<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.perseus-lat2:120-126</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.perseus-lat2:120-126</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="120"><p><milestone unit="chapter" n="46" resp="editor"/><reg>quid</reg>? si qui similis istius —neque enim iam deerunt qui imitari velint—aliquem<note>aliquem <hi rend="italic">codd. praeter P<hi rend="superscript">1</hi></hi> (quem)</note> mei dissimilem, cui res publica non tantum debeat, per vim adflixerit, domum eius per pontificem dedicaverit, id vos ista auctoritate constituetis ratum esse oportere? <reg>dicitis</reg><note>Dicitis <hi rend="italic">Angelius</hi>: dicis <hi rend="italic">codd.</hi></note>: <q><reg>quem</reg> reperiet<note>repperit <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi>HG</hi>: reppererit <hi rend="italic">rell.</hi></note> pontificem?</q> <reg>quid</reg>? pontifex et tribunus<note>pontifex et trib. <hi rend="italic">ut coni. Bait.</hi> (et pont. et trib.) <hi rend="italic">ita t</hi>: pontifex <hi rend="italic">om. rell.</hi></note> plebis idem esse non potest? M. Drusus, ille clarissimus vir, tribunus plebis, pontifex fuit. <reg>ergo</reg> si is Q. Caepionis, inimici sui, postem aedium tenuisset et pauca verba fecisset, aedes Caepionis essent dedicatae? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="121"><p><reg>nihil</reg> loquor de pontificio iure, nihil de ipsius<note>ipsis <hi rend="italic">Halm</hi></note> verbis dedicationis, nihil de religione, caerimoniis<note>et caerim. <hi rend="italic">Lamb.</hi>: de caerim. <hi rend="italic">Halm</hi></note>; non dissimulo me nescire ea quae, etiam si scirem, dissimularem, ne aliis molestus, vobis etiam curiosus viderer; etsi effluunt multa ex vestra disciplina quae etiam ad nostras auris saepe permanant. <reg>postem</reg> teneri in dedicatione oportere videor audisse templi; ibi enim postis est ubi templi aditus et<note>et <hi rend="italic">k</hi>: est <hi rend="italic">rell.</hi>: est et <hi rend="italic">vulg.</hi> (sunt et <hi rend="italic">Halm</hi>)</note> valvae. <reg>ambulationis</reg> postis nemo umquam tenuit in dedicando; simulacrum autem aut aram si dedicasti, sine religione loco moveri potest. <reg>sed</reg> iam hoc dicere tibi non licebit, quoniam pontificem postem tenuisse dixisti. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="122"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="47" resp="editor"/><reg>quamquam</reg> quid ego de dedicatione loquor, aut quid de vestro iure et religione contra quam proposueram disputo<note>loquor ... disputo <hi rend="italic">Manut.</hi>: loquar ... disputabo <hi rend="italic">codd.</hi></note>? <reg>ego</reg> vero, si omnia sollemnibus verbis, veteribus et traditis<note>traditis <hi rend="italic">Madv.</hi>: praeditis <hi rend="italic">codd.</hi> (proditis <hi rend="italic">k, Naegelsb.</hi>): priscis <hi rend="italic">in mg. t</hi></note> institutis acta esse dicerem, tamen me rei publicae iure defenderem. <reg>an</reg> cum tu, eius civis discessu cuius unius opera senatus atque omnes boni civitatem esse incolumem totiens iudicassent, oppressam taeterrimo latrocinio cum duobus sceleratissimis consulibus rem publicam teneres, domum eius qui patriam a se servatam perire suo nomine noluisset per pontificem aliquem dedicasses, posset recreata res publica sustinere? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="123"><p><reg>date</reg><note><w type="lemma">Date</w> de <hi rend="italic">P et pler.</hi></note> huic religioni aditum, pontifices: iam nullum fortunis communibus exitum reperietis. <reg>an</reg> si postem tenuerit pontifex et verba ad religionem deorum immortalium composita ad perniciem civium transtulerit, valebit in<note>in <hi rend="italic">om. codd. praeter</hi> <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> (in iniuriam)</note> iniuria nomen sanctissimum religionis: si tribunus plebis verbis non minus priscis et aeque<note>aeque <hi rend="italic">coni. Bait.</hi>: paene <hi rend="italic">codd.