<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.perseus-lat2:121-140</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.perseus-lat2:121-140</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="121"><p><reg>nihil</reg> loquor de pontificio iure, nihil de ipsius<note>ipsis <hi rend="italic">Halm</hi></note> verbis dedicationis, nihil de religione, caerimoniis<note>et caerim. <hi rend="italic">Lamb.</hi>: de caerim. <hi rend="italic">Halm</hi></note>; non dissimulo me nescire ea quae, etiam si scirem, dissimularem, ne aliis molestus, vobis etiam curiosus viderer; etsi effluunt multa ex vestra disciplina quae etiam ad nostras auris saepe permanant. <reg>postem</reg> teneri in dedicatione oportere videor audisse templi; ibi enim postis est ubi templi aditus et<note>et <hi rend="italic">k</hi>: est <hi rend="italic">rell.</hi>: est et <hi rend="italic">vulg.</hi> (sunt et <hi rend="italic">Halm</hi>)</note> valvae. <reg>ambulationis</reg> postis nemo umquam tenuit in dedicando; simulacrum autem aut aram si dedicasti, sine religione loco moveri potest. <reg>sed</reg> iam hoc dicere tibi non licebit, quoniam pontificem postem tenuisse dixisti. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="122"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="47" resp="editor"/><reg>quamquam</reg> quid ego de dedicatione loquor, aut quid de vestro iure et religione contra quam proposueram disputo<note>loquor ... disputo <hi rend="italic">Manut.</hi>: loquar ... disputabo <hi rend="italic">codd.</hi></note>? <reg>ego</reg> vero, si omnia sollemnibus verbis, veteribus et traditis<note>traditis <hi rend="italic">Madv.</hi>: praeditis <hi rend="italic">codd.</hi> (proditis <hi rend="italic">k, Naegelsb.</hi>): priscis <hi rend="italic">in mg. t</hi></note> institutis acta esse dicerem, tamen me rei publicae iure defenderem. <reg>an</reg> cum tu, eius civis discessu cuius unius opera senatus atque omnes boni civitatem esse incolumem totiens iudicassent, oppressam taeterrimo latrocinio cum duobus sceleratissimis consulibus rem publicam teneres, domum eius qui patriam a se servatam perire suo nomine noluisset per pontificem aliquem dedicasses, posset recreata res publica sustinere? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="123"><p><reg>date</reg><note><w type="lemma">Date</w> de <hi rend="italic">P et pler.</hi></note> huic religioni aditum, pontifices: iam nullum fortunis communibus exitum reperietis. <reg>an</reg> si postem tenuerit pontifex et verba ad religionem deorum immortalium composita ad perniciem civium transtulerit, valebit in<note>in <hi rend="italic">om. codd. praeter</hi> <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> (in iniuriam)</note> iniuria nomen sanctissimum religionis: si tribunus plebis verbis non minus priscis et aeque<note>aeque <hi rend="italic">coni. Bait.</hi>: paene <hi rend="italic">codd.</hi>: plane <hi rend="italic">Lamb.</hi></note> sollemnibus bona cuiuspiam<note>civis cuiuspiam <hi rend="italic">Hbk</hi></note> consecrarit, non valebit? <reg>atqui</reg> C. Atinius patrum memoria bona Q. Metelli, qui eum ex senatu censor eiecerat, avi tui, Q. Metelle, et tui, P. Servili, et proavi tui, P. Scipio, consecravit foculo posito in rostris adhibitoque tibicine. <reg>quid</reg> tum? num ille furor tribuni plebis ductus ex non nullis perveterum temporum exemplis fraudi Metello fuit, summo illi et clarissimo viro? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="124"><p><reg>certe</reg> non fuit. <reg>vidimus</reg> hoc idem Cn. Lentulo censori tribunum plebis facere: num qua<note>num qua <hi rend="italic">Bait.</hi>: numquam <hi rend="italic">codd. praeter k</hi> (num quae): numquid <hi rend="italic">ed R.