<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.perseus-lat2:113-119</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.perseus-lat2:113-119</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="113"><p>O Q. Catule!—patremne appellem <add>ante</add> an<note>ante an <hi rend="italic">Momms.</hi>: an ante <hi rend="italic">Halm</hi>: an <hi rend="italic">codd.</hi></note> filium? recentior enim memoria fili est et cum meis rebus gestis coniunctior—tantumne te fefellit, cum mihi summa et cotidie maiora praemia in re publica fore putabas? <reg>negabas</reg> fas esse duo consules esse in hac civitate inimicos rei publicae: sunt inventi qui senatum tribuno furenti constrictum traderent, qui pro me patres conscriptos deprecari et populo supplices esse edictis atque imperio vetarent, quibus inspectantibus domus mea disturbaretur, diriperetur, qui denique ambustas fortunarum mearum reliquias suas<note>tuas <hi rend="italic">PHGe</hi>: suas in <hi rend="italic">k</hi>: in suas <hi rend="italic">Halm</hi></note> domos comportari iuberent. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="114"><p><reg>venio</reg> nunc ad patrem. <reg>tu</reg>, Q. Catule, M. Fulvi domum, cum is fratris tui socer fuisset, monumentum tuarum manubiarum esse voluisti, ut eius qui perniciosa rei publicae consilia cepisset omnis memoria funditus ex oculis hominum ac mentibus tolleretur. <reg>hoc</reg> si quis tibi aedificanti illam porticum diceret, fore tempus cum is tribunus plebis, qui auctoritatem senatus, iudicium bonorum omnium neglexisset, tuum monumentum consulibus non modo inspectantibus verum adiuvantibus disturbaret, everteret<note>disturbaret everteret <hi rend="italic">b<hi rend="superscript">2</hi>k</hi>: -are -ere <hi rend="italic">PH rell. praeter G</hi> (disturbaret evertere): disturbare, evertere auderet <hi rend="italic">Naegelsb.</hi></note>, idque cum eius civis qui rem publicam ex senatus auctoritate consul defendisset domo coniungeret, nonne responderes id nisi eversa civitate accidere non posse? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="115"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="44" resp="editor"/><reg>at</reg> videte hominis intolerabilem audaciam cum proiecta quadam et effrenata cupiditate. <reg>monumentum</reg> iste umquam aut religionem ullam excogitavit<note>cogitavit <hi rend="italic">Lamb.</hi></note>? <reg>habitare</reg> laxe et magnifice voluit duasque et magnas et nobilis domos coniungere. <reg>eodem</reg> puncto temporis quo meus discessus isti causam caedis eripuit, a Q. Seio contendit ut sibi domum venderet: cum ille id negaret, primo se luminibus eius esse obstructurum minabatur. <reg>adfirmabat</reg> Postumus se vivo illam domum istius numquam futuram. <reg>acutus</reg> adulescens ex ipsius sermone intellexit quid fieri oporteret; hominem veneno apertissime sustulit; emit domum licitatoribus<note>licitatoribus <hi rend="italic">Pantagathus</hi>: litigatoribus <hi rend="italic">P rell.</hi></note> defatigatis prope dimidio carius quam aestimabatur<note>aestimabat <hi rend="italic">codd.</hi></note>. <reg>quorsum</reg> igitur haec oratio pertinet? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="116"><p><reg>domus</reg> illa mea prope tota vacua est; vix pars aedium mearum decima ad Catuli porticum accessit. <reg>causa</reg> fuit ambulatio et monumentum et ista Tanagraea oppressa libertate <reg>libertas</reg>. <reg>in</reg> Palatio pulcherrimo prospectu porticum cum conclavibus pavimentatam trecentum pedum concupierat, amplissimum peristylum, cetera eius modi facile ut omnium domos et laxitate et dignitate superaret. <reg>et</reg> homo religiosus cum aedis meas idem emeret et venderet, tamen illis<note>in illis <hi rend="italic">coni. Baiter</hi></note> tantis tenebris non est ausus suum nomen emptioni illi adscribere. <reg>posuit</reg> Scatonem illum, hominem sua virtute egentem, ut is qui in Marsis, ubi natus est, tectum quo<note>quo <hi rend="italic">Lamb.