<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.perseus-lat2:71-77</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.perseus-lat2:71-77</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="71"><p><reg>sed</reg> vero isti qui Clodi leges timuerunt, quem ad modum ceteras observarunt? <reg>senatus</reg> quidem, cuius est gravissimum iudicium de iure legum, quotienscumque de me consultus est, totiens eam nullam esse<note>esse <hi rend="italic">malit abesse Zielinski</hi></note> iudicavit. <reg>quod</reg> idem tu, Lentule, vidisti in ea lege quam de me tulisti. <reg>nam</reg> non est ita latum ut mihi Romam venire liceret, sed ut venirem; non enim voluisti id quod licebat ferre ut liceret, sed me ita esse in re publica magis ut arcessitus imperio populi Romani viderer quam ad<note>ad <hi rend="italic">b<hi rend="superscript">2</hi>, om. rell.</hi>: viderer ⟨ad⟩ adm. civ. quam restitutus <hi rend="italic">Madv. prob. Zielinsk.</hi>: ad adm. civ. <hi rend="italic">del. Karsten</hi></note> administrandam civitatem restitutus. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="72"><p rend="indent"><reg>hunc</reg> tu etiam, portentosa pestis, exsulem appellare<note>Hic tu ... exsulem me appell. <hi rend="italic">Madv.</hi></note> ausus es, cum tantis sceleribus esses et flagitiis<note>flagitiis <hi rend="italic">Bait.</hi>: facti his <hi rend="italic">P</hi>: factis <hi rend="italic">BGbt</hi>: et flag. <hi rend="italic">om. H<foreign xml:lang="grc">ς</foreign></hi></note> notatus ut omnem locum quo adisses exsili simillimum redderes? <reg>quid</reg> est enim exsul<note>exilium <hi rend="italic">malit Muell.</hi></note>? ipsum per se<note>per se est <hi rend="italic">Halm</hi></note> nomen calamitatis, non turpitudinis. <reg>quando</reg> igitur est turpe? re vera, cum est poena peccati, opinione autem hominum etiam, si est poena damnati. Vtrum igitur peccato meo nomen<note><hi rend="italic">ante</hi> nomen <hi rend="italic">add. s. l.</hi> exulis <hi rend="italic">rec. man. in P</hi></note> subeo an re iudicata? <reg>peccato</reg>? <reg>iam</reg> neque tu id dicere audes, quem isti satellites tui <q>felicem Catilinam</q> nominant, neque quisquam eorum qui solebant. <reg>non</reg> modo iam nemo est tam imperitus qui ea quae gessi in consulatu peccata esse dicat, sed nemo est tam inimicus patriae qui non meis consiliis patriam conservatam esse fateatur. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="73"><p><milestone unit="chapter" n="28" resp="editor"/><reg>quod</reg> enim est in terris commune tantum tantulumve consilium<note>concilium <hi rend="italic">Madv.</hi></note>, quod non de meis rebus gestis ea quae mihi essent optatissima et pulcherrima iudicarit? <reg>summum</reg> est populi Romani populorumque et gentium omnium ac<note>ac <hi rend="italic">bk all. et add. s. l. rec. man. in P</hi></note> regum consilium senatus: decrevit ut omnes qui rem publicam salvam esse vellent ad me unum defendendum venirent, ostenditque nec stare potuisse rem publicam si ego non fuissem, nec futuram esse ullam si non redissem. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="74"><p><reg>proximus</reg> est huic dignitati<note>dignitate <hi rend="italic">Karsten</hi></note> ordo equester: omnes omnium publicorum societates de meo consulatu ac de meis rebus gestis amplissima atque ornatissima decreta fecerunt. <reg>scribae</reg>, qui nobiscum in rationibus monumentisque publicis versantur, non obscurum de meis in rem publicam beneficiis suum iudicium decretumque esse voluerunt. <reg>nullum</reg> est in hac urbe conlegium, nulli pagani aut montani, quoniam plebei quoque urbanae maiores nostri conventicula et quasi concilia quaedam esse voluerunt, qui non amplissime non modo de salute mea sed etiam de dignitate decreverint. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="75"><p><reg>nam</reg> quid ego illa divina atque immortalia municipiorum et coloniarum et totius Italiae decreta commemorem, quibus tamquam gradibus mihi videor in caelum ascendisse, non solum in patriam revertisse? <reg>ille</reg> vero dies qui fuit cum te, P. Lentule, legem de me ferente populus Romanus ipse vidit<note>ipse se vidit <hi rend="italic">Faërnus</hi></note> sensitque quantus et quanta dignitate esset<note>esset <hi rend="italic">Faërnus</hi>: essem <hi rend="italic">codd.