</hi></note> igitur is bona Lentuli religione obligavit? <reg>sed</reg> quid ego ceteros? <reg>tu</reg>, tu, inquam, capite velato, contione advocata, foculo posito bona tui Gabini, cui regna omnia Syrorum Arabum Persarumque donaras, consecrasti. <reg>quod</reg> si tum nihil est actum, quid in meis bonis agi potuit? sin est ratum, cur ille gurges, helluatus tecum simul rei publicae sanguine, ad caelum tamen exstruit villam in Tusculano visceribus aerari, mihi meas ruinas, quarum ego similem totam urbem esse passus non sum, aspicere non licuit? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="125"><p><milestone unit="chapter" n="48" resp="editor"/><reg>omitto</reg> Gabinium; quid? exemplo tuo bona tua nonne L. Ninnius<note>Ninnius <hi rend="italic">Garat.</hi>: Nunnius <hi rend="italic">codd.</hi></note>, vir omnium fortissimus atque optimus, consecravit? <reg>quod</reg> si, quia ad te pertinet, ratum esse negas oportere, ea<note>ea <hi rend="italic">G<hi rend="superscript">2</hi>k</hi>: ei <hi rend="italic">rell.</hi></note> iura constituisti in praeclaro tribunatu<note>tribunatuo <hi rend="italic">PB</hi>: <hi rend="italic">cf.</hi> § 42</note> tuo quibus in te conversis recusares, alios everteres; sin ista consecratio legitima est, quid est quod profanum in tuis bonis esse possit? <reg>an</reg> consecratio nullum habet ius<note>ius <hi rend="italic">k solus e meis</hi>: nullam habet religionem <hi rend="italic">Lamb.,</hi> nullam vim habet <hi rend="italic">Garat.</hi></note>, dedicatio est religiosa? <reg>quid</reg> ergo illa tua tum obtestatio tibicinis, quid foculus, quid preces, quid <add>verba</add><note>verba <hi rend="italic">add. Halm</hi></note> prisca valuerunt<note>valuerunt <hi rend="italic">in mg. t</hi>: voluerunt <hi rend="italic">rell.</hi></note>? ementiri, fallere, abuti deorum immortalium numine ad hominum timorem quid<note>metum timoremque <hi rend="italic">Halm</hi> quid <hi rend="italic">Hbk</hi>: qui <hi rend="italic">rell.</hi> (-que <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>): <hi rend="italic">om. Manut.</hi></note> voluisti? <reg>nam</reg> si est illud ratum—mitto Gabinium—tua domus certe et quicquid habes aliud Cereri est consecratum; sin ille ludus fuit, quid te impurius, qui religiones omnis pollueris aut ementiundo aut stuprando? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="126"><p><q><reg>iam</reg> fateor,</q> inquit, <q>me in Gabinio nefarium fuisse.</q> <reg>quippe</reg> vides poenam illam a te in alium institutam in te ipsum esse conversam. <reg>sed</reg>, homo omnium scelerum flagitiorumque documentum, quod in Gabinio fateris, cuius impudicitiam pueritiae, libidines adulescentiae, dedecus et egestatem reliquae vitae, latrocinium consulatus vidimus, cui ne ista quidem ipsa calamitas iniuria<note>calamitas iniuria <hi rend="italic">Hbk</hi>: calamitas iuria <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: calamitatis iniuria <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi></note> potuit accidere, id in me infirmas, et gravius esse dicis quod uno adulescente quam quod contione tota teste fecisti? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="127"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="49" resp="editor"/><q><reg>dedicatio</reg> magnam,</q> inquit, <q>habet religionem.</q> <reg>nonne</reg> vobis Numa Pompilius videtur loqui? <reg>discite</reg> orationem, pontifices, et vos, flamines; etiam tu, rex, disce a gentili tuo, quamquam ille gentem istam reliquit, sed tamen disce ab homine religionibus dedito ius totum omnium religionum. <reg>quid</reg>? in dedicatione nonne et quis dedicet<note>dedicet <hi rend="italic">Bait.</hi>: dicit <hi rend="italic">codd.</hi></note> et quid et<note>et quid et <hi rend="italic">Hkt</hi>: et qui <hi rend="italic">P rell. praeter w</hi> (et quid)</note> quo modo quaeritur? <reg>an</reg> tu haec ita confundis et perturbas ut, quicumque velit, quod velit quo modo velit possit dedicare? <reg>quis</reg> eras tu qui dedicabas? <reg>quo</reg> iure? qua lege? quo exemplo? qua potestate? Vbi te isti rei populus Romanus praefecerat? <reg>video</reg> enim esse legem veterem tribuniciam quae vetet iniussu plebis aedis, terram, aram consecrari<note>consecrare <hi rend="italic">codd.