</hi>: quod <hi rend="italic">Hbk</hi>: qui <hi rend="italic">P rell.</hi>: cui <hi rend="italic">Leon. Vsterio auct. Baiter</hi></note> imbris vitandi causa succederet iam<note>iam <hi rend="italic">om. Hk</hi></note> nullum haberet, aedis in Palatio nobilissimas emisse se<note>emisse se <hi rend="italic">bk all.</hi>: emisisse <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: emisisse se <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi></hi> (<hi rend="italic">Verr.</hi> iv, § 133, emisisse <hi rend="italic">R,</hi> emisse <hi rend="italic">p,</hi> emisse se <hi rend="italic">vulg.</hi>)</note> diceret. <reg>inferiorem</reg> aedium partem adsignavit non suae genti Fonteiae, sed Clodiae, quam reliquit, quem in numerum ex multis Clodiis nemo nomen dedit nisi aut egestate aut scelere perditus. <reg>hanc</reg> vos, pontifices, tam variam, tam<note>tam <hi rend="italic">codd. praeter P<hi rend="superscript">1</hi></hi> (tantam): tantam, tam var. <hi rend="italic">Halm</hi></note> novam in omni genere voluntatem<note>voluntatum <hi rend="italic">Madv.</hi></note>, impudentiam, audaciam, cupiditatem comprobabitis? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="117"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="45" resp="editor"/><q><reg>pontifex</reg>,</q> inquit, <q>adfuit.</q> <reg>non</reg> te pudet, cum apud pontifices res agatur, pontificem dicere et<note>et <hi rend="italic">om. P<hi rend="superscript">1</hi></hi></note> non conlegium pontificum adfuisse, praesertim cum tribunus plebis vel denuntiare potueris vel etiam cogere? <reg>esto</reg>, conlegium non adhibuisti: quid? de conlegio quis tandem adfuit? <reg>opus</reg> erat enim auctoritate<note>Opus erat enim auctoritate <hi rend="italic">L. Spengel</hi>: opus enim erat auct. <hi rend="italic">Markland</hi>: posuerat enim auctoritatem <hi rend="italic">codd.</hi></note>, quae est in his omnibus, sed tamen auget et aetas et honos dignitatem; opus erat etiam scientia, quam si omnes consecuti sunt, tamen certe peritiores vetustas facit. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="118"><p><reg>quis</reg> ergo adfuit? <q><reg>frater</reg>,</q> inquit, <q>uxoris meae.</q> <reg>si</reg> auctoritatem quaerimus, etsi id est aetatis ut nondum<note>nondum magnam <hi rend="italic">Lehmann</hi></note> consecutus sit, tamen, quanta est in adulescente auctoritas, ea propter tantam coniunctionem adfinitatis minor est putanda; sin autem scientia est quaesita, quis erat minus peritus quam is qui paucis illis diebus in conlegium venerat? qui etiam tibi erat magis obstrictus beneficio recenti, cum se fratrem uxoris tuae fratri tuo germano antelatum videbat. <reg>etsi</reg> in eo providisti ne frater te accusare possit. <reg>hanc</reg> tu igitur dedicationem appellas, ad quam non conlegium, non honoribus populi Romani ornatum pontificem, non denique adulescentem quemquam<note>quemquam <hi rend="italic">obelo notavi</hi>: quemquam alium <hi rend="italic">Muell.</hi>: qu. scientem <hi rend="italic">Lamb.</hi>: <hi rend="italic">num</hi> qu. nobilem? <hi rend="italic">Coni. Momms.</hi> non denique alium praeter illum adolescentem</note>†, cum haberes in conlegio familiarissimos, adhibere potuisti? <reg>adfuit</reg> is, si modo adfuit, quem tu impulisti, soror rogavit, mater coegit. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="119"><p><reg>videte</reg> igitur, pontifices, quid statuatis in mea causa de omnium fortunis: verbone pontificis putetis, si is postem tenuerit et aliquid dixerit, domum unius cuiusque consecrari posse, an istae dedicationes et templorum et delubrorum religiones ad honorem deorum immortalium sine ulla civium calamitate a maioribus nostris constitutae sint. <reg>est</reg> inventus tribunus plebis qui, consularibus copiis instructus, omni impetu furoris in eum civem inruerit quem perculsum ipsa res publica suis manibus extolleret. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>