</hi></note>! <reg>constat</reg> enim nullis umquam comitiis campum Martium tanta celebritate, tanto splendore omnis generis hominum aetatum ordinum floruisse. <reg>omitto</reg> civitatium, nationum, provinciarum, regum, orbis denique terrarum de meis in omnis mortalis meritis unum iudicium unumque consensum: adventus meus atque introitus in urbem qui fuit? Vtrum me patria sic accepit ut lucem salutemque redditam sibi ac restitutam accipere debuit, an ut crudelem tyrannum, quod vos Catilinae gregales de me dicere solebatis? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="76"><p><reg>itaque</reg> ille unus dies, quo die me populus Romanus a porta in Capitolium atque inde domum sua celebritate laetitiaque comitatum honestavit, tantae mihi iucunditati fuit ut tua mihi conscelerata illa vis non modo non propulsanda, sed etiam <add>excitanda</add><note>excitanda <hi rend="italic">Halm</hi>: emendanda <hi rend="italic">codd.</hi> (emenda <hi rend="italic">Hkb<hi rend="superscript">2</hi></hi>): invitanda <hi rend="italic">Momms.</hi>: expetenda <hi rend="italic">Klotz</hi>: amplectenda <hi rend="italic">A.C. Clark</hi>: pretio emenda? emercanda? <hi rend="italic">D. Serruys</hi></note> fuisse videatur. <reg>qua</reg> re illa calamitas, si ita est appellanda, exussit<note>excussit <hi rend="italic">GMek</hi></note> hoc genus totum maledicti, ne quisquam iam audeat reprehendere consulatum meum tot tantis tam ornatis iudiciis, testimoniis, auctoritatibus comprobatum. <milestone unit="chapter" n="29" resp="editor"/><reg>quod</reg> si in isto<note>Quod si in isto <hi rend="italic">ed. R.</hi>: quosinhistot <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: quo (quod <hi rend="italic">Hk</hi>) in isto <hi rend="italic">rell.</hi></note> tuo maledicto probrum non modo mihi nullum obiectas, sed etiam laudem inlustras meam, quid te aut fieri aut fingi dementius potest? Vno enim maledicto bis a me patriam servatam esse concedis: semel, cum id feci quod omnes non negant<note>non negant <hi rend="italic">b</hi>: negent <hi rend="italic">rell. praeter HMb<hi rend="superscript">2</hi><foreign xml:lang="grc">ς</foreign></hi> (non negent) <hi rend="italic">t</hi> (rogent) <hi rend="italic">del. Madv.</hi>: concedent <hi rend="italic">Halm</hi>: boni censent <hi rend="italic">Koch</hi></note> immortalitati, si fieri potest, mandandum, tu supplicio puniendum putasti, iterum, cum tuum multorumque praeter te inflammatum in bonos omnis impetum meo corpore excepi, ne eam civitatem quam servassem inermis armatus in discrimen adducerem. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="77"><p rend="indent"><reg>esto</reg>, non fuit in me poena ulla peccati; at fuit iudici. <reg>cuius</reg>? quis me umquam ulla lege interrogavit? quis postulavit? quis diem dixit? <reg>potest</reg> igitur damnati poenam sustinere indemnatus? est hoc tribunicium, est populare? <reg>quamquam</reg> ubi tu te popularem, nisi cum pro<note>pro <hi rend="italic">b<hi rend="superscript">2</hi> et ed. R.</hi>: <hi rend="italic">om. rell.</hi> (de <hi rend="italic">k</hi>)</note> populo fecisti, potes dicere? <reg>sed</reg>, cum hoc iuris a maioribus proditum sit, ut nemo civis Romanus aut libertatem<note>libertatem <hi rend="italic">kb<hi rend="superscript">2</hi>t</hi> (§ 80): inpietatem <hi rend="italic">rell.</hi>: sui potestatem <hi rend="italic">Momms.</hi></note> aut civitatem possit amittere, nisi ipse auctor factus sit, quod tu ipse potuisti in tua causa discere (credo enim, quamquam in illa adoptatione legitime factum est nihil, tamen te esse interrogatum auctorne esses, ut in te P. Fonteius vitae necisque potestatem haberet, ut in filio), quaero, si aut negasses aut tacuisses, si tamen id <num>xxx</num> curiae iussissent, num id iussum esset ratum? certe non. <reg>quid</reg> ita? quia ius a maioribus nostris, qui non ficte et fallaciter populares sed vere et sapienter fuerunt, ita comparatum est ut civis Romanus libertatem nemo possit invitus amittere. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>