</hi></note>; neque tum hoc ille Q. Papirius, qui hanc legem rogavit, sensit, neque suspicatus est fore periculum ne domicilia aut possessiones indemnatorum civium consecrarentur. <reg>neque</reg> enim id fieri fas erat, neque quisquam fecerat, neque erat causa cur prohibendo non tam deterrere videretur quam admonere. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="128"><p><reg>sed</reg> quia consecrabantur aedes, non privatorum domicilia, sed quae sacrae nominantur, consecrabantur agri, non ita ut nostra praedia, si qui vellet, sed ut imperator agros de hostibus captos consecraret, statuebantur arae, quae religionem adferrent ipsi <add>ei</add> loco <add>quo</add><note>ipsi ei loco quo <hi rend="italic">Madv.</hi>: ipsi loco quo <hi rend="italic">Baiter</hi>: ipsi (ipso <hi rend="italic">b<hi rend="superscript">2</hi></hi>) si loco <hi rend="italic">codd.</hi>: ipsi loco, si <hi rend="italic">Klotz</hi>: ipsae, si loco <hi rend="italic">Naegelsb.</hi></note> essent consecratae, haec nisi plebs<note>plebes <hi rend="italic">GMw</hi></note> iussisset fieri vetuit. <reg>quae</reg> si tu interpretaris de nostris aedibus atque agris scripta esse, non repugno; sed quaero quae lex lata sit ut tu aedis meas consecrares, ubi tibi haec potestas data sit, quo iure feceris. <reg>neque</reg> ego nunc de religione sed de bonis omnium nostrum, nec de pontificio sed de iure publico disputo. <milestone unit="chapter" n="50" resp="editor"/><reg>lex</reg> Papiria vetat aedis iniussu plebis consecrari. <reg>sit</reg> sane hoc de nostris aedibus ac non de publicis templis: unum ostende verbum consecrationis in ipsa tua lege, si illa lex est ac non vox sceleris et crudelitatis tuae. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="129"><p><reg>quod</reg> si tibi tum in illo rei publicae naufragio omnia in mentem venire potuissent, aut si tuus scriptor in illo incendio civitatis non syngraphas cum Byzantiis exsulibus et cum legatis Brogitari<note>Brogitari <hi rend="italic">Halm</hi> (<hi rend="italic">Har. Resp.</hi> § 28; <hi rend="italic">Sest.</hi> § 56): rogitatis (rogatis <hi rend="italic">Hk</hi>) <hi rend="italic">codd. praeter P<hi rend="superscript">1</hi></hi> (rogitaris)</note> faceret, sed vacuo animo tibi ista non scita sed portenta conscriberet, esses omnia, si minus re, at verbis legitimis consecutus. <reg>sed</reg> uno tempore cautiones fiebant pecuniarum, foedera feriebantur provinciarum, regum appellationes venales erant, servorum<note>servorum <hi rend="italic">Angelius</hi>: sermones <hi rend="italic">codd.</hi></note> omnium vicatim celebrabatur tota urbe discriptio<note>descriptio <hi rend="italic">codd.</hi></note>, inimici in gratiam reconciliabantur, imperia scribebantur<note>scribebantur <hi rend="italic">Lamb.</hi>: adscrib. <hi rend="italic">codd.</hi> (imperi adscr. <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>): describ. <hi rend="italic">Garat.</hi></note> nova iuventuti, Q. Seio venenum misero parabatur, de Cn. Pompeio, propugnatore et custode imperi, interficiendo consilia inibantur, senatus ne quid esset, ut lugerent semper boni, ut capta res publica consulum proditione vi tribunicia teneretur. <reg>haec</reg> cum tot tantaque agerentur, non mirum est, praesertim in furore animi et caecitate, multa illum et te fefellisse. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="130"><p rend="indent"><reg>at</reg> videte quanta sit vis huius Papiriae legis in re tali, non qualem tu adfers sceleris plenam et furoris. Q. Marcius<note>Q. <hi rend="italic">om. Bt</hi></note> censor signum Concordiae fecerat idque in publico conlocarat. <reg>hoc</reg> signum C. Cassius censor cum in curiam transtulisset, conlegium vestrum consuluit num quid esse causae videretur quin id signum curiamque Concordiae dedicaret. <milestone unit="chapter" n="51" resp="editor"/><reg>quaeso</reg>, pontifices, et hominem cum homine et tempus cum tempore et rem cum re comparate. <reg>ille</reg> erat summa modestia et gravitate censor: hic tribunus plebis scelere et audacia singulari. <reg>tempus</reg> illud erat tranquillum et in libertate populi et gubernatione positum senatus: tuum porro tempus libertate populi Romani oppressa, senatus auctoritate deleta. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="131"><p><reg>res</reg> illa plena iustitiae, sapientiae, dignitatis (censor enim, penes quem maiores nostri, id quod tu sustulisti, iudicium senatus de dignitate<note>senatus de dignitate <hi rend="italic">ut GMw ita PBHbkt</hi>: senatoriae dignitatis <hi rend="italic">Madv.</hi></note> esse<note>his esse <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: his <hi rend="italic">del. P<hi rend="superscript">2</hi></hi></note> voluerunt, Concordiae signum volebat in curia curiamque ei deae dedicare), praeclara voluntas atque omni laude digna<note>digna <hi rend="italic">om. PH all.</hi></note>; praescribere enim se arbitrabatur ut sine studiis dissensionis sententiae dicerentur, si sedem ipsam ac templum publici consili religione Concordiae devinxisset. <reg>tu</reg> cum ferro, cum metu, cum edictis, cum privilegiis, cum praesentibus copiis perditorum, absentis exercitus terrore et minis, consulum societate et nefario foedere servitute oppressam civitatem teneres, <reg>libertatis</reg> signum posuisti magis ad ludibrium impudentiae quam ad simulationem religionis. <reg>ille</reg> in curia quae poterat sine cuiusquam incommodo dedicari, tu in civis<note>dedicarit uin civis <hi rend="italic">P</hi>: dedicari tu in civis <hi rend="italic">BHk</hi>: dedicavit: tu <hi rend="italic">Klotz</hi>: dedicari, signum concordiae, tu <hi rend="italic">Naegelsb.</hi></note> optime de re publica meriti cruore ac paene ossibus simulacrum non libertatis publicae, sed licentiae conlocasti. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="132"><p><reg>atque</reg> ille tamen ad conlegium rettulit, tu ad quem rettulisti? <reg>si</reg> quid deliberares, si quid tibi aut piandum aut instituendum fuisset religione domestica, tamen instituto ceterorum<note>tamen inst. ceterorum <hi rend="italic">mg. P<hi rend="superscript">2</hi></hi>: †tamen <hi rend="italic">Bait. quia</hi> <quote><hi rend="italic">post</hi> domestica <hi rend="italic">in P unum verbum erasum est</hi></quote>: domestica, more vetere ad pontificem detulisses: nunc novum del. <hi rend="italic">Halm</hi></note> vetere<note>vetere <hi rend="italic">bk</hi> (-em <hi rend="italic">M</hi>): uterere <hi rend="italic">rell.</hi> retulisses <hi rend="italic">Muell.</hi></note> ad pontificem detulisses: novum delubrum cum in urbis clarissimo loco nefando quodam atque inaudito<note>quodam atque inaudito <hi rend="italic">s. l. P<hi rend="superscript">2</hi></hi></note> instituto inchoares, referendum ad sacerdotes publicos non putasti? <reg>at</reg> si conlegium pontificum adhibendum non videbatur, nemone horum tibi idoneus visus est, qui aetate honore auctoritate antecellunt, cum quo<note>cum quo <hi rend="italic">Muell.</hi>: cum eo <hi rend="italic">codd.</hi> (ut cum eo <hi rend="italic">Hbk</hi>)</note> <add>de</add> dedicatione<note>de dedicatione <hi rend="italic">Halm</hi>: dedicationem <hi rend="italic">codd.</hi></note> communicares? <reg>quorum</reg> quidem tu non contempsisti sed pertimuisti dignitatem. <milestone unit="chapter" n="52" resp="editor"/><reg>an</reg> tu auderes quaerere ex P. Servilio aut ex M. Lucullo, quorum ego consilio atque auctoritate rem publicam consul ex vestris manibus ac faucibus<note>faucibus <hi rend="italic">b ed. R.</hi>: facibus <hi rend="italic">codd. pler.