<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi019.perseus-lat2:30</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi019.perseus-lat2:30</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi019.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="30"><p><reg>quibus</reg> autem officiis T. Anni beneficia remunerabor? cuius omnis
				ratio, cogitatio, totus denique tribunatus nihil aliud fuit nisi constans perpetua
				fortis invicta defensio salutis meae. <reg>quid</reg> de P. Sestio loquar? qui suam
				erga me benivolentiam et fidem non solum animi dolore sed etiam corporis vulneribus
				ostendit. 
			<milestone unit="para"/>
                  <reg>vobis</reg> vero, patres conscripti, singulis et egi et agam gratias: universis
				egi initio<note>ab initio <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">ε</foreign>e</hi>
                  </note>, quantum potui, satis ornate agere nullo modo
				possum. <reg>et</reg> quamquam sunt in me praecipua merita multorum, quae
					sileri<note>sileri <hi rend="italic">BH et pler.</hi>: silere <hi rend="italic">P1 all.</hi>
                  </note> nullo modo possunt<note>possunt <hi rend="italic">PBHk all.</hi>: possum <hi rend="italic">codd.
					pler.</hi>
                  </note>, tamen huius temporis ac timoris mei non est conari
				commemorare beneficia in me singulorum; nam difficile est non aliquem, nefas
				quemquam praeterire. <reg>ego</reg> vos universos, patres conscripti, deorum numero
				colere debeo. <reg>sed</reg> ut in ipsis dis immortalibus non semper eosdem atque
				alias alios solemus et venerari et precari, sic in hominibus de me divinitus
					meritis<note>meritis: <hi rend="italic">sic distinxi.</hi>
                     <hi rend="italic">'Certe desideratur</hi> conferenda <hi rend="italic">aut</hi> vix satis (erit)' <hi rend="italic">Mueller</hi>: <hi rend="italic">sed cf. ad Quir.</hi> § 9: propinqui ... mihi ad deprecandam
					calamitatem meam non fuerunt</note>: omnis erit aetas mihi ad eorum erga me
				merita praedicanda atque recolenda, </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>