt semper summa religione coluerunt, perverteris; quae denique nostri maiores tam sancta duxerunt ut, cum refertam urbem atque Italiam fanorum haberemus, tamen nostri imperatores maximis et periculosissimis bellis huic deae vota facerent, eaque in ipso Pessinunte ad illam ipsam principem aram et in illo loco fanoque persolverent. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="29"><p><reg>quod</reg> cum Deiotarus religione sua castissime tueretur, quem unum habemus in orbe terrarum fidelissimum huic imperio atque amantissimum nostri nominis, Brogitaro, ut ante dixi, addictum pecunia tradidisti. <reg>atque</reg> hunc tamen Deiotarum saepe a senatu regali nomine dignum existimatum, clarissimorum imperatorum testimoniis ornatum, tu etiam regem appellari cum Brogitaro iubes. <reg>sed</reg> alter est rex iudicio senatus per nos, pecunia Brogitarus per te appellatus <gap reason="lost"/> alterum putabo<note><hi rend="italic">lacunae signum add. Kays. auct. Bait.</hi>: appellatus alter. Eum putabo <hi rend="italic">Jeep</hi></note> regem, si habuerit unde tibi solvat quod ei per syngrapham credidisti. <reg>nam</reg> cum multa regia sunt in Deiotaro tum illa maxime, quod tibi nummum nullum dedit, quod eam partem legis tuae quae congruebat cum iudicio senatus, ut ipse rex esset, non repudiavit, quod Pessinuntem per scelus a te violatum et sacerdote sacrisque spoliatum reciperavit, ut in pristina religione servaret, quod caerimonias ab omni vetustate acceptas a Brogitaro pollui non sinit, mavultque generum suum munere tuo quam illud fanum antiquitate religionis carere. <reg>sed</reg> ut ad haec haruspicum responsa redeam, ex quibus est primum de ludis, quis est qui id non totum in istius ludos praedictum et responsum esse fateatur? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="30"><p rend="indent"><milestone resp="editor" unit="chapter" n="14"/><reg>sequitur</reg> de locis sacris, religiosis. O impudentiam miram! de mea domo dicere audes? <reg>committe</reg> vel consulibus vel senatui vel conlegio pontificum tuam. <reg>ac</reg> mea quidem his tribus omnibus iudiciis, ut dixi antea, liberata est<note>liberata est <hi rend="italic">b<hi rend="superscript">2</hi>c</hi>: libera est <hi rend="italic">BHkt</hi> (§ 25): liberast <hi rend="italic">P</hi>: libertast <hi rend="italic">G</hi>: liberat <hi rend="italic">E</hi></note>; at in iis aedibus quas tu, Q. Seio, equite Romano, viro optimo, per te apertissime interfecto, tenes, sacellum dico fuisse <add>et</add><note>et <hi rend="italic">om. codd.</hi>: et aras <hi rend="italic">del. Zielinski</hi></note> aras. <reg>tabulis</reg> hoc censoriis<note>censoriis <hi rend="italic">Bait.</hi>: censoris <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi>GE</hi>: censores <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>BMHbk</hi>: censorum <hi rend="italic">vulg.</hi></note>, memoria multorum firmabo ac docebo: agatur modo haec res, quod<note><w type="lemma">quod</w> quam <hi rend="italic">Ern.</hi>: <quote>quod referri necesse est <hi rend="italic">breviter dictum est i. q.</hi> quod fieri necesse est, ut referatur=</quote> <hi rend="italic">Mueller</hi></note> ex eo senatus consulto quod nuper est factum referri ad vos<note>vos <hi rend="italic">bk</hi>: nos <hi rend="italic">rell.</hi></note> necesse est, habeo quae de locis religiosis velim dicere. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="31"><p><reg>cum</reg> de domo tua dixero, in qua tamen ita est inaedificatum sacellum ut alius fecerit, tibi tantum modo sit demoliendum, tum videbo num mihi necesse sit de aliis etiam aliquid dicere. <reg>putant</reg> enim ad me non nulli<note>ad me non nulli <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>B</hi>: non <hi rend="italic">om. P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: non nulli <hi rend="italic">om. w</hi>: non nulli ad me <hi rend="italic">Hbk edd. R, V.