</hi></note> eripui, quibusnam verbis aut quo ritu— primum hoc dico—civis domum consecrares, deinde civis eius cui princeps senatus, tum autem ordines omnes, deinde Italia tota, post cunctae gentes testimonium huius urbis atque imperi conservati dedissent? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="133"><p><reg>quid</reg> diceres, o nefanda et perniciosa labes civitatis? <q><reg>ades</reg>, Luculle, ades Servili<note>Ades Luc. ades Serv. <hi rend="italic">bk</hi>: Ades, ades, Luc. Serv. <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>BHw</hi></note>, dum dedico domum Ciceronis, ut mihi praeeatis postemque teneatis!</q> <reg>es</reg> tu quidem cum audacia tum impudentia singulari, sed tibi tamen oculi, vultus, verba cecidissent, cum te viri, qui sua dignitate personam populi<note>populi <hi rend="italic">codd.</hi>: populi Romani <hi rend="italic">ed. R.</hi> (P.R.)</note> <add>Romani</add> atque auctoritatem imperi sustinerent, verbis gravissimis proterruissent, neque sibi fas esse dixissent furori interesse tuo atque in patriae parricidio exsultare<note>exsultare <hi rend="italic">Koch. auct. Muell.</hi>: et scelere <hi rend="italic">codd.</hi>: excellere <hi rend="italic">Bait.</hi></note>. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="134"><p><reg>quae</reg> cum videres, tum te ad tuum adfinem non delectum a te, sed relictum a ceteris contulisti. <reg>quem</reg> ego tamen credo, si est ortus ab illis quos memoriae proditum est ab ipso <reg>hercule</reg> perfuncto iam laboribus sacra didicisse<note>didicisse <hi rend="italic">k Serv. ad Aen.</hi> viii. 269: dedisse <hi rend="italic">rell.</hi></note>, in viri fortis aerumnis non ita crudelem fuisse ut in vivi etiam<note>in vivi etiam <hi rend="italic">codd.</hi>: in viventis etiam <hi rend="italic">Arusianus</hi></note> et spirantis<note>et spirantis <hi rend="italic">M, Arus.</hi>: et iam sp. <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: spirantis <hi rend="italic">P rell. praeter G</hi> (si irantis) <hi rend="italic">e</hi> (surantis)</note> capite bustum<note>capite bustum <hi rend="italic">Garat.</hi> (caput bustum <hi rend="italic">bk</hi>): capitibus tum <hi rend="italic">codd.</hi></note> suis manibus imponeret<note>imponeretur <hi rend="italic">k</hi></note>; qui aut nihil dixit nec fecit omnino, poenamque hanc maternae temeritatis tulit ut mutam<note>mutam <hi rend="italic">Naugerius</hi> (1): mutuam <hi rend="italic">codd.</hi></note> in delicto<note>in alieno delicto <hi rend="italic">Koch</hi></note> personam nomenque praeberet, aut, si dixit aliquid verbis haesitantibus postemque tremebunda manu tetigit, certe nihil rite, nihil caste, nihil more institutoque perfecit. <reg>viderat</reg> ille Murenam, vitricum suum, consulem designatum, ad me consulem cum Allobrogibus communis exiti indicia adferre, audierat ex illo se a me bis salutem accepisse, separatim semel, iterum cum universis. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="135"><p><reg>qua</reg> re quis est qui existimare possit huic novo pontifici, primam hanc post sacerdotium initum religionem instituenti vocemque mittenti, non et linguam obmutuisse et manum obtorpuisse et mentem debilitatam metu concidisse, praesertim cum ex conlegio tanto non regem, non flaminem, non pontificem videret, fierique particeps invitus alieni sceleris cogeretur, et gravissimas poenas adfinitatis impurissimae sustineret? <milestone unit="chapter" n="53" resp="editor"/></p></div><div subtype="section" type="textpart" n="136"><p rend="indent"><reg>sed</reg> ut revertar ad ius publicum dedicandi<note>dedicandi <hi rend="italic">M Muell.</hi> (§ 138) iudicandi <hi rend="italic">rell.</hi></note>, quod ipsi pontifices semper non solum ad suas caerimonias sed etiam ad populi iussa adcommodaverunt, habetis in commentariis vestris C. Cassium censorem de signo Concordiae dedicando ad pontificum conlegium rettulisse, eique M. Aemilium pontificem maximum pro conlegio respondisse, nisi eum populus Romanus nominatim praefecisset atque eius iussu faceret, non videri eam<note>eam <hi rend="italic">Bait.