</hi>: plane <hi rend="italic">Lamb.</hi></note> sollemnibus bona cuiuspiam<note>civis cuiuspiam <hi rend="italic">Hbk</hi></note> consecrarit, non valebit? <reg>atqui</reg> C. Atinius patrum memoria bona Q. Metelli, qui eum ex senatu censor eiecerat, avi tui, Q. Metelle, et tui, P. Servili, et proavi tui, P. Scipio, consecravit foculo posito in rostris adhibitoque tibicine. <reg>quid</reg> tum? num ille furor tribuni plebis ductus ex non nullis perveterum temporum exemplis fraudi Metello fuit, summo illi et clarissimo viro? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="124"><p><reg>certe</reg> non fuit. <reg>vidimus</reg> hoc idem Cn. Lentulo censori tribunum plebis facere: num qua<note>num qua <hi rend="italic">Bait.</hi>: numquam <hi rend="italic">codd. praeter k</hi> (num quae): numquid <hi rend="italic">ed R.</hi></note> igitur is bona Lentuli religione obligavit? <reg>sed</reg> quid ego ceteros? <reg>tu</reg>, tu, inquam, capite velato, contione advocata, foculo posito bona tui Gabini, cui regna omnia Syrorum Arabum Persarumque donaras, consecrasti. <reg>quod</reg> si tum nihil est actum, quid in meis bonis agi potuit? sin est ratum, cur ille gurges, helluatus tecum simul rei publicae sanguine, ad caelum tamen exstruit villam in Tusculano visceribus aerari, mihi meas ruinas, quarum ego similem totam urbem esse passus non sum, aspicere non licuit? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="125"><p><milestone unit="chapter" n="48" resp="editor"/><reg>omitto</reg> Gabinium; quid? exemplo tuo bona tua nonne L. Ninnius<note>Ninnius <hi rend="italic">Garat.</hi>: Nunnius <hi rend="italic">codd.</hi></note>, vir omnium fortissimus atque optimus, consecravit? <reg>quod</reg> si, quia ad te pertinet, ratum esse negas oportere, ea<note>ea <hi rend="italic">G<hi rend="superscript">2</hi>k</hi>: ei <hi rend="italic">rell.</hi></note> iura constituisti in praeclaro tribunatu<note>tribunatuo <hi rend="italic">PB</hi>: <hi rend="italic">cf.</hi> § 42</note> tuo quibus in te conversis recusares, alios everteres; sin ista consecratio legitima est, quid est quod profanum in tuis bonis esse possit? <reg>an</reg> consecratio nullum habet ius<note>ius <hi rend="italic">k solus e meis</hi>: nullam habet religionem <hi rend="italic">Lamb.,</hi> nullam vim habet <hi rend="italic">Garat.</hi></note>, dedicatio est religiosa? <reg>quid</reg> ergo illa tua tum obtestatio tibicinis, quid foculus, quid preces, quid <add>verba</add><note>verba <hi rend="italic">add. Halm</hi></note> prisca valuerunt<note>valuerunt <hi rend="italic">in mg. t</hi>: voluerunt <hi rend="italic">rell.</hi></note>? ementiri, fallere, abuti deorum immortalium numine ad hominum timorem quid<note>metum timoremque <hi rend="italic">Halm</hi> quid <hi rend="italic">Hbk</hi>: qui <hi rend="italic">rell.</hi> (-que <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>): <hi rend="italic">om. Manut.</hi></note> voluisti? <reg>nam</reg> si est illud ratum—mitto Gabinium—tua domus certe et quicquid habes aliud Cereri est consecratum; sin ille ludus fuit, quid te impurius, qui religiones omnis pollueris aut ementiundo aut stuprando? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="126"><p><q><reg>iam</reg> fateor,</q> inquit, <q>me in Gabinio nefarium fuisse.</q> <reg>quippe</reg> vides poenam illam a te in alium institutam in te ipsum esse conversam. <reg>sed</reg>, homo omnium scelerum flagitiorumque documentum, quod in Gabinio fateris, cuius impudicitiam pueritiae, libidines adulescentiae, dedecus et egestatem reliquae vitae, latrocinium consulatus vidimus, cui ne ista quidem ipsa calamitas iniuria<note>calamitas iniuria <hi rend="italic">Hbk</hi>: calamitas iuria <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: calamitatis iniuria <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi></note> potuit accidere, id in me infirmas, et gravius esse dicis quod uno adulescente quam quod contione tota teste fecisti? </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>