</hi></note> pertinere magmentarium<note>magmentarium <hi rend="italic">Momms.</hi>: acmentarium <hi rend="italic">P rell. praeter Mb<hi rend="superscript">2</hi>k</hi> (armamentarium)</note> <reg>telluris</reg> aperire. <reg>nuper</reg> id patuisse dicunt, et ego recordor. <reg>nunc</reg> sanctissimam partem ac sedem maximae religionis privato dicunt vestibulo contineri. <reg>multa</reg> me movent: quod aedes <reg>telluris</reg> est curationis meae, quod is qui illud magmentarium sustulit mea domo pontificum iudicio<note>pont iudicio <hi rend="italic">HMb<foreign xml:lang="grc">ς</foreign></hi>: iud. <hi rend="italic">om. rell.</hi> (iudicio pontificum <hi rend="italic">Momms.</hi>)</note> liberata secundum fratrem suum iudicatum esse dicebat; movet me etiam in hac caritate annonae, sterilitate agrorum, inopia frugum religio <reg>telluris</reg>, et eo magis quod eodem ostento <reg>telluri</reg> postilio deberi dicitur. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="32"><p><reg>vetera</reg> fortasse loquimur; quamquam hoc si minus civili iure perscriptum est, lege tamen naturae, communi iure gentium sanctum est ut nihil mortales a dis immortalibus usu capere possint. <milestone resp="editor" unit="chapter" n="15"/><reg>verum</reg> tamen antiqua neglegimus: etiamne ea neglegemus<note>neglegimus <hi rend="italic">H,</hi> -igimus <hi rend="italic">Mbk,</hi> -egemus <hi rend="italic">PG</hi>: -igemus <hi rend="italic">BEw,</hi> -egamus <hi rend="italic">t, ut coni. Muell.</hi>: <hi rend="italic">ibid.</hi> neglegemus <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>GH</hi>: -igemus <hi rend="italic">Bkt all.</hi>: -egamus <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi></note> quae fiunt cum maxime, quae videmus? L. Pisonem quis nescit his temporibus ipsis maximum et sanctissimum Dianae sacellum in Caeliculo sustulisse? <reg>adsunt</reg> vicini eius loci; multi sunt etiam in hoc ordine qui sacrificia gentilicia illo ipso in sacello stato<note>stato <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi>G</hi>: statuto <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi></note> loco anniversaria<note>anniversaria <hi rend="italic">b Naugerius</hi> (2): -ari <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi>GH</hi>: -arii <hi rend="italic">Bb<hi rend="superscript">2</hi>k all.</hi></note> factitarint. <reg>et</reg> quaerimus di immortales quae loca desiderent, quid significent, de quo loquantur? A Sex. Serrano sanctissima sacella suffossa, inaedificata, oppressa, summa denique turpitudine foedata esse nescimus? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="33"><p><reg>tu</reg> meam domum religiosam facere potuisti? <reg>qua</reg> mente? quam amiseras. <reg>qua</reg> manu? qua disturbaras. <reg>qua</reg> voce? qua incendi iusseras. <reg>qua</reg> lege? quam ne in illa quidem impunitate tua scripseras. <reg>quo</reg> pulvinari? quod stupraras. <reg>quo</reg> simulacro? quod ereptum ex meretricis sepulcro <add>in</add><note>in <hi rend="italic">om. P et pler.</hi> (in patris <hi rend="italic">b<hi rend="superscript">2</hi> ed. R.</hi>)</note> imperatoris monumento conlocaras. <reg>quid</reg> habet mea domus religiosi nisi quod impuri et sacrilegi parietem tangit? <reg>itaque</reg> ne quis meorum imprudens introspicere tuam domum<note>possit tuam domum <hi rend="italic">HMbk</hi></note> possit ac te sacra illa tua facientem videre, tollam altius tectum, non ut ego te despiciam, sed tu ne aspicias urbem eam quam delere voluisti. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="34"><p rend="indent"><milestone resp="editor" unit="chapter" n="16"/><reg>sed</reg> iam haruspicum reliqua responsa videamus. <quote><hi rend="smallcaps"><reg>oratores</reg> contra ivs fasqve interfectos.</hi></quote> <reg>quid</reg> est hoc? <reg>de</reg> Alexandrinis esse video sermonem; quem ego non refuto. <reg>sic</reg> enim sentio, ius legatorum, cum hominum praesidio munitum sit, tum etiam divino iure esse vallatum<note>vallatum <hi rend="italic">b<hi rend="superscript">2</hi></hi>: velatum <hi rend="italic">PBHEk</hi>: vellatum <hi rend="italic">G</hi></note>. <reg>sed</reg> quaero ab illo qui omnis indices tribunus e carcere in forum effudit, cuius arbitrio sicae nunc omnes atque omnia venena tractantur, qui cum Hermarcho Chio syngraphas fecit, ecquid sciat unum acerrimum adversarium Hermarchi, Theodosium, legatum ad senatum a civitate libera missum sica percussum? quod non minus quam de Alexandrinis indignum dis immortalibus esse visum certo scio. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="35"><p><reg>nec</reg> confero nunc in te unum omnia. <reg>spes</reg> maior esset salutis, si praeter te nemo esset impurus; plures sunt; hoc et tu tibi confidis magis et nos prope iure diffidimus. <reg>quis</reg> Platorem ex Orestide, quae pars Macedoniae libera est, hominem in illis locis clarum ac nobilem, legatum Thessalonicam ad nostrum, ut se ipse appellavit, <q>imperatorem</q> venisse nescit? quem ille propter pecuniam, quam ab eo extorquere non poterat, in vincla<note>vincla <hi rend="italic">PH et pler.</hi>: vincula <hi rend="italic">bk</hi></note> coniecit, et medicum intromisit suum qui legato socio amico libero foedissime et crudelissime venas incideret. <reg>securis</reg> suas cruentari scelere noluit: nomen quidem populi Romani tanto scelere contaminavit ut id nulla re possit nisi ipsius supplicio expiari. <reg>qualis</reg> hunc carnifices putamus habere, qui etiam medicis suis non ad salutem sed ad necem utatur? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="36"><p rend="indent"><milestone resp="editor" unit="chapter" n="17"/><reg>sed</reg> recitemus quid sequatur<note>quod sequitur <hi rend="italic">c Lamb.</hi></note>. <quote><hi rend="smallcaps"><reg>fidem</reg> ivsqve ivrandvm neglectvm.</hi></quote> <reg>hoc</reg> quid sit per se ipsum non facile interpretor, sed ex eo quod sequitur suspicor de tuorum iudicum manifesto periurio dici, quibus olim erepti essent nummi nisi a senatu praesidium postulassent. <reg>qua</reg> re autem de iis<note>iis <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi></hi>: is <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: his <hi rend="italic">Bt rell.</hi></note> dici suspicer haec causa est, quod sic statuo, et illud in hac civitate esse maxime inlustre atque insigne periurium, et te ipsum tamen in periuri crimen<note>in periurii crimen <hi rend="italic">Madv.</hi>: in per. poenam <hi rend="italic">Naugerius</hi> (2): in periurium imprime (impune <hi rend="italic">Mb<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>t</hi>) <hi rend="italic">codd.</hi></note> ab iis<note>his <hi rend="italic">P et pler.</hi></note> quibuscum coniurasti non vocari. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="37"><p rend="indent"><reg>et</reg> video in haruspicum responsum haec esse subiuncta<note>subiecta <hi rend="italic">E</hi></note>: <quote><hi rend="smallcaps"><reg>sacrificia</reg> vetvsta occvltaqve minvs diligenter facta pollvtaqve.