</hi>: ea <hi rend="italic">codd.</hi></note> posse recte<note>recte posse <hi rend="italic">Hbk Klotz, improb. Zielinsk.</hi></note> dedicari. <reg>quid</reg>? cum Licinia, virgo Vestalis summo loco nata, sanctissimo sacerdotio praedita, T. Flaminio Q. Metello consulibus aram et aediculam et pulvinar sub <reg>saxo</reg> dedicasset, nonne eam rem ex auctoritate senatus ad hoc conlegium Sex. Iulius praetor rettulit? cum P. Scaevola pontifex maximus pro conlegio respondit, <q><hi rend="smallcaps"><reg>qvod</reg> in loco pvblico Licinia, Gai filia, inivssv popvli dedicasset, sacrvm non viderier.</hi></q> <reg>quam</reg> quidem rem quanta <add>tractaverit</add> severitate<note>tractaverit severitate <hi rend="italic">Drechsler</hi>: sustulerit <hi rend="italic">post</hi> sen. consulto <hi rend="italic">add. Hbk edd. R. et V., post</hi> senatus <hi rend="italic">Naugerius</hi> (1) (egerit <hi rend="italic">Halm,</hi> persecutus sit <hi rend="italic">Lamb.</hi>): qua quidem in re ... sen. fuerit <hi rend="italic">coni. Muell.</hi></note> quantaque diligentia senatus, ex ipso senatus consulto<note>SENATVS CONSVLTVM. <hi rend="italic">Et potest quidem excidisse littera. R.</hi> (= <hi rend="italic">Recita</hi>)</note> facile cognoscetis<note><hi rend="italic">post</hi> cognoscetis <hi rend="italic">suppl. Lamb.</hi> Recita senatus consultum.</note>. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="137"><p rend="indent"><reg>videtisne</reg> praetori urbano negotium datum ut curaret ne id sacrum esset, et ut, si quae essent incisae aut inscriptae litterae, tollerentur? O tempora, o mores! <reg>tum</reg> censorem, hominem sanctissimum, simulacrum Concordiae dedicare pontifices in templo inaugurato prohibuerunt, post autem senatus in loco augusto consecratam iam<note>iam <hi rend="italic">Bait.</hi>: eam <hi rend="italic">codd.</hi></note> aram tollendam ex auctoritate pontificum censuit neque ullum est passus ex ea dedicatione litterarum exstare monumentum: tu, procella patriae, turbo ac tempestas pacis atque oti, quod in naufragio rei publicae, tenebris offusis, demerso populo Romano, everso atque eiecto senatu dirueris, aedificaris, religione omni violata religionis<note>religionis <hi rend="italic">Markland</hi>: rei <hi rend="italic">PB</hi>: rei p. <hi rend="italic">k et corr. c</hi>: res <hi rend="italic">GMe</hi> visceribus eius qui <hi rend="italic">Jeep</hi> (§ 23): hisce (eiusce <hi rend="italic">k</hi>) rebus ut (et <hi rend="italic">k</hi>) in <hi rend="italic">codd.</hi>: eius civis aedibus qui <hi rend="italic">Madv., fort. recte</hi></note> tamen nomine contaminaris, in visceribus eius qui urbem<note>urbem <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: urbe quam (quod <hi rend="italic">w</hi>) <hi rend="italic">rell.</hi></note> suis laboribus ac periculis conservasset monumentum deletae rei publicae conlocaris, †ab aequitum nota doloris<note>ab aequitum (equitum <hi rend="italic">B</hi>) nota doloris <hi rend="italic">P</hi>: ab (ob <hi rend="italic">M</hi>) equitum notam doloris <hi rend="italic">HGMe</hi>: ac nequitiae nota, dolore <hi rend="italic">Jeep</hi> (<hi rend="italic">Verr.</hi> ii, § 115): ad perpetuam notam doloris <hi rend="italic">Koch</hi>: ad equitum notam, ad dolorem <hi rend="italic">all.</hi></note> bonorum omnium sublato Q. Catuli nomine incideris, id sperasti rem publicam diutius quam quoad mecum simul expulsa careret his moenibus esse laturam? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="138"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="54" resp="editor"/><reg>ac</reg> si, pontifices, neque is cui licuit, neque id quod fas fuit dedicavit, quid me attinet iam illud tertium quod proposueram docere, non iis<note>iis <hi rend="italic">k</hi>: his <hi rend="italic">rell.