<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi019.perseus-lat2:38</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi019.perseus-lat2:38</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi019.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="38"><p><reg>alter</reg> fuit propugnator mearum
				fortunarum et defensor adsiduus, summa virtute et pietate, C. Piso gener, qui minas
				inimicorum meorum, qui inimicitias adfinis mei, propinqui sui, consulis, qui Pontum
				et Bithyniam quaestor prae mea salute neglexit. <reg>nihil</reg> umquam senatus de
				P. Popilio decrevit, numquam in hoc ordine de Q. Metello mentio facta est:
				tribuniciis sunt illi rogationibus interfectis inimicis denique restituti, cum alter
				eorum senatui paruisset, alter vim caedemque fugisset. <reg>nam</reg> C. quidem
				Marius, qui hac hominum memoria tertius ante me consularis tempestate civili
				expulsus est, non modo a senatu non est restitutus, sed reditu suo senatum cunctum
				paene delevit. <reg>nulla</reg> de illis magistratuum consensio, nulla ad rem
				publicam defendendam populi Romani convocatio, nullus Italiae motus, nulla decreta
				municipiorum et coloniarum exstiterunt. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>