</hi></quote> <reg>haruspices</reg> haec loquuntur<note>locuntur <hi rend="italic">GE</hi></note> an patrii penatesque di? <reg>multi</reg> enim sunt<note>sunt <hi rend="italic">Hbk all.</hi>: <hi rend="italic">om. PBGE</hi></note>, credo, in quos huius malefici suspicio cadat. <reg>quis</reg> praeter hunc unum? <reg>obscure</reg> dicitur<note>dicitur <hi rend="italic">PHbk</hi>: dicit <hi rend="italic">corr. Bt</hi></note> quae sacra polluta sint? <reg>quid</reg> planius, quid religiosius, quid gravius dici potest? <quote><hi rend="smallcaps">vetvsta occvltaqve.</hi></quote> <reg>nego</reg> ulla verba Lentulum, gravem oratorem ac disertum, saepius, cum te accusaret, usurpasse quam haec quae nunc ex Etruscis libris in te conversa atque interpretata dicuntur. <reg>etenim</reg> quod sacrificium tam vetustum est quam hoc quod a regibus aequale huius urbis accepimus? quod autem tam occultum quam id quod non solum curiosos oculos excludit sed etiam errantis, quo non modo improbitas sed ne imprudentia quidem possit<note>impune possit <hi rend="italic">Momms.</hi></note> intrare? quod quidem sacrificium nemo ante P. Clodium omni memoria violavit, nemo<note><hi rend="italic">prius</hi> nemo <hi rend="italic">s. l. P<hi rend="superscript">2</hi></hi>: <hi rend="italic">inter</hi> Clodium <hi rend="italic">et</hi> omni <hi rend="italic">inser. Halmio auct. Baiter</hi></note> umquam adiit, nemo neglexit, nemo vir aspicere non horruit, quod fit per virgines Vestalis, fit pro populo Romano, fit in ea domo quae est in imperio, fit incredibili caerimonia, fit ei deae cuius ne nomen quidem viros scire fas est, quam iste idcirco <reg>bonam</reg> dicit<note>dicit esse <hi rend="italic">GE</hi></note> quod in tanto sibi scelere ignoverit. <milestone resp="editor" unit="chapter" n="18"/><reg>non</reg> ignovit, mihi crede, non: nisi forte tibi esse ignotum putas, quod te iudices emiserunt excussum et exhaustum, suo iudicio absolutum, omnium condemnatum, aut quod oculos, ut opinio illius religionis est, non perdidisti. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="38"><p><reg>quis</reg> enim ante te<note>ante te <hi rend="italic">PHbk</hi>: ante <hi rend="italic">B<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>tc</hi></note> sacra illa vir sciens viderat, ut quisquam poenam quae sequeretur id scelus scire posset? <reg>an</reg> tibi luminis obesset caecitas plus quam libidinis? <reg>ne</reg> id quidem sentis, coniventis<note>coniventis <hi rend="italic">b<hi rend="superscript">2</hi>k all</hi>: contuentes <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>BHGEt</hi></note> illos oculos abavi tui magis optandos fuisse quam hos flagrantis sororis<note>sororiis stupris <hi rend="italic">Koch, improb. Zielinsk.</hi></note>? <reg>tibi</reg> vero, si diligenter attendes, intelleges hominum poenas deesse adhuc, non deorum. <reg>homines</reg> te in re foedissima defenderunt, homines turpissimum nocentissimumque laudarunt, homines prope confitentem iudicio liberaverunt, hominibus iniuria tui stupri inlata in ipsos dolori non fuit, homines tibi arma alii in me, alii post in illum invictum civem dederunt, hominum beneficia prorsus concedo tibi iam maiora<note>tibi iam maiora <hi rend="italic">Halm</hi>: tibiamaiora <hi rend="italic">P</hi>: tibi at (ac <hi rend="italic">tc</hi>) maiora <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>BHbk</hi></note> non esse quaerenda: </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="39"><p>a dis quidem immortalibus quae potest homini maior esse poena furore atque dementia? nisi forte in tragoediis quos vulnere ac dolore corporis cruciari et consumi vides, graviores deorum immortalium iras subire quam illos qui furentes inducuntur putas. <reg>non</reg> sunt illi eiulatus et gemitus Philoctetae tam miseri, quamquam sunt acerbi, quam illa exsultatio Athamantis et quam senium<note>senium <hi rend="italic">P rell.</hi> (somnium <hi rend="italic">bk</hi>): insania <hi rend="italic">Jeep</hi></note> matricidarum. <reg>tu</reg> cum furialis in contionibus voces mittis, cum domos civium evertis, cum lapidibus optimos viros foro pellis, cum ardentis faces in vicinorum tecta iactas, cum aedis sacras inflammas, cum servos concitas, cum sacra ludosque conturbas, cum uxorem sororemque non discernis, cum quod ineas cubile non sentis, tum baccharis, tum furis<note>furis <hi rend="italic">B rell. praeter GE</hi> (fureris): fueris <hi rend="italic">P</hi></note>, tum das eas poenas quae solae sunt hominum sceleri a dis immortalibus constitutae. <reg>nam</reg> corporis quidem nostri infirmitas multos subit casus per se, denique ipsum corpus tenuissima de causa saepe conficitur: deorum tela in impiorum mentibus figuntur. <reg>qua</reg> re miserior es cum in omnem fraudem raperis oculis quam si omnino oculos non haberes<note>haberes <hi rend="italic">HMbk</hi> (<hi rend="italic">prob. Zielinsk.</hi>): habueris <hi rend="italic">rell.</hi></note>. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="40"><p rend="indent"><milestone resp="editor" unit="chapter" n="19"/><reg>sed</reg> quoniam de iis<note>his <hi rend="italic">codd.</hi></note> omnibus quae haruspices commissa esse dicunt satis est dictum, videamus quid idem haruspices a dis<note>a dis (<hi rend="italic">ante</hi> iam) <hi rend="italic">s. l. P<hi rend="superscript">2</hi></hi>: a dis (diis <hi rend="italic">Mtc</hi>) iam <hi rend="italic">B<foreign xml:lang="grc">ς</foreign> et pler.</hi>: iam <hi rend="italic">om. GEHbk</hi>: iam a dis <hi rend="italic">Halm</hi></note> iam immortalibus dicant moneri. <reg>monent</reg> <quote><hi rend="smallcaps"><reg>ne</reg> per optimativm discordiam dissensionemqve patribvs principibvsqve caedes pericvlaqve creentvr avxilioqve divini nvminis<note>divini numinis <hi rend="italic">Koch</hi>: diminuitis <hi rend="italic">P</hi>: diminutis <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>B rell.</hi>: -ti <hi rend="italic">Hbk</hi>: divinitus <hi rend="italic">M</hi></note> deficiantvr, †qva re ad vnvm imperivm<note>ad unius imperium res redeat <hi rend="italic">coni. Lamb.</hi> (§54)</note> pecvniae<note>pecuniae <hi rend="italic">codd. praeter bk</hi> (provinciae) apulsus <hi rend="italic">GE</hi>: <hi rend="italic">om. P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: pulsus <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi>: exercitusque pulsi deminutique accedant <hi rend="italic">coni. Garat.</hi></note> redeant exercitvsqve apvlsvs deminvtioqve <note>diminut. <hi rend="italic">P rell.</hi></note> accedat.</hi></quote> <reg>haruspicum</reg> verba sunt haec omnia: nihil addo de meo. <reg>quis</reg> igitur<note>igitur hanc <hi rend="italic">HGEMb<hi rend="superscript">2</hi>k</hi></note> optimatium discordiam molitur? <reg>idem</reg> iste, nec ulla vi ingeni aut consili sui, sed quodam errore nostro; quem quidem ille, quod obscurus non erat, facile perspexit. <reg>hoc</reg> enim etiam turpius adflictatur res publica quod ne ab eo quidem vexatur, ut tamquam fortis in pugna vir acceptis a forti adversario vulneribus adversis honeste<note>honeste <hi rend="italic">Seb. Gryphius</hi>: homines <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi>MHb</hi>: et honestis <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi></note> cadere videatur. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>