</hi></note> institutis ac verbis quibus caerimoniae postulant dedicasse? <reg>dixi</reg> a principio nihil me de scientia vestra, nihil de sacris, nihil de abscondito pontificum iure dicturum. <reg>quae</reg> sunt adhuc a me de iure dedicandi disputata, non sunt quaesita ex occulto aliquo genere litterarum, sed sumpta de medio, ex rebus palam per magistratus actis ad conlegiumque delatis, ex senatus consulto, ex lege<note>ex sen. cons. ex lege <hi rend="italic">del. D. Serruys</hi></note>. <reg>illa</reg> interiora iam vestra sunt, quid dici, quid praeiri<note>praeiri <hi rend="italic">Halm</hi> (§ 133): praere <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: praecipere <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi>: praeberi <hi rend="italic">Momms.</hi></note>, quid tangi, quid teneri ius fuerit. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="139"><p><reg>quae</reg> si omnia e Ti. Coruncani<note>e Ti. Coruncanii <hi rend="italic">Bait.</hi>: ex corruncani <hi rend="italic">c</hi> (-ana <hi rend="italic">k</hi>): et coruncanis (-ani <hi rend="italic">b</hi>) <hi rend="italic">PB<foreign xml:lang="grc">ς</foreign></hi>: et quorum canis <hi rend="italic">H</hi> (canii <hi rend="italic">G</hi>)</note> scientia, qui peritissimus pontifex fuisse dicitur, acta esse constaret<note>constaret <hi rend="italic">Lamb.</hi>: constarent <hi rend="italic">codd.</hi></note>, aut si M. Horatius ille <reg>pulvillus</reg>, qui, cum eum<note>eum <hi rend="italic">cod. Car. Steph.</hi>: eus <hi rend="italic">p<hi rend="superscript">1</hi></hi>: eius <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>BHc</hi> (eius dedicationem <hi rend="italic">k</hi>)</note> multi propter invidiam fictis religionibus impedirent, restitit et constantissima mente Capitolium dedicavit, huius modi alicui dedicationi praefuisset, tamen in scelere religio non valeret, ne<note>valeret, ne (nedum <hi rend="italic">Naugerius</hi> (1) ... dicatur <hi rend="italic">codd.</hi>: valeret; nunc ... dicatur? <hi rend="italic">Mueller</hi></note> valeat id quod imperitus adulescens, novus sacerdos, sororis precibus, matris minis adductus, ignarus, invitus, sine conlegis, sine libris, sine auctore, sine fictore, furtim, mente ac lingua titubante fecisse dicatur: praesertim cum iste impurus atque impius hostis omnium religionum, qui contra fas et inter viros saepe mulier et inter mulieres vir fuisset, ageret illam rem ita raptim et turbulente uti neque mens neque vox neque lingua consisteret? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="140"><p><milestone unit="chapter" n="55" resp="editor"/><reg>delata</reg> tum sunt <add>ea</add> ad vos, pontifices, et post omnium sermone celebrata<note>ea <hi rend="italic">addidi</hi>: delata tum sunt ad ... celebrata <hi rend="italic">P rell. praeter GMe</hi> (Delatum est ad ... celebratum): delata tum res est ... celebrata <hi rend="italic">Muell.</hi></note>, quem ad modum iste praeposteris verbis, ominibus obscenis, identidem se ipse revocans<note>revocans <hi rend="italic">Madv.</hi>: revocando <hi rend="italic">codd.</hi></note>, dubitans, timens, haesitans omnia aliter ac vos in monumentis habetis et pronuntiarit et fecerit. <reg>quod</reg> quidem minime mirum est, in tanto scelere tantaque dementia ne audaciae quidem locum ad timorem comprimendum fuisse. <reg>etenim</reg> si nemo umquam praedo tam barbarus atque immanis fuit, qui cum fana spoliasset, deinde aram aliquam in litore deserto somniis stimulatus aut religione aliqua consecraret, non horreret animo cum divinum numen scelere violatum placare precibus cogeretur, qua tandem istum perturbatione mentis omnium templorum atque tectorum totiusque urbis praedonem fuisse censetis, cum pro detestatione tot scelerum unam aram nefarie consecraret? </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>