<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi021.perseus-lat2:1-20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi021.perseus-lat2:1-20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi021.perseus-lat2" xml:lang="lat" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="1"><milestone resp="editor" unit="chapter" n="1"/><p rend="indent"><reg>hesterno</reg> die, patres conscripti, cum me et vestra dignitas et frequentia equitum Romanorum praesentium<note>praesentium <hi rend="italic">om. HEMb<foreign xml:lang="grc">ς</foreign></hi></note>, quibus senatus dabatur, magno opere commosset, putavi mihi reprimendam esse P. Clodi impudicam impudentiam, cum is publicanorum causam stultissimis interrogationibus impediret, P. Tullioni Syro navaret operam atque ei se<note>sese <hi rend="italic">EMc</hi></note>, cui totus venierat, etiam vobis inspectantibus venditaret. <reg>itaque</reg> hominem furentem exsultantemque continui simul ac periculum iudici intendi: duobus inceptis verbis omnem impetum gladiatoris ferociamque compressi. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="2"><p><reg>ac</reg> tamen<note>Attamen <hi rend="italic">GMb<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>t</hi></note> ignarus ille qui consules essent, exsanguis atque aestuans se ex curia repente proripuit, cum quibusdam fractis iam atque inanibus minis et cum illius Pisoniani temporis Gabinianique terroribus: quem cum egredientem insequi coepissem, cepi equidem fructum maximum et<note>et <hi rend="italic">om. GE</hi></note> ex consurrectione omnium vestrum et ex comitatu publicanorum. <reg>sed</reg> vaecors repente sine suo vultu, sine colore, sine voce constitit; deinde respexit et, simul atque<note>simul atque <hi rend="italic">Bait.</hi>: simul ad <hi rend="italic">codd. praeter Gk</hi> (simul ac) <hi rend="italic">et t</hi> (simulat.)</note> Cn. Lentulum consulem aspexit, concidit in curiae paene limine; recordatione, credo, Gabini sui desiderioque Pisonis. <reg>cuius</reg> ego de ecfrenato<note>ecfren. <hi rend="italic">PG</hi>: effren. <hi rend="italic">BH<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>t. Cf.</hi> § 52</note> et praecipiti furore quid dicam? <add><reg>an</reg></add><note>An <hi rend="italic">scripsi</hi> (<hi rend="italic">post</hi> dicam): aut <hi rend="italic">codd. pler.</hi> (haud <hi rend="italic">k</hi>): <hi rend="italic">om. PB</hi></note> potest gravioribus a me verbis vulnerari quam est statim in facto ipso a gravissimo viro, P. Servilio, confectus ac trucidatus? cuius si iam vim et gravitatem illam singularem ac paene divinam adsequi possem, tamen non dubito quin ea tela quae coniecerit inimicus quam ea quae conlega patris emisit leviora atque hebetiora esse videantur. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="3"><milestone resp="editor" unit="chapter" n="2"/><p rend="indent"><reg>sed</reg> tamen mei facti rationem exponere illis volo qui hesterno die dolore me elatum et iracundia longius prope progressum arbitrabantur quam sapientis hominis cogitata ratio postulasset. <reg>nihil</reg> feci iratus, nihil impotenti animo, nihil non diu consideratum ac multo ante meditatum. <reg>ego</reg> enim me, patres conscripti, inimicum semper esse professus sum duobus, qui me, qui rem publicam<note>rem p. <hi rend="italic">GEt</hi>: rem <hi rend="italic">PB</hi>: rem meam <hi rend="italic">HM<foreign xml:lang="grc">ς</foreign></hi></note> cum defendere deberent, servare possent, cumque ad consulare officium ipsis insignibus illius imperi, ad meam salutem non solum auctoritate sed etiam precibus vestris vocarentur, primo reliquerunt, deinde prodiderunt, postremo oppugnarunt, praemiisque nefariae pactionis<note>pactionis <hi rend="italic">Naugerius</hi> (1): factionis <hi rend="italic">P rell.</hi></note> funditus una cum re publica oppressum exstinctumque voluerunt; qui quae suo ductu et imperio cruento illo atque funesto supplicia neque a sociorum moenibus prohibere neque hostium urbibus inferre potuerunt, excisionem, inflammationem, eversionem, depopulationem, vastitatem, ea sua cum praeda meis omnibus tectis atque agris intulerunt. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="4"><p><reg>cum</reg> his furiis et facibus, cum his, inquam, exitiosis prodigiis ac paene huius imperi pestibus bellum mihi inexpiabile dico esse susceptum, neque id tamen ipsum tantum quantum meus ac meorum, sed tantum quantum vester atque omnium bonorum dolor postulavit. <milestone resp="editor" unit="chapter" n="3"/><reg>in</reg> Clodium vero non est hodie meum maius odium quam illo die fuit cum illum ambustum religiosissimis ignibus cognovi muliebri ornatu ex incesto stupro atque ex domo pontificis maximi emissum. <reg>tum</reg>, inquam, tum vidi ac multo ante prospexi quanta tempestas excitaretur, quanta impenderet procella rei publicae. <reg>videbam</reg> illud scelus tam importunum, audaciam tam immanem adulescentis furentis, nobilis<note><w type="lemma">nobilis</w> mobilis <hi rend="italic">Drechsler,</hi> nebulonis <hi rend="italic">K. Busche</hi> (<hi rend="italic">Rosc. Amer.</hi> § 128; <hi rend="italic">Phil.</hi> ii, § 74)</note>, vulnerati non posse arceri oti finibus: erupturum illud malum aliquando, si impunitum fuisset, ad perniciem civitatis. <reg>non</reg> multum mihi sane post ad odium accessit. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="5"><p><reg>nihil</reg> enim contra me fecit odio mei, sed odio severitatis<note>veritatis <hi rend="italic">Harl.</hi> 2590</note>, odio dignitatis<note>odio dignitatis <hi rend="italic">Hb<foreign xml:lang="grc">ς</foreign></hi>: <hi rend="italic">om. P et pler.</hi></note>, odio rei publicae: non me magis violavit quam senatum, quam equites Romanos, quam omnis bonos, quam Italiam cunctam: non denique in me sceleratior fuit quam in ipsos deos immortalis. <reg>etenim</reg> illos eo scelere violavit quo nemo antea: in me fuit eodem animo quo etiam eius<note>eius <hi rend="italic">k et Harl.</hi> 2590: meus <hi rend="italic">rell. praeter MC</hi> (suus)</note> familiaris Catilina, si vicisset, fuisset. <reg>itaque</reg> eum numquam a me esse accusandum putavi, non plus quam stipitem illum qui quorum hominum esset nesciremus, nisi se Ligurem ipse esse diceret. <reg>quid</reg> enim hunc persequar, pecudem ac beluam, pabulo inimicorum meorum et glande corruptum? qui si sensit<note>sentit <hi rend="italic">Lamb.</hi>: senserit <hi rend="italic">b<foreign xml:lang="grc">ς</foreign></hi></note> quo se scelere devinxerit, non dubito quin sit miserrimus; sin autem id non videt, periculum est ne se stuporis excusatione defendat. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="6"><p><reg>accedit</reg> etiam quod exspectatione omnium fortissimo et clarissimo viro, T. Annio, devota et constituta ista hostia esse videtur; cui me praeripere desponsam iam et destinatam laudem, cum ipse eius opera et dignitatem et salutem reciperarim, valde est iniquum. <milestone resp="editor" unit="chapter" n="4"/><reg>etenim</reg> ut P. ille Scipio natus mihi videtur ad interitum exitiumque Carthaginis<note>Carth. <hi rend="italic">P et pler.</hi>: Karth. <hi rend="italic">H</hi></note>, qui illam a multis imperatoribus obsessam, oppugnatam, labefactam<note>labefactam <hi rend="italic">PBkt</hi>: labefactatam <hi rend="italic">HGEMc et corr. b</hi></note>, paene captam aliquando quasi fatali adventu solus evertit, sic T. Annius ad illam pestem comprimendam, exstinguendam, funditus delendam natus esse videtur et quasi divino munere donatus rei publicae. <reg>solus</reg> ille cognovit quem ad modum armatum civem, qui lapidibus, qui ferro alios fugaret, alios domi contineret, qui urbem totam, qui curiam, qui forum, qui templa omnia caede incendiisque terreret, non modo vinci verum etiam vinciri<note>vinciri <hi rend="italic">Fabricius, et in mg. t</hi>: vincere <hi rend="italic">codd.</hi></note> oporteret. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="7"><p><reg>huic</reg> ego et tali et ita de me ac de patria merito viro numquam mea voluntate praeripiam eum praesertim reum cuius ille inimicitias non solum suscepit propter salutem meam, verum etiam adpetivit. <reg>sed</reg> si etiam nunc inlaqueatus iam omnium legum periculis, inretitus odio bonorum omnium, exspectatione supplici iam non diuturna implicatus, feretur tamen haesitans et in me impetum impeditus facere conabitur, resistam et aut concedente aut etiam adiuvante Milone eius conatum refutabo: velut hesterno die cum mihi stanti tacens minaretur, voce tantum attigi legum<note>legum metum <hi rend="italic">Madv.</hi> (<hi rend="italic">quod malit Zielinski</hi>)</note> initium et iudici. <reg>consedit</reg> ille: conticui. <reg>diem</reg> dixisset, ut iecerat<note>iecerat <hi rend="italic">Ern.</hi>: fecerat <hi rend="italic">codd.</hi></note>: fecissem ut ei statim tertius a praetore dies diceretur. <reg>atque</reg> hoc sic moderetur et cogitet<note>ut cogitet <hi rend="italic">Halm</hi></note>, si contentus sit iis<note>iis <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>H all.</hi>: is <hi rend="italic">Pk</hi>: his <hi rend="italic">Bc</hi></note> sceleribus quae commisit, esse <add>se</add><note>se <hi rend="italic">om. codd.</hi></note> iam consecratum Miloni: si quod in me telum intenderit, statim me esse arrepturum arma iudiciorum atque legum. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="8"><p rend="indent"><reg>atque</reg> paulo ante, patres conscripti, contionem habuit quae est ad me tota delata; cuius contionis primum universum argumentum sententiamque audite; cum riseritis impudentiam hominis, tum a me de tota contione audietis. <milestone resp="editor" unit="chapter" n="5"/><reg>de</reg> religionibus sacris et caerimoniis est contionatus, patres conscripti, Clodius: Publius, inquam, Clodius sacra et religiones neglegi violari pollui questus est! <reg>non</reg> mirum si hoc vobis ridiculum videtur: etiam sua contio risit hominem, quo modo ipse gloriari solet, ducentis confixum senati<note>senati <hi rend="italic">PB</hi>: senatus <hi rend="italic">rell.</hi></note> consultis, quae sunt omnia contra illum pro religionibus facta, hominemque eum qui pulvinaribus <reg>bonae</reg> deae stuprum intulerit, eaque sacra quae viri oculis ne imprudentis quidem aspici fas est non solum aspectu virili sed flagitio stuproque violarit, in contione de religionibus neglectis conqueri. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="9"><p><reg>itaque</reg> nunc proxima contio eius exspectatur de pudicitia. <reg>quid</reg> enim interest utrum ab altaribus religiosissimis fugatus de sacris et religionibus conqueratur, an ex sororum<note>sororum <hi rend="italic">k</hi>: suorum <hi rend="italic">rell.</hi>: suarum sororum <hi rend="italic">Halm</hi></note> cubiculo egressus pudorem pudicitiamque defendat? <reg>responsum</reg> haruspicum hoc recens de fremitu in contione recitavit, in quo cum aliis multis scriptum etiam illud est, id quod audistis, <quote><hi rend="smallcaps"><reg>loca</reg> sacra et religiosa profana haberi</hi></quote>: in ea causa esse dixit domum meam a religiosissimo sacerdote, P. Clodio, consecratam. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="10"><p><reg>gaudeo</reg> mihi de toto hoc ostento, quod haud scio an gravissimum multis his annis huic ordini nuntiatum sit, datam non modo iustam sed etiam necessariam causam esse dicendi; reperietis enim ex hoc toto prodigio atque responso nos de istius scelere ac furore ac de impendentibus periculis maximis prope iam voce Iovis <reg>optimi</reg> <reg>maximi</reg> praemoneri<note>praemoneri <hi rend="italic">Gbkt</hi>: promoveri, permoveri <hi rend="italic">rell.</hi></note>. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="11"><p><reg>sed</reg> primum expiabo religionem aedium mearum, si id facere vere ac sine cuiusquam dubitatione potero; sin scrupulus<note>scripulus <hi rend="italic">PH</hi></note> tenuissimus residere alicui<note>aliquoi <hi rend="italic">Madv.</hi>: aliquis <hi rend="italic">codd.</hi></note> videbitur, non modo patienti sed etiam libenti animo portentis deorum immortalium religionique parebo. <milestone resp="editor" unit="chapter" n="6"/></p><p rend="indent"><reg>sed</reg> quae tandem est in hac urbe tanta domus ab ista suspicione religionis tam vacua atque pura? <reg>quamquam</reg> vestrae domus, patres conscripti, ceterorumque civium multo maxima ex parte sunt liberae religione, tamen una mea domus iudiciis omnibus liberata in hac urbe sola est. <reg>te</reg> enim appello, Lentule, et te, Philippe. <reg>ex</reg> hoc haruspicum responso decrevit senatus ut de locis sacris religiosis ad hunc ordinem referretis. <reg>potestisne</reg> referre de mea domo, quae, ut dixi, sola in hac urbe omni religione omnibus iudiciis liberata est? <reg>quam</reg> primum inimicus ipse in illa tempestate ac nocte rei publicae, cum cetera scelera stilo illo impuro Sex. Clodi ore tincto conscripsisset, ne una quidem attigit littera religionis; deinde eandem domum populus Romanus, cuius est summa potestas omnium rerum, comitiis centuriatis omnium aetatum ordinumque suffragiis eodem iure esse iussit quo fuisset; postea vos, patres conscripti, non quo dubia res esset, sed ut huic furiae, si diutius in hac urbe quam delere cuperet maneret, vox interdiceretur<note>urbe quicquam delere cuperet, vox interd. <hi rend="italic">Madv.</hi> (<hi rend="italic">in P post</hi> urbe <hi rend="italic">est spatium vacuum,</hi> maneret <hi rend="italic">s. l. add. m.</hi> 2)</note><note>intercluderetur <hi rend="italic">Lamb.</hi>: interciperetur <hi rend="italic">Gulielm.</hi>: incideretur <hi rend="italic">Gronovius</hi></note>, decrevistis ut de mearum aedium religione ad pontificum conlegium referretur. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="12"><p><reg>quae</reg> tanta religio est qua non in nostris dubitationibus atque in maximis superstitionibus unius P. Servili aut<note>aut <hi rend="italic">Madv.</hi>: ac <hi rend="italic">codd.</hi></note> M. Luculli responso ac verbo liberemur? <reg>de</reg> sacris publicis, de ludis maximis, de deorum penatium Vestaeque matris caerimoniis, de illo ipso sacrificio quod fit pro salute populi Romani, quod post Romam conditam huius unius casti tutoris religionum scelere violatum est, quod tres pontifices statuissent, id semper<note>id semper <hi rend="italic">k</hi>: idem per <hi rend="italic">PH rell. praeter GE</hi> (idem)</note> populo Romano, semper senatui, semper ipsis dis immortalibus satis sanctum, satis augustum, satis religiosum esse visum est. <reg>at</reg> vero meam domum P. Lentulus, consul et pontifex, P. Servilius, M. Lucullus, Q. Metellus, M'. Glabrio, M. Messalla, L. Lentulus, flamen Martialis, P. Galba, Q. Metellus Scipio, C. Fannius, M. Lepidus, L. Claudius rex sacrorum, M. Scaurus, M. Crassus, C. Curio, Sex. Caesar flamen Quirinalis, Q. Cornelius, P. Albinovanus, Q. Terentius, pontifices minores, causa cognita, duobus locis dicta, maxima frequentia amplissimorum ac sapientissimorum civium adstante, omni religione una mente omnes liberaverunt. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="13"><p><milestone resp="editor" unit="chapter" n="7"/><reg>nego</reg> umquam post sacra constituta, quorum eadem est antiquitas quae ipsius urbis, ulla de re, ne de capite quidem virginum Vestalium, tam frequens conlegium iudicasse. <reg>quamquam</reg><note>Quamquam <hi rend="italic">etc.</hi>: <hi rend="italic">sic distinxi, Muellerum secutus.</hi></note> ad facinoris disquisitionem interest adesse quam plurimos (ita est enim interpretatio illa pontificum, ut eidem potestatem habeant iudicum), religionis explanatio vel ab uno pontifice perito recte fieri potest (quod idem in iudicio capitis durum atque iniquum est<note>esset <hi rend="italic">Halm</hi></note>), tamen<note><hi rend="italic">Edd. habent</hi> iudicasse: quamquam ... quam plurimos; ita est ... iudicum. Religionis ... fieri potest, quod ... iniquum est: tamen <hi rend="italic">etc.</hi></note> sic reperietis, frequentiores pontifices de mea domo quam umquam de caerimoniis virginum iudicasse. <reg>postero</reg> die frequentissimus senatus te consule designato, Lentule, sententiae principe, P. Lentulo et Q. Metello consulibus referentibus statuit, cum omnes pontifices qui erant huius ordinis adessent, cumque alii qui honoribus populi Romani antecedebant multa de conlegi iudicio verba fecissent, omnesque idem scribendo adessent, domum meam iudicio pontificum religione liberatam videri. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="14"><p><reg>de</reg> hoc igitur loco sacro potissimum videntur haruspices dicere, qui locus solus ex privatis locis omnibus hoc praecipue iuris habet, ut ab ipsis qui sacris praesunt sacer non esse iudicatus sit? <reg>verum</reg> referte, quod ex senatus consulto facere debetis. <reg>aut</reg> vobis cognitio dabitur, qui primi de hac domo sententiam dixistis et eam religione omni liberastis, aut senatus ipse iudicabit, qui uno illo solo antistite sacrorum dissentiente frequentissimus antea iudicavit, aut,—id quod certe fiet,—ad pontifices reicietur, quorum auctoritati fidei prudentiae maiores nostri sacra religionesque et privatas et publicas commendarunt. <reg>quid</reg> ergo ii<note>ii <hi rend="italic">P</hi>: hi <hi rend="italic">BHkt</hi></note> possunt aliud iudicare ac iudicaverunt? <reg>multae</reg> sunt domus in hac urbe, patres conscripti, atque haud scio an paene cunctae iure optimo, sed tamen iure privato, iure hereditario, iure auctoritatis, iure mancipi, iure nexi: nego esse ullam domum aliam privato eodem quo quae<note><w type="lemma">quo quae</w> quoq~: <hi rend="italic">P</hi>: quoque <hi rend="italic">rell.</hi></note> optima lege, publico vero omni praecipuo et humano et divino iure munitam; </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="15"><p> quae primum aedificatur ex auctoritate senatus<note>senatus <hi rend="italic">codd. praeter PB</hi> (senati)</note> pecunia publica, deinde contra vim nefariam huius gladiatoris tot senati consultis munita atque saepta est. <milestone resp="editor" unit="chapter" n="8"/><reg>primum</reg> negotium isdem magistratibus est datum anno superiore, ut curarent ut sine vi aedificare mihi liceret, quibus in maximis periculis universa res publica commendari solet; deinde, cum ille saxis et ignibus et ferro vastitatem meis sedibus<note>aedibus <hi rend="italic">GE<hi rend="superscript">2</hi></hi></note> intulisset, decrevit senatus eos qui id fecissent lege de vi, quae est<note>esset <hi rend="italic">Ernesti</hi></note> in eos qui universam rem publicam oppugnassent, teneri. <reg>vobis</reg> vero referentibus, o post hominum memoriam fortissimi atque optimi consules! decrevit idem senatus frequentissimus qui meam domum violasset contra rem publicam esse facturum. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="16"><p><reg>nego</reg> ullo de opere publico, de monumento, de templo tot senatus exstare consulta quot de mea domo, quam senatus unam post hanc urbem constitutam ex aerario aedificandam, a pontificibus liberandam, a magistratibus defendendam, a iudicibus puniendam<note>puniendam <hi rend="italic">BHk rell. praeter PG</hi> (poeniendam): muniendam <hi rend="italic">Petrus Faber</hi></note> putarit<note>putarit <hi rend="italic">Halm</hi>: putaret <hi rend="italic">codd.</hi></note>. P. Valerio pro maximis in rem publicam beneficiis data domus est in Velia publice<note>in Velia publice <hi rend="italic">Ianus Palmerius</hi>: in ulla publica <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: in villa publica <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi></note>, at mihi in Palatio restituta; illi locus, at mihi etiam parietes atque tectum; illi quam ipse privato iure tueretur, mihi<note>at mihi <hi rend="italic">Garat.</hi></note> quam publice magistratus omnes defenderent. <reg>quae</reg> quidem ego si aut per me aut ab aliis haberem, non praedicarem apud vos, ne nimis gloriari viderer; sed cum<note><w type="lemma">cum</w> quae <hi rend="italic">GE</hi></note> sint mihi data a vobis, cum ea<note><w type="lemma">ea</w> iam <hi rend="italic">coni. Muell.</hi></note> attemptentur eius lingua cuius ante manu eversa vos mihi et liberis meis manibus vestris reddidistis, non ego de meis sed de vestris factis loquor, nec vereor ne haec mea vestrorum beneficiorum praedicatio non grata potius quam adrogans videatur<note>esse videatur <hi rend="italic">Zielinski</hi></note>. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="17"><p><reg>quamquam</reg> si me tantis laboribus pro communi salute perfunctum ecferret<note>ecferret <hi rend="italic">P</hi>: efferret <hi rend="italic">Bkt</hi>: et ferret <hi rend="italic">GE</hi></note> aliquando ad gloriam in refutandis maledictis hominum improborum animi quidam dolor, quis non ignosceret? <reg>vidi</reg> enim hesterno die quendam murmurantem, quem aiebant negare ferri<note>ferri <hi rend="italic">Halm</hi>: ferre <hi rend="italic">codd.</hi></note> me posse, quia, cum ab hoc eodem impurissimo parricida rogarer cuius essem civitatis, respondi me, probantibus et vobis et equitibus Romanis, eius esse quae carere me non potuisset. <reg>ille</reg>, ut opinor, ingemuit. <reg>quid</reg> igitur responderem? quaero ex eo ipso qui ferre me non potest. <reg>me</reg> civem esse Romanum? litterate respondissem. <reg>an</reg> tacuissem? desertum negotium. <reg>potest</reg> quisquam vir in rebus magnis cum invidia versatus satis graviter inimici contumeliis<note>contumeliis <hi rend="italic">Madv.</hi>: contumeliam <hi rend="italic">codd.</hi> (in inimici contumeliam <hi rend="italic">ut Baiter ita Hbk</hi>)</note> sine sua laude respondere? <reg>at</reg> ipse non modo respondet quidquid potest, cum est lacessitus, sed etiam gaudet se ab amicis quid respondeat admoneri. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="18"><p rend="indent"><milestone resp="editor" unit="chapter" n="9"/><reg>sed</reg> quoniam mea causa expedita est, videamus nunc quid haruspices dicant. <reg>ego</reg> enim fateor me et magnitudine ostenti et gravitate responsi et una<note><w type="lemma">una</w> viva <hi rend="italic">k</hi></note> atque constanti haruspicum voce<note>voce <hi rend="italic">om. PBGE</hi></note> vehementer esse commotum; neque is sum qui, si cui forte videor plus quam ceteri qui aeque atque ego sunt occupati versari in studio litterarum, his<note>iis <hi rend="italic">Mk</hi></note> delecter aut utar omnino litteris quae nostros animos deterrent atque avocant a religione. <reg>ego</reg> vero primum habeo auctores ac magistros religionum colendarum maiores nostros, quorum mihi tanta fuisse sapientia videtur ut satis superque prudentes sint qui illorum prudentiam non dicam adsequi, sed quanta fuerit perspicere possint; qui statas<note>statas <hi rend="italic">k all.</hi>: stata <hi rend="italic">P</hi>: statuta <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>t</hi>: statutas <hi rend="italic">BH</hi></note> sollemnisque caerimonias pontificatu, rerum bene gerundarum auctoritates augurio, fatorum veteres praedictiones<note>praedictiones <hi rend="italic">k</hi>: praedicationes <hi rend="italic">PBHGt</hi></note> Apollinis vatum libris, portentorum expiationes<note>expiationes <hi rend="italic">Sigonius</hi>: explat. <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: explanat. <hi rend="italic">rell.</hi></note> Etruscorum disciplina contineri putaverunt; quae quidem tanta est ut nostra memoria primum Italici belli funesta illa principia, post Sullani Cinnanique temporis extremum paene discrimen, tum hanc recentem urbis inflammandae delendique imperi coniurationem non obscure nobis paulo ante praedixerint. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="19"><p><reg>deinde</reg>, si quid habui oti<note>otii <hi rend="italic">Orell.</hi>: tolli <hi rend="italic">codd.</hi></note>, etiam cognovi multa homines doctos sapientisque<note>doctos sapientisque <hi rend="italic">P</hi>: doctissimos sapientisque <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>rell. praeter EM</hi> (doctissimos sapientissimosque)</note> et dixisse et scripta de deorum immortalium numine reliquisse; quae quamquam divinitus perscripta video, tamen eius modi sunt ut ea maiores nostri docuisse illos, non ab illis didicisse videantur. <reg>etenim</reg> quis est tam vaecors qui aut, cum suspexit in caelum, deos esse non sentiat, et ea quae tanta mente fiunt ut vix quisquam arte ulla ordinem rerum ac necessitudinem persequi possit casu fieri putet, aut, cum deos esse intellexerit, non intellegat eorum numine hoc tantum imperium esse natum et auctum et retentum? <reg>quam</reg> volumus licet, patres conscripti<note>pat. con. licet <hi rend="italic">Hbk</hi></note>, ipsi nos amemus, tamen nec numero Hispanos nec robore Gallos nec calliditate Poenos nec artibus Graecos nec denique hoc ipso huius gentis ac terrae domestico nativoque sensu Italos ipsos ac Latinos, sed pietate ac religione atque hac una sapientia, quod deorum numine omnia regi gubernarique perspeximus, omnis gentis nationesque superavimus. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="20"><p rend="indent"><milestone resp="editor" unit="chapter" n="10"/><reg>qua</reg> re, ne plura de re minime loquar dubia, adhibete animos, et mentis vestras, non solum auris, ad haruspicum vocem admovete: <quote><hi rend="smallcaps"><reg>qvod</reg> in agro Latiniensi<note>lati*ensi <hi rend="italic">P</hi>: latiensi <hi rend="italic">B rell. praeter HMbk</hi> (latinensi)</note> avditvs est strepitvs cvm fremitv.</hi></quote> Mitto haruspices, mitto illam veterem ab ipsis dis immortalibus, ut hominum fama est, Etruriae traditam disciplinam: nos nonne haruspices esse possumus? <reg>exauditus</reg> in agro propinquo et suburbano est strepitus quidam reconditus et horribilis fremitus armorum. <reg>quis</reg> est ex<note>Quis est nisi est ex <hi rend="italic">Lehmann.</hi></note><note><hi rend="italic">Num</hi> Quis est vel ex?</note> gigantibus illis, quos poetae ferunt bellum dis immortalibus intulisse, tam impius qui hoc tam novo tantoque motu non magnum aliquid deos populo Romano praemonstrare et praecinere fateatur? <reg>de</reg> ea re scriptum est: <quote><hi rend="smallcaps"><reg>postiliones</reg><note>Postiliones <hi rend="italic">Orell.</hi>: postulationes <hi rend="italic">codd.</hi></note> esse Iovi, Satvrno, Neptvno, Tellvri, dis caelestibvs.